ERBA Lamuelis regis. Visio qua erudivit eum mater sua.
Quid, dilecte mi? quid, dilecte uteri mei? quid, dilecte votorum meorum?
Ne dederis mulieribus substantiam tuam, et divitias tuas ad delendos reges.
Noli regibus, o Lamuel, noli regibus dare vinum, quia nullum secretum est ubi regnat ebrietas;
et ne forte bibant, et obliviscantur judiciorum, et mutent causam filiorum pauperis.
Date siceram mœrentibus, et vinum his qui amaro sunt animo.
Bibant, et obliviscantur egestatis suæ, et doloris sui non recordentur amplius.
Aperi os tuum muto, et causis omnium filiorum qui pertranseunt.
Aperi os tuum, decerne quod justum est, et judica inopem et pauperem.
•
Mulierem fortem quis inveniet? procul et de ultimis finibus pretium ejus.
Confidit in ea cor viri sui, et spoliis non indigebit.
Reddet ei bonum, et non malum, omnibus diebus vitæ suæ.
Quæsivit lanam et linum, et operata est consilia manuum suarum.
Facta et quasi navis institoris, de longe portans panem suum.
Et de nocte surrexit, deditque prædam domesticis suis, et cibaria ancillis suis.
Consideravit agrum, et emit eum; de fructu manuum suarum plantavit vineam.
Accinxit fortitudine lumbos suos, et roboravit brachium suum.
Gustavit, et vidit quia bona est negotiatio ejus; non extinguetur in nocte lucerna ejus.
Manum suam misit ad fortia, et digiti ejus apprehenderunt fusum.
Manum suam aperuit inopi, et palmas suas extendit ad pauperem.
Non timebit domui suæ a frigoribus nivis; omnes enim domestici ejus vestiti sunt duplicibus.
Stragulatam vestem fecit sibi; byssus et purpura indumentum ejus.
Nobilis in portis vir ejus, quando sederit cum senatoribus terræ.
Sindonem fecit, et vendidit, et cingulum tradidit Chananæo.
Fortitudo et decor indumentum ejus, et ridebit in die novissimo.
Os suum aperuit sapientiæ, et lex clementiæ in lingua ejus.
Consideravit semitas domus suæ, et panem otiosa non comedit.
Surrexerunt filii ejus, et beatissimam prædicaverunt; vir ejus, et laudavit eam.
Multæ filiæ congregaverunt divitias; tu supergressa es universas.
Fallax gratia, et vana est pulchritudo: mulier timens Dominum, ipsa laudabitur.
Date ei de fructu manuum suarum, et laudent eam in portis opera ejus.
Padre
Hijo
Espíritu Santo
Ángeles
Satanás
Comentario
Referencia
Ilustración
Atlas