FILI mi, ne obliviscaris legis meæ, et præcepta mea cor tuum custodiat;

2 longitudinem enim dierum, et annos vitæ, et pacem apponent tibi.

3 Misericordia et veritas te non deserant; circumda eas gutturi tuo, et describe in tabulis cordis tui;

4 et invenies gratiam, et disciplinam bonam, coram Deo et hominibus.

5 Habe fiduciam in Domino ex toto corde tuo, et ne innitaris prudentiæ tuæ.

6 In omnibus viis tuis cogita illum, et ipse diriget gressus tuos. 7 Ne sis sapiens apud temetipsum; time Deum, et recede a malo:

8 sanitas quippe erit umbilico tuo, et irrigatio ossium tuorum.

9 Honora Dominum de tua substantia, et de primitiis omnium frugum tuarum da ei;

10 et implebuntur horrea tua saturitate, et vino torcularia tua redundabunt.

11 Disciplinam Domini, fili mi, ne abjicias, nec deficias cum ab eo corriperis:

12 quem enim diligit Dominus corripit, et quasi pater in filio complacet sibi.

13 Beatus homo qui invenit sapientiam, et qui affluit prudentia.

14 Melior est acquisitio ejus negotiatione argenti, et auri primi et purissimi fructus ejus.

15 Pretiosior est cunctis opibus, et omnia quæ desiderantur huic non valent comparari. 16 Longitudo dierum in dextera ejus, et in sinistra illius divitiæ et gloria.

17 Viæ ejus viæ pulchræ, et omnes semitæ illius pacificæ.

18 Lignum vitæ est his qui apprehenderint eam, et qui tenuerit eam beatus.

19 Dominus sapientia fundavit terram, stabilivit cælos prudentia.

20 Sapientia illius eruperunt abyssi, et nubes rore concrescunt.

21 Fili mi, ne effluant hæc ab oculis tuis. Custodi legem atque consilium,

22 et erit vita animæ tuæ, et gratia faucibus tuis.

23 Tunc ambulabis fiducialiter in via tua, et pes tuus non impinget.

24 Si dormieris, non timebis; quiesces, et suavis erit somnus tuus.

25 Ne paveas repentino terrore, et irruentes tibi potentias impiorum. 26 Dominus enim erit in latere tuo, et custodiet pedem tuum, ne capiaris.

27 Noli prohibere benefacere eum qui potest; si vales, et ipse benefac.

28 Ne dicas amico tuo: Vade, et revertere, cras dabo tibi, cum statim possis dare.

29 Ne moliaris amico tuo malum, cum ille in te habeat fiduciam. 30 Ne contendas adversus hominem frustra, cum ipse tibi nihil mali fecerit.

31 Ne æmuleris hominem injustum, nec imiteris vias ejus:

32 quia abominatio Domini est omnis illusor, et cum simplicibus sermocinatio ejus.

33 Egestas a Domino in domo impii; habitacula autem justorum benedicentur.

34 Ipse deludet illusores, et mansuetis dabit gratiam.

35 Gloriam sapientes possidebunt; stultorum exaltatio ignominia.
Padre
Hijo
Espíritu Santo
Ángeles
Satanás
Comentario
Referencia
Ilustración
Atlas