MELIOR est sapientia quam vires, et vir prudens quam fortis.

2 Audite ergo, reges, et intelligite; discite, judices finium terræ. 3 Præbete aures, vos qui continetis multitudines, et placetis vobis in turbis nationum. 4 Quoniam data est a Domino potestas vobis, et virtus ab Altissimo, qui interrogabit opera vestra, et cogitationes scrutabitur;

5 quoniam cum essetis ministri regni illius, non recte judicastis, nec custodistis legem justitiæ, neque secundum voluntatem Dei ambulastis. 6 Horrende et cito aparebit vobis, quoniam judicium durissimum his qui præsunt fiet. 7 Exiguo enim conceditur misericordia; potentes autem potenter tormenta patientur.

8 Non enim subtrahet personam cujusquam Deus, nec verebitur magnitudinem ejus cujusquam, quoniam pusillum et magnum ipse fecit, et æqualiter cura est illi de omnibus.

9 Fortioribus autem fortior instat cruciatio. 10 Ad vos ergo, reges, sunt hi sermones mei, ut discatis sapientiam, et non excidatis.

11 Qui enim custodierint justa juste, justificabuntur; et qui didicerint ista, invenient quid respondeant. 12 Concupiscite ergo sermones meos; diligite illos, et habebitis disciplinam.

13 Clara est, et quæ numquam marcescit, sapientia; et facile videtur ab his qui diligunt eam, et invenitur ab his qui quærunt illam. 14 Præoccupat qui se concupiscunt, ut illis se prior ostendat.

15 Qui de luce vigilaverit ad illam non laborabit; assidentem enim illam foribus suis inveniet.

16 Cogitare ergo de illa sensus est consummatus, et qui vigilaverit propter illam cito securus erit. 17 Quoniam dignos se ipsa circuit quærens, et in viis ostendit se hilariter, et in omni providentia occurrit illis. 18 Initium enim illius verissima est disciplinæ concupiscentia. 19 Cura ergo disciplinæ dilectio est, et dilectio custodia legum illius est; custoditio autem legum consummatio incorruptionis est; 20 incorruptio autem facit esse proximum Deo. 21 Concupiscentia itaque sapientiæ deducit ad regnum perpetuum. 22 Si ergo delectamini sedibus et sceptris, o reges populi, diligite sapientiam, ut in perpetuum regnetis:

23 diligite lumen sapientiæ, omnes qui præestis populis.

24 Quid est autem sapientia, et quemadmodum facta sit referam, et non abscondam a vobis sacramenta Dei, sed ab initio nativitatis investigabo: et ponam in lucem scientiam illius, et non præteribo veritatem. 25 Neque cum invidia tabescente iter habebo, quoniam talis homo non erit particeps sapientiæ.

26 Multitudo autem sapientium sanitas est orbis terrarum, et rex sapiens stabilimentum populi est. 27 Ergo accipite disciplinam per sermones meos, et proderit vobis.

Pater
Filius
Spiritus Sanctus
Angelorum
Satan
Commentarium
Nexus
Graphice
Atlas