IN finem, ne corrumpas. Psalmus cantici Asaph.

2 Confitebimur tibi, Deus, confitebimur, et invocabimus nomen tuum; narrabimus mirabilia tua.

3 Cum accepero tempus, ego justitias judicabo.

4 Liquefacta est terra et omnes qui habitant in ea, ego confirmavi columnas ejus.

5 Dixi iniquis: Nolite inique agere, et delinquentibus: Nolite exaltare cornu.

6 Nolite extollere in altum cornu vestrum; nolite loqui adversus Deum iniquitatem.

7 Quia neque ab oriente, neque ab occidente, neque a desertis montibus.

8 Quoniam Deus judex est; hunc humiliat, et hunc exaltat: 9 quia calix in manu Domini vini meri, plenus misto. Et inclinavit ex hoc in hoc, verumtamen fæx ejus non est exinanita; bibent omnes peccatores terræ.

10 Ego autem annuntiabo in sæculum; cantabo Deo Jacob.

11 Et omnia cornua peccatorum confringam; et exaltabuntur cornua justi.

Pater
Filius
Spiritus Sanctus
Angelorum
Satan
Commentarium
Nexus
Graphice
Atlas