OCUTUS est Dominus ad Moysen, dicens:
Loquere ad filios Israël, et dices ad eos: Cum ingressi fueritis terram habitationis vestræ, quam ego dabo vobis,
et feceritis oblationem Domino in holocaustum, aut victimam, vota solventes, vel sponte offerentes munera, aut in solemnitatibus vestris adolentes odorem suavitatis Domino, de bobus sive de ovibus:
offeret quicumque immolaverit victimam, sacrificium similæ, decimam partem ephi, conspersæ oleo, quod mensuram habebit quartam partem hin:
et vinum ad liba fundenda ejusdem mensuræ dabit in holocaustum sive in victimam. Per agnos singulos
et arietes erit sacrificium similæ duarum decimarum, quæ conspersa sit oleo tertiæ partis hin:
et vinum ad libamentum tertiæ partis ejusdem mensuræ offeret in odorem suavitatis Domino.
Quando vero de bobus feceris holocaustum aut hostiam, ut impleas votum vel pacificas victimas,
dabis per singulos boves similæ tres decimas conspersæ oleo, quod habeat medium mensuræ hin:
et vinum ad liba fundenda ejusdem mensuræ in oblationem suavissimi odoris Domino.
Sic facies
per singulos boves et arietis et agnos et hædos.
Tam indigenæ quam peregrini
eodem ritu offerent sacrificia.
Unum præceptum erit atque judicium tam vobis quam advenis terræ.
•
Locutus est Dominus ad Moysen, dicens:
Loquere filiis Israël, et dices ad eos:
Cum veneritis in terram, quam dabo vobis,
et comederitis de panibus regionis illius, separabitis primitias Domino
de cibis vestris. Sicut de areis primitias separatis,
ita et de pulmentis dabitis primitiva Domino.
•
Quod si per ignorantiam præterieritis quidquam horum, quæ locutus est Dominus ad Moysen,
et mandavit per eum ad vos, a die qua cœpit jubere et ultra,
oblitaque fuerit facere multitudo: offeret vitulum de armento, holocaustum in odorem suavissimum Domino, et sacrificum ejus ac liba, ut cæremoniæ postulant, hircumque pro peccato:
et rogabit sacerdos pro omni multitudine filiorum Israël, et dimittetur eis, quoniam non sponte peccaverunt, nihilominus offerentes incensum Domino pro se et pro peccato atque errore suo:
et dimittetur universæ plebi filiorum Israël, et advenis qui peregrinantur inter eos: quoniam culpa est omnis populi per ignorantiam.
Quod si anima una nesciens peccaverit, offeret capram anniculam pro peccato suo:
et deprecabitur pro ea sacerdos, quod inscia peccaverit coram Domino: impetrabitque ei veniam, et dimittetur illi.
Tam indigenis quam advenis una lex erit omnium, qui peccaverint ignorantes.
Anima vero, quæ per superbiam aliquid commiserit, sive civis sit ille, sive peregrinus (quoniam adversus Dominum rebellis fuit), peribit de populo suo:
verbum enim Domini contempsit, et præceptum illius fecit irritum: idcirco delebitur, et portabit iniquitatem suam.
•
Factum est autem, cum essent filii Israël in solitudine, et invenissent hominem colligentem ligna in die sabbati,
obtulerunt eum Moysi et Aaron et universæ multitudini.
Qui recluserunt eum in carcerem, nescientes quid super eo facere deberent.
Dixitque Dominus ad Moysen: Morte moriatur homo iste: obruat eum lapidibus omnis turba extra castra.
Cumque eduxissent eum foras, obruerunt lapidibus, et mortuus est, sicut præceperat Dominus.
•
Dixit quoque Dominus ad Moysen:
Loquere filiis Israël, et dices ad eos ut faciant sibi fimbrias per angulos palliorum, ponentes in eis vittas hyacinthinas:
quas cum viderint, recordentur omnium mandatorum Domini, nec sequantur cogitationes suas et oculos per res varias fornicantes,
sed magis memores præceptorum Domini faciant ea, sintque sancti Deo suo.
Ego Dominus Deus vester, qui eduxi vos de terra Ægypti, ut essem Deus vester.
Pater
Filius
Spiritus Sanctus
Angelorum
Satan
Commentarium
Nexus
Graphice
Atlas