Act 22:14
|
At ille dixit: Deus patrum nostrorum præordinavit te, ut cognosceres voluntatem ejus, et videres justum, et audires vocem ex ore ejus:
|
Rom 2:18
|
et nosti voluntatem ejus, et probas utiliora, instructus per legem,
|
Rom 15:32
|
ut veniam ad vos in gaudio per voluntatem Dei, et refrigerer vobiscum.
|
I Cor 1:1
|
Paulus vocatus Apostolus Jesu Christi per voluntatem Dei, et Sosthenes frater,
|
II Cor 1:1
|
Paulus, Apostolus Jesu Christi per voluntatem Dei, et Timotheus frater, ecclesiæ Dei, quæ est Corinthi cum omnibus sanctis, qui sunt in universa Achaia.
|
II Cor 5:8
|
audemus autem, et bonam voluntatem habemus magis peregrinari a corpore, et præsentes esse ad Dominum.
|
II Cor 8:5
|
Et non sicut speravimus, sed semetipsos dederunt primum Domino, deinde nobis per voluntatem Dei,
|
II Cor 8:19
|
non solum autem, sed et ordinatus est ab ecclesiis comes peregrinationis nostræ in hanc gratiam, quæ ministratur a nobis ad Domini gloriam, et destinatam voluntatem nostram:
|
Gal 1:4
|
qui dedit semetipsum pro peccatis nostris, ut eriperet nos de præsenti sæculo nequam, secundum voluntatem Dei et Patris nostri,
|
Eph 1:1
|
Paulus Apostolus Jesu Christi per voluntatem Dei, omnibus sanctis qui sunt Ephesi, et fidelibus in Christo Jesu.
|
Eph 2:3
|
in quibus et nos omnes aliquando conversati sumus in desideriis carnis nostræ, facientes voluntatem carnis et cogitationum, et eramus natura filii iræ, sicut et ceteri:
|
Eph 6:6
|
non ad oculum servientes, quasi hominibus placentes, sed ut servi Christi, facientes voluntatem Dei ex animo,
|
Phil 1:15
|
Quidam quidem et propter invidiam et contentionem: quidam autem et propter bonam voluntatem Christum prædicant:
|
Col 1:1
|
Paulus Apostolus Jesu Christi per voluntatem Dei, et Timotheus frater:
|
II Thess 1:11
|
In quo etiam oramus semper pro vobis: ut dignetur vos vocatione sua Deus noster, et impleat omnem voluntatem bonitatis, et opus fidei in virtute,
|
II Tim 1:1
|
Paulus Apostolus Jesu Christi per voluntatem Dei, secundum promissionem vitæ, quæ est in Christo Jesu,
|
II Tim 2:26
|
et resipiscant a diaboli laqueis, a quo captivi tenentur ad ipsius voluntatem.
|
Heb 2:4
|
contestante Deo signis et portentis, et variis virtutibus, et Spiritus Sancti distributionibus secundum suam voluntatem.
|
Heb 10:7
|
Tunc dixi: Ecce venio: in capite libri scriptum est de me: Ut faciam, Deus, voluntatem tuam.
|
Heb 10:9
|
tunc dixi: Ecce venio, ut faciam, Deus, voluntatem tuam: aufert primum, ut sequens statuat.
|
Heb 10:36
|
Patientia enim vobis necessaria est: ut voluntatem Dei facientes, reportetis promissionem.
|
Heb 12:10
|
Et illi quidem in tempore paucorum dierum, secundum voluntatem suam erudiebant nos: hic autem ad id quod utile est in recipiendo sanctificationem ejus.
|
Heb 13:21
|
aptet vos in omni bono, ut faciatis ejus voluntatem: faciens in vobis quod placeat coram se per Jesum Christum: cui est gloria in sæcula sæculorum. Amen.
|
I Petr 4:3
|
Sufficit enim præteritum tempus ad voluntatem gentium consummandam his qui ambulaverunt in luxuriis, desideriis, vinolentiis, comessationibus, potationibus, et illicitis idolorum cultibus.
|
I Petr 4:19
|
Itaque et hi, qui patiuntur secundum voluntatem Dei, fideli Creatori commendent animas suas in benefactis.
|
I Io 2:17
|
Et mundus transit, et concupiscentia ejus: qui autem facit voluntatem Dei manet in æternum.
|
I Io 5:14
|
Et hæc est fiducia, quam habemus ad eum: quia quodcumque petierimus, secundum voluntatem ejus, audit nos.
|
Apoc 4:11
|
Dignus es Domine Deus noster accipere gloriam, et honorem, et virtutem: quia tu creasti omnia, et propter voluntatem tuam erant, et creata sunt.
|