Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

vocem

Iob 34:16 Si habes ergo intellectum, audi quod dicitur, et ausculta vocem eloquii mei:
Iob 34:28 ut pervenire facerent ad eum clamorem egeni, et audiret vocem pauperum.
Iob 38:34 Numquid elevabis in nebula vocem tuam, et impetus aquarum operiet te?
Ps 5:4 Quoniam ad te orabo, Domine, mane exaudies vocem meam.
Ps 6:9 Discedite a me omnes qui operamini iniquitatem, quoniam exaudivit Dominus vocem fletus mei.
Ps 17:7 In tribulatione mea invocavi Dominum, et ad Deum meum clamavi: et exaudivit de templo sancto suo vocem meam; et clamor meus in conspectu ejus introivit in aures ejus.
Ps 17:14 Et intonuit de cælo Dominus, et Altissimus dedit vocem suam: grando et carbones ignis.
Ps 25:7 ut audiam vocem laudis, et enarrem universa mirabilia tua.
Ps 26:7 Exaudi, Domine, vocem meam, qua clamavi ad te; miserere mei, et exaudi me.
Ps 27:2 Exaudi, Domine, vocem deprecationis meæ, dum oro ad te, dum extollo manus meas ad templum sanctum tuum.
Ps 27:6 Benedictus Dominus, quoniam exaudivit vocem deprecationis meæ.
Ps 30:23 Ego autem dixi in excessu mentis meæ: Projectus sum a facie oculorum tuorum: ideo exaudisti vocem orationis meæ, dum clamarem ad te.
Ps 45:7 Conturbatæ sunt gentes, et inclinata sunt regna: dedit vocem suam, mota est terra.
Ps 54:18 Vespere, et mane, et meridie, narrabo, et annuntiabo; et exaudiet vocem meam.
Ps 57:6 quæ non exaudiet vocem incantantium, et venefici incantantis sapienter.
Ps 65:8 Benedicite, gentes, Deum nostrum, et auditam facite vocem laudis ejus;
Ps 67:34 Qui ascendit super cælum cæli, ad orientem: ecce dabit voci suæ vocem virtutis.
Ps 76:18 Multitudo sonitus aquarum; vocem dederunt nubes. Etenim sagittæ tuæ transeunt;
Ps 80:12 Et non audivit populus meus vocem meam, et Israël non intendit mihi.
Ps 92:3 Elevaverunt flumina, Domine, elevaverunt flumina vocem suam, elevaverunt flumina fluctus suos,
Ps 94:8 Hodie si vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra
Ps 102:20 Benedicite Domino, omnes angeli ejus, potentes virtute, facientes verbum illius, ad audiendam vocem sermonum ejus.
Ps 105:25 Et murmuraverunt in tabernaculis suis; non exaudierunt vocem Domini.
Ps 114:1 Alleluja. Dilexi, quoniam exaudiet Dominus vocem orationis meæ.
Ps 129:2 Domine, exaudi vocem meam. Fiant aures tuæ intendentes in vocem deprecationis meæ.
Ps 129:2 Domine, exaudi vocem meam. Fiant aures tuæ intendentes in vocem deprecationis meæ.
Ps 139:7 Dixi Domino: Deus meus es tu; exaudi, Domine, vocem deprecationis meæ.
Prov 1:20 Sapientia foris prædicat; in plateis dat vocem suam:
Prov 5:13 nec audivi vocem docentium me, et magistris non inclinavi aurem meam?
Prov 8:1 Numquid non sapientia clamitat, et prudentia dat vocem suam?
Prov 26:25 Quando submiserit vocem suam, ne credideris ei, quoniam septem nequitiæ sunt in corde illius.
Eccles 10:20 In cogitatione tua regi ne detrahas, et in secreto cubiculi tui ne maledixeris diviti: quia et aves cæli portabunt vocem tuam, et qui habet pennas annuntiabit sententiam.
Eccles 12:4 et claudent ostia in platea, in humilitate vocis molentis, et consurgent ad vocem volucris, et obsurdescent omnes filiæ carminis:
Cant 8:13 SPONSUS. Quæ habitas in hortis, amici auscultant; fac me audire vocem tuam.
Sap 7:3 Et ego natus accepi communem aërem; et in similiter factam decidi terram, et primam vocem similem omnibus emisi plorans.
Sap 18:1 Sanctis autem tuis maxima erat lux, et horum quidem vocem audiebant, sed figuram non videbant. Et quia non et ipsi eadem passi erant, magnificabant te;
Eccli 21:23 Fatuus in risu exaltat vocem suam: vir autem sapiens vix tacite ridebit.
Eccli 29:5 Donec accipiant, osculantur manus dantis, et in promissionibus humiliant vocem suam:
Eccli 30:7 Pro animabus filiorum colligabit vulnera sua, et super omnem vocem turbabuntur viscera ejus.
Eccli 34:29 Unus orans, et unus maledicens: cujus vocem exaudiet Deus?
Eccli 45:5 Audivit enim eum, et vocem ipsius, et induxit illum in nubem.
Eccli 46:20 Et intonuit de cælo Dominus, et in sonitu magno auditam fecit vocem suam:
Eccli 46:23 Et post hoc dormivit: et notum fecit regi, et ostendit illi finem vitæ suæ: et exaltavit vocem suam de terra in prophetia, delere impietatem gentis.
Eccli 48:22 Et invocaverunt Dominum misericordem, et expandentes manus suas extulerunt ad cælum: et Sanctus, Dominus Deus, audivit cito vocem ipsorum.
Eccli 50:18 Tunc exclamaverunt filii Aaron, in tubis productilibus sonuerunt: et auditam fecerunt vocem magnam in memoriam coram Deo.
Isa 6:8 Et audivi vocem Domini dicentis: Quem mittam? et quis ibit nobis? Et dixi: Ecce ego, mitte me.
Isa 13:2 Super montem caliginosum levate signum: exaltate vocem, levate manum, et ingrediantur portas duces.
Isa 16:10 Et auferetur lætitia et exsultatio de Carmelo, et in vineis non exsultabit neque jubilabit. Vinum in torculari non calcabit qui calcare consueverat; vocem calcantium abstuli.
Isa 24:14 Hi levabunt vocem suam, atque laudabunt: cum glorificatus fuerit Dominus, hinnient de mari.
Isa 28:23 Auribus percipite, et audite vocem meam: attendite, et audite eloquium meum.