Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

vobiscum

Io 14:9 Dicit ei Jesus: Tanto tempore vobiscum sum, et non cognovistis me? Philippe, qui videt me, videt et Patrem. Quomodo tu dicis: Ostende nobis Patrem?
Io 14:16 et ego rogabo Patrem, et alium Paraclitum dabit vobis, ut maneat vobiscum in æternum,
Io 14:30 Jam non multa loquar vobiscum: venit enim princeps mundi hujus, et in me non habet quidquam.
Io 16:5 Hæc autem vobis ab initio non dixi, quia vobiscum eram. Et nunc vado ad eum qui misit me; et nemo ex vobis interrogat me: Quo vadis?
Act 20:18 Qui cum venissent ad eum, et simul essent, dixit eis: Vos scitis a prima die, qua ingressus sum in Asiam, qualiter vobiscum per omne tempus fuerim,
Rom 15:32 ut veniam ad vos in gaudio per voluntatem Dei, et refrigerer vobiscum.
Rom 16:20 Deus autem pacis conterat Satanam sub pedibus vestris velociter. Gratia Domini nostri Jesu Christi vobiscum.
I Cor 4:8 Jam saturati estis, jam divites facti estis: sine nobis regnatis: et utinam regnetis, ut et nos vobiscum regnemus.
I Cor 16:23 Gratia Domini nostri Jesu Christi vobiscum.
II Cor 1:21 Qui autem confirmat nos vobiscum in Christo, et qui unxit nos Deus:
II Cor 4:14 scientes quoniam qui suscitavit Jesum, et nos cum Jesu suscitabit, et constituet vobiscum.
II Cor 13:11 De cetero, fratres, gaudete, perfecti estote, exhortamini, idem sapite, pacem habete, et Deus pacis et dilectionis erit vobiscum.
Phil 4:9 Quæ et didicistis, et accepistis, et audistis, et vidistis in me, hæc agite: et Deus pacis erit vobiscum.
Col 2:5 Nam etsi corpore absens sum, sed spiritu vobiscum sum: gaudens, et videns ordinem vestrum, et firmamentum ejus, quæ in Christo est, fidei vestræ.
Col 4:18 Salutatio, mea manu Pauli. Memores estote vinculorum meorum. Gratia vobiscum. Amen.
I Thess 5:28 Gratia Domini nostri Jesu Christi vobiscum. Amen.
II Tim 4:22 Dominus Jesus Christus cum spiritu tuo. Gratia vobiscum. Amen.
II Petr 1:8 Hæc enim si vobiscum adsint, et superent, non vacuos nec sine fructu vos constituent in Domini nostri Jesu Christi cognitione.
II Petr 2:13 percipientes mercedem injustitiæ, voluptatem existimantes diei delicias: coinquinationes, et maculæ deliciis affluentes, in conviviis suis luxuriantes vobiscum,
II Io 1:3 Sit vobiscum gratia, misericordia, pax a Deo Patre, et a Christo Jesu Filio Patris in veritate, et caritate.