Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

vita

Sap 13:18 Et pro sanitate quidem infirmum deprecatur, et pro vita rogat mortuum, et in adjutorium inutilem invocat.
Sap 15:9 Sed cura est illi non quia laboraturus est, nec quoniam brevis illi vita est; sed concertatur aurificibus et argentariis; sed et ærarios imitatur, et gloriam præfert, quoniam res supervacuas fingit.
Sap 15:10 Cinis est enim cor ejus, et terra supervacua spes illius, et luto vilior vita ejus;
Eccli 2:3 Sustine sustentationes Dei: conjungere Deo, et sustine, ut crescat in novissimo vita tua.
Eccli 3:7 Qui honorat patrem suum vita vivet longiore, et qui obedit patri refrigerabit matrem.
Eccli 3:14 Fili, suscipe senectam patris tui, et non contristes eum in vita illius:
Eccli 5:1 Noli attendere ad possessiones iniquas, et ne dixeris: Est mihi sufficiens vita: nihil enim proderit in tempore vindictæ et obductionis.
Eccli 10:10 Nihil est iniquius quam amare pecuniam: hic enim et animam suam venalem habet, quoniam in vita sua projecit intima sua.
Eccli 10:11 Omnis potentatus brevis vita; languor prolixior gravat medicum.
Eccli 11:14 Bona et mala, vita et mors, paupertas et honestas, a Deo sunt:
Eccli 13:18 Omni vita tua dilige Deum, et invoca illum in salute tua.
Eccli 15:18 Ante hominem vita et mors, bonum et malum: quod placuerit ei dabitur illi:
Eccli 19:5 Qui gaudet iniquitate, denotabitur: et qui odit correptionem, minuetur vita: et qui odit loquacitatem, extinguit malitiam.
Eccli 22:12 nequissimi enim nequissima vita super mortem fatui.
Eccli 30:5 In vita sua vidit, et lætatus est in illo: in obitu suo non est contristatus, nec confusus est coram inimicis:
Eccli 30:17 Melior est mors quam vita amara, et requies æterna quam languor perseverans.
Eccli 30:23 Jucunditas cordis, hæc est vita hominis, et thesaurus sine defectione sanctitatis: et exsultatio viri est longævitas.
Eccli 31:9 Quis est hic? et laudabimus eum: fecit enim mirabilia in vita sua.
Eccli 31:32 Æqua vita hominibus vinum in sobrietate: si bibas illud moderate, eris sobrius.
Eccli 31:33 Quæ vita est ei qui minuitur vino?
Eccli 33:15 Contra malum bonum est, et contra mortem vita: sic et contra virum justum peccator, et sic intuere in omnia opera Altissimi, duo et duo, et unum contra unum.
Eccli 33:20 Filio et mulieri, fratri et amico, non des potestatem super te in vita tua: et non dederis alii possessionem tuam, ne forte pœniteat te, et depreceris pro illis.
Eccli 34:25 Panis egentium vita pauperum est: qui defraudat illum homo sanguinis est.
Eccli 37:21 Verbum nequam immutabit cor: ex quo partes quatuor oriuntur: bonum et malum, vita et mors: et dominatrix illorum est assidua lingua. Est vir astutus multorum eruditor, et animæ suæ inutilis est.
Eccli 37:30 Fili, in vita tua tenta animam tuam, et si fuerit nequam non des illi potestatem:
Eccli 40:30 Vir respiciens in mensam alienam, non est vita ejus in cogitatione victus: alit enim animam suam cibis alienis:
Eccli 48:12 Nam nos vita vivimus tantum: post mortem autem non erit tale nomen nostrum.
Eccli 48:15 In vita sua fecit monstra, et in morte mirabilia operatus est.
Eccli 50:1 Simon, Oniæ filius, sacerdos magnus, qui in vita sua suffulsit domum, et in diebus suis corroboravit templum.
Eccli 51:9 et vita mea appropinquans erat in inferno deorsum.
Isa 4:3 Et erit: omnis qui relictus fuerit in Sion, et residuus in Jerusalem, Sanctus vocabitur, omnis qui scriptus est in vita in Jerusalem.
Isa 38:12 Generatio mea ablata est, et convoluta est a me, quasi tabernaculum pastorum. Præcisa est velut a texente vita mea; dum adhuc ordirer, succidit me. De mane usque ad vesperam finies me.
Isa 38:16 Domine, si sic vivitur, et in talibus vita spiritus mei, corripies me, et vivificabis me.
Lam 3:53 SADE. Lapsa est in lacum vita mea, et posuerunt lapidem super me.
Bar 1:11 et orate pro vita Nabuchodonosor regis Babylonis, et pro vita Baltassar filii ejus, ut sint dies eorum sicut dies cæli super terram:
Bar 1:11 et orate pro vita Nabuchodonosor regis Babylonis, et pro vita Baltassar filii ejus, ut sint dies eorum sicut dies cæli super terram:
Ezech 7:13 Quia qui vendit, ad id quod vendidit non revertetur: et adhuc in viventibus vita eorum: visio enim ad omnem multitudinem ejus non regredietur, et vir in iniquitate vitæ suæ non confortabitur.
Ezech 18:9 in præceptis meis ambulaverit, et judicia mea custodierit, ut faciat veritatem: hic justus est: vita vivet, ait Dominus Deus.
Ezech 18:17 a pauperis injuria averterit manum suam, usuram et superabundantiam non acceperit, judicia mea fecerit, in præceptis meis ambulaverit: hic non morietur in iniquitate patris sui, sed vita vivet.
Ezech 18:19 Et dicitis: Quare non portavit filius iniquitatem patris? Videlicet quia filius judicium et justitiam operatus est, omnia præcepta mea custodivit, et fecit illa, vivet vita.
Ezech 18:21 Si autem impius egerit pœnitentiam ab omnibus peccatis suis, quæ operatus est, et custodierit omnia præcepta mea, et fecerit judicium et justitiam, vita viet, et non morietur:
Ezech 18:28 considerans enim, et avertens se ab omnibus iniquitatibus suis quas operatus est, vita vivet, et non morietur.
Ezech 33:13 Etiamsi dixero justo quod vita vivat, et confisus in justitia sua fecerit iniquitatem, omnes justitiæ ejus oblivioni tradentur, et in iniquitate sua quam operatus est, in ipsa morietur.
Ezech 33:15 et pignus restituerit ille impius, rapinamque reddiderit, in mandatis vitæ ambulaverit, nec fecerit quidquam injustum, vita vivet, et non morietur.
Ezech 33:16 Omnia peccata ejus, quæ peccavit, non imputabuntur ei: judicium et justitiam fecit: vita vivet.
Ion 4:3 Et nunc, Domine, tolle, quæso, animam meam a me, quia melior est mihi mors quam vita.
II Mach 4:38 accensisque animis Andronicum purpura exutum, per totam civitatem jubet circumduci: et in eodem loco in quo in Oniam impietatem commiserat, sacrilegum vita privari, Domino illi condignam retribuente pœnam.
II Mach 5:5 Sed cum falsus rumor exisset, tamquam vita excessisset Antiochus, assumptis Jason non minus mille viris, repente agressus est civitatem: et civibus ad murum convolantibus ad ultimum apprehensa civitate, Menelaus fugit in arcem:
II Mach 6:27 Quam ob rem fortiter vita excedendo, senectute quidem dignus apparebo:
II Mach 6:31 Et iste quidem hoc modo vita decessit, non solum juvenibus, sed et universæ genti memoriam mortis suæ ad exemplum virtutis et fortitudinis derelinquens.