Lc 9:32
|
Petrus vero, et qui cum illo erant, gravati erant somno. Et evigilantes viderunt majestatem ejus, et duos viros qui stabant cum illo.
|
Io 4:18
|
quinque enim viros habuisti, et nunc, quem habes, non est tuus vir: hoc vere dixisti.
|
Act 6:3
|
Considerate ergo fratres, viros ex vobis boni testimonii septem, plenos Spiritu Sancto, et sapientia, quos constituamus super hoc opus.
|
Act 6:11
|
Tunc summiserunt viros, qui dicerent se audivisse eum dicentem verba blasphemiæ in Moysen et in Deum.
|
Act 8:3
|
Saulus autem devastabat ecclesiam per domos intrans, et trahens viros ac mulieres tradebat in custodiam.
|
Act 9:2
|
et petiit ab eo epistolas in Damascum ad synagogas: ut si quos invenisset hujus viæ viros, ac mulieres, vinctos perduceret in Jerusalem.
|
Act 9:38
|
Cum autem prope esset Lydda ad Joppen, discipuli audientes quia Petrus esset in ea, miserunt duos viros ad eum, rogantes: Ne pigriteris venire ad nos.
|
Act 10:5
|
Et nunc mitte viros in Joppen, et accersi Simonem quemdam, qui cognominatur Petrus:
|
Act 10:21
|
Descendens autem Petrus ad viros, dixit: Ecce ego sum, quem quæritis: quæ causa est, propter quam venistis?
|
Act 11:3
|
dicentes: Quare introisti ad viros præputium habentes, et manducasti cum illis?
|
Act 15:22
|
Tunc placuit Apostolis, et senioribus cum omni ecclesia, eligere viros ex eis, et mittere Antiochiam cum Paulo et Barnaba, Judam, qui cognominabatur Barsabas, et Silam, viros primos in fratribus,
|
Act 15:22
|
Tunc placuit Apostolis, et senioribus cum omni ecclesia, eligere viros ex eis, et mittere Antiochiam cum Paulo et Barnaba, Judam, qui cognominabatur Barsabas, et Silam, viros primos in fratribus,
|
Act 15:25
|
placuit nobis collectis in unum eligere viros, et mittere ad vos cum carissimis nostris Barnaba et Paulo,
|
Act 17:5
|
Zelantes autem Judæi, assumentesque de vulgo viros quosdam malos, et turba facta, concitaverunt civitatem: et assistentes domui Jasonis quærebant eos producere in populum.
|
Act 22:4
|
qui hanc viam persecutus sum usque ad mortem, alligans et tradens in custodias viros ac mulieres,
|
I Cor 14:35
|
Si quid autem volunt discere, domi viros suos interrogent. Turpe est enim mulieri loqui in ecclesia.
|
I Tim 2:8
|
Volo ergo viros orare in omni loco, levantes puras manus sine ira et disceptatione.
|
Tit 2:4
|
ut prudentiam doceant adolescentulas, ut viros suos ament, filios suos diligant,
|