Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

vir

I Par 27:32 Jonathan autem patruus David, consiliarius, vir prudens et litteratus: ipse et Jahiel filius Hachamoni erant cum filiis regis.
I Par 28:3 Deus autem dixit mihi: Non ædificabis domum nomini meo, eo quod sis vir bellator, et sanguinem fuderis.
II Par 6:16 Nunc ergo Domine Deus Israël, imple servo tuo patri meo David quæcumque locutus es, dicens: Non deficiet ex te vir coram me, qui sedeat super thronum Israël: ita tamen si custodierint filii tui vias suas, et ambulaverint in lege mea, sicut et tu ambulasti coram me.
II Par 7:18 suscitabo thronum regni tui, sicut pollicitus sum David patri tuo, dicens: Non auferetur de stirpe tua vir, qui sit princeps in Israël.
II Par 18:7 Et ait rex Israël ad Josaphat: Est vir unus, a quo possumus quærere Domini voluntatem: sed ego odi eum, quia non prophetat mihi bonum, sed malum omni tempore: est autem Michæas filius Jemla. Dixitque Josaphat: Ne loquaris rex hoc modo.
II Par 20:27 Reversusque est omnis vir Juda, et habitatores Jerusalem, et Josaphat ante eos, in Jerusalem cum lætitia magna, eo quod dedisset eis Dominus gaudium de inimicis suis.
II Par 28:7 Eodem tempore occidit Zechri, vir potens ex Ephraim, Maasiam filium regis, et Ezricam ducem domus ejus, Elcanam quoque secundum a rege.
I Esd 3:1 Jamque venerat mensis septimus, et erant filii Israël in civitatibus suis: congregatus est ergo populus quasi vir unus in Jerusalem.
I Esd 3:9 Stetitque Josue et filii ejus et fratres ejus, Cedmihel et filii ejus, et filii Juda, quasi vir unus, ut instarent super eos qui faciebant opus in templo Dei: filii Henadad, et filii eorum, et fratres eorum Levitæ.
II Esd 7:2 præcepi Hanani fratri meo, et Hananiæ principi domus de Jerusalem (ipse enim quasi vir verax et timens Deum plus ceteris videbatur),
II Esd 7:66 Omnis multitudo quasi vir unus quadraginta duo millia trecenti sexaginta,
II Esd 8:1 Et venerat mensis septimus: filii autem Israël erant in civitatibus suis. Congregatusque est omnis populus quasi vir unus ad plateam, quæ est ante portam aquarum: et dixerunt Esdræ scribæ ut afferret librum legis Moysi, quam præceperat Dominus Israëli.
Tob 1:9 Cum vero factus esset vir, accepit uxorem Annam de tribu sua, genuitque ex ea filium, nomen suum imponens ei,
Tob 2:21 cujus cum vocem balantis vir ejus audisset, dixit: Videte, ne forte furtivus sit, reddite cum dominis suis, quia non licet nobis aut edere ex furto aliquid, aut contingere.
Tob 6:11 Respondensque angelus, ait: Est hic Raguel nomine, vir propinquus de tribu tua, et hic habet filiam nomine Saram, sed neque masculum, neque feminam ullam habet aliam præter eam.
Tob 10:6 Cui dicebat Tobias: Tace, et noli turbari: sanus est filius noster: satis fidelis est vir ille, cum quo misimus eum.
Iudith 8:2 et vir ejus fuit Manasses, qui mortuus est in diebus messis hordeaceæ:
Iudith 8:7 Erat autem eleganti aspectu nimis, cui vir suus reliquerat divitias multas, et familiam copiosam, ac possessiones armentis boum, et gregibus ovium plenas.
Iudith 10:13 Hac de causa cogitavi mecum, dicens: Vadam ad faciem principis Holofernis, ut indicem illi secreta illorum, et ostendam illi quo aditu possit obtinere eos, ita ut non cadat vir unus de exercitu ejus.
Iudith 14:7 Mox autem ut ortus est dies, suspenderunt super muros caput Holofernis, accepitque unusquisque vir arma sua, et egressi sunt cum grandi strepitu et ululatu.
Iudith 16:26 Erat enim virtuti castitas adjuncta, ita ut non cognosceret virum omnibus diebus vitæ suæ, ex quo defunctus est Manasses, vir ejus.
Esth 2:5 Erat vir Judæus in Susan civitate, vocabulo Mardochæus filius Jair, filii Semei, filii Cis, de stirpe Jemini,
Esth 4:11 Omnes servi regis, et cunctæ, quæ sub ditione ejus sunt, norunt provinciæ, quod sive vir, sive mulier non vocatus, interius atrium regis intraverit, absque ulla cunctatione statim interficiatur: nisi forte rex auream virgam ad eum tetenderit pro signo clementiæ, atque ita possit vivere. Ego igitur quomodo ad regem intrare potero, quæ triginta jam diebus non sum vocata ad eum?
Esth 11:3 homo Judæus, qui habitabat in urbe Susis, vir magnus, et inter primos aulæ regiæ.
Iob 1:1 Vir erat in terra Hus, nomine Job; et erat vir ille simplex, et rectus, ac timens Deum, et recedens a malo.
Iob 1:3 Et fuit possessio ejus septem millia ovium, et tria millia camelorum, quingenta quoque juga boum, et quingentæ asinæ, ac familia multa nimis: eratque vir ille magnus inter omnes orientales.
Iob 2:3 Et dixit Dominus ad Satan: Numquid considerasti servum meum Job, quod non sit ei similis in terra, vir simplex et rectus, ac timens Dem, et recedens a malo, et adhuc retinens innocentiam? Tu autem commovisti me adversus eum, ut affligerem eum frustra.
Iob 4:17 Numquid homo, Dei comparatione, justificabitur? aut factore suo purior erit vir?
Iob 11:2 Numquid qui multa loquitur, non et audiet? aut vir verbosus justificabitur?
Iob 16:22 atque utinam sic judicaretur vir cum Deo, quomodo judicatur filius hominis cum collega suo!
Iob 34:7 Quis est vir ut est Job, qui bibit subsannationem quasi aquam?
Iob 34:9 Dixit enim: Non placebit vir Deo, etiam si cucurrerit cum eo.
Iob 34:34 Viri intelligentes loquantur mihi, et vir sapiens audiat me.
Iob 38:3 Accinge sicut vir lumbos tuos: interrogabo te, et responde mihi.
Iob 40:2 Accinge sicut vir lumbos tuos: interrogabo te, et indica mihi.
Iob 41:19 Non fugabit eum vir sagittarius: in stipulam versi sunt ei lapides fundæ.
Ps 1:1 Beatus vir qui non abiit in consilio impiorum, et in via peccatorum non stetit, et in cathedra pestilentiæ non sedit;
Ps 31:2 Beatus vir cui non imputavit Dominus peccatum, nec est in spiritu ejus dolus.
Ps 33:9 Gustate, et videte quoniam suavis est Dominus; beatus vir qui sperat in eo.
Ps 39:5 Beatus vir cujus est nomen Domini spes ejus, et non respexit in vanitates et insanias falsas.
Ps 83:6 Beatus vir cujus est auxilium abs te, ascensiones in corde suo disposuit,
Ps 111:1 Alleluja, reversionis Aggæi et Zachariæ. Beatus vir qui timet Dominum, in mandatis ejus volet nimis.
Ps 126:5 Beatus vir qui implevit desiderium suum ex ipsis: non confundetur cum loquetur inimicis suis in porta.
Prov 6:11 et veniet tibi quasi viator egestas, et pauperies quasi vir armatus. Si vero impiger fueris, veniet ut fons messis tua, et egestas longe fugiet a te.
Prov 6:12 Homo apostata vir inutilis, graditur ore perverso;
Prov 7:19 Non est enim vir in domo sua: abiit via longissima;
Prov 11:12 Qui despicit amicum suum indigens corde est; vir autem prudens tacebit.
Prov 11:17 Benefacit animæ suæ vir misericors; qui autem crudelis est, etiam propinquos abjicit.
Prov 12:8 Doctrina sua noscetur vir; qui autem vanus et excors est patebit contemptui.
Prov 14:14 Viis suis replebitur stultus, et super eum erit vir bonus.