Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

vidit

Lc 18:43 Et confestim vidit, et sequebatur illum magnificans Deum. Et omnis plebs ut vidit, dedit laudem Deo.
Lc 18:43 Et confestim vidit, et sequebatur illum magnificans Deum. Et omnis plebs ut vidit, dedit laudem Deo.
Lc 19:5 Et cum venisset ad locum, suspiciens Jesus vidit illum, et dixit ad eum: Zachæe, festinans descende: quia hodie in domo tua oportet me manere.
Lc 21:1 Respiciens autem, vidit eos qui mittebant munera sua in gazophylacium, divites.
Lc 24:12 Petrus autem surgens cucurrit ad monumentum: et procumbens vidit linteamina sola posita, et abiit secum mirans quod factum fuerat.
Io 1:18 Deum nemo vidit umquam: unigenitus Filius, qui est in sinu Patris, ipse enarravit.
Io 1:29 Altera die vidit Joannes Jesum venientem ad se, et ait: Ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccatum mundi.
Io 3:32 Et quod vidit, et audivit, hoc testatur: et testimonium ejus nemo accipit.
Io 6:22 Altera die, turba, quæ stabat trans mare, vidit quia navicula alia non erat ibi nisi una, et quia non introisset cum discipulis suis Jesus in navim, sed soli discipuli ejus abiissent:
Io 6:46 Non quia Patrem vidit quisquam, nisi is, qui est a Deo, hic vidit Patrem.
Io 6:46 Non quia Patrem vidit quisquam, nisi is, qui est a Deo, hic vidit Patrem.
Io 8:56 Abraham pater vester exsultavit ut videret diem meum: vidit, et gavisus est.
Io 9:1 Et præteriens Jesus vidit hominem cæcum a nativitate:
Io 11:33 Jesus ergo, ut vidit eam plorantem, et Judæos, qui venerant cum ea, plorantes, infremuit spiritu, et turbavit seipsum,
Io 12:41 Hæc dixit Isaias, quando vidit gloriam ejus, et locutus est de eo.
Io 19:35 Et qui vidit, testimonium perhibuit: et verum est testimonium ejus. Et ille scit quia vera dicit: ut et vos credatis.
Io 20:1 Una autem sabbati, Maria Magdalene venit mane, cum adhuc tenebræ essent, ad monumentum: et vidit lapidem sublatum a monumento.
Io 20:5 Et cum se inclinasset, vidit posita linteamina: non tamen introivit.
Io 20:6 Venit ergo Simon Petrus sequens eum, et introivit in monumentum, et vidit linteamina posita,
Io 20:8 Tunc ergo introivit et ille discipulus qui venerat primus ad monumentum: et vidit, et credidit:
Io 20:12 et vidit duos angelos in albis sedentes, unum ad caput, et unum ad pedes, ubi positum fuerat corpus Jesu.
Io 20:14 Hæc cum dixisset, conversa est retrorsum, et vidit Jesum stantem: et non sciebat quia Jesus est.
Io 21:20 Conversus Petrus vidit illum discipulum, quem diligebat Jesus, sequentem, qui et recubuit in cœna super pectus ejus, et dixit: Domine, quis est qui tradet te?
Act 2:31 providens locutus est de resurrectione Christi, quia neque derelictus est in inferno, neque caro ejus vidit corruptionem.
Act 3:9 Et vidit omnis populus eum ambulantem, et laudantem Deum.
Act 7:55 Cum autem esset plenus Spiritu Sancto, intendens in cælum, vidit gloriam Dei, et Jesum stantem a dextris Dei. Et ait: Ecce video cælos apertos, et Filium hominis stantem a dextris Dei.
Act 8:39 Cum autem ascendissent de aqua, Spiritus Domini rapuit Philippum, et amplius non vidit eum eunuchus. Ibat autem per viam suam gaudens.
Act 9:12 (Et vidit virum Ananiam nomine, introëuntem, et imponentem sibi manus ut visum recipiat.)
Act 10:3 is vidit in visu manifeste, quasi hora diei nona, angelum Dei introëuntem ad se, et dicentem sibi: Corneli.
Act 10:11 et vidit cælum apertum, et descendens vas quoddam, velut linteum magnum, quatuor initiis submitti de cælo in terram,
Act 13:36 David enim in sua generatione cum administrasset, voluntati Dei dormivit: et appositus est ad patres suos, et vidit corruptionem.
Act 13:37 Quem vero Deus suscitavit a mortuis, non vidit corruptionem.
Act 16:10 Ut autem visum vidit, statim quæsivimus proficisci in Macedoniam, certi facti quod vocasset nos Deus evangelizare eis.
I Cor 2:9 Sed sicut scriptum est: Quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quæ præparavit Deus iis qui diligunt illum:
Col 2:18 Nemo vos seducat, volens in humilitate, et religione angelorum, quæ non vidit ambulans, frustra inflatus sensu carnis suæ,
I Tim 6:16 qui solus habet immortalitatem, et lucem inhabitat inaccessibilem: quem nullus hominum vidit, sed nec videre potest: cui honor, et imperium sempiternum. Amen.
I Io 3:6 Omnis qui in eo manet, non peccat: et omnis qui peccat, non vidit eum, nec cognovit eum.
I Io 4:12 Deum nemo vidit umquam. Si diligamus invicem, Deus in nobis manet, et caritas ejus in nobis perfecta est.
I Io 4:20 Si quis dixerit, Quoniam diligo Deum, et fratrem suum oderit, mendax est. Qui enim non diligit fratrem suum quem vidit, Deum, quem non vidit, quomodo potest diligere?
I Io 4:20 Si quis dixerit, Quoniam diligo Deum, et fratrem suum oderit, mendax est. Qui enim non diligit fratrem suum quem vidit, Deum, quem non vidit, quomodo potest diligere?
III Io 1:11 Carissime, noli imitari malum, sed quod bonum est. Qui benefacit, ex Deo est: qui malefacit, non vidit Deum.
Apoc 1:2 qui testimonium perhibuit verbo Dei, et testimonium Jesu Christi, quæcumque vidit.
Apoc 12:13 Et postquam vidit draco quod projectus esset in terram, persecutus est mulierem, quæ peperit masculum: