Soph 3:6
|
Disperdidi gentes, et dissipati sunt anguli earum; desertas feci vias eorum, dum non est qui transeat; desolatæ sunt civitates eorum, non remanente viro, neque ullo habitatore.
|
Agg 1:5
|
Et nunc hæc dicit Dominus exercituum: Ponite corda vestra super vias vestras.
|
Agg 1:7
|
Hæc dicit Dominus exercituum: Ponite corda vestra super vias vestras;
|
Zach 1:6
|
Verumtamen verba mea, et legitima mea, quæ mandavi servis meis prophetis, numquid non comprehenderunt patres vestros, et conversi sunt, et dixerunt: Sicut cogitavit Dominus exercituum facere nobis secundum vias nostras, et secundum adinventiones nostras, fecit nobis?
|
Mal 2:9
|
Propter quod et ego dedi vos contemptibiles, et humiles omnibus populis, sicut non servastis vias meas, et accepistis faciem in lege.
|
Mt 22:10
|
Et egressi servi ejus in vias, congregaverunt omnes quos invenerunt, malos et bonos: et impletæ sunt nuptiæ discumbentium.
|
Lc 1:76
|
Et tu puer, propheta Altissimi vocaberis: præibis enim ante faciem Domini parare vias ejus,
|
Lc 3:5
|
omnis vallis implebitur, et omnis mons, et collis humiliabitur: et erunt prava in directa, et aspera in vias planas:
|
Lc 14:23
|
Et ait dominus servo: Exi in vias, et sæpes: et compelle intrare, ut impleatur domus mea.
|
Act 2:28
|
Notas mihi fecisti vias vitæ: et replebis me jucunditate cum facie tua.
|
Act 13:10
|
dixit: O plene omni dolo et omni fallacia, fili diaboli, inimice omnis justitiæ, non desinis subvertere vias Domini rectas.
|
Act 14:15
|
qui in præteritis generationibus dimisit omnes gentes ingredi vias suas.
|
I Cor 4:17
|
Ideo misi ad vos Timotheum, qui est filius meus carissimus, et fidelis in Domino: qui vos commonefaciet vias meas, quæ sunt in Christo Jesu, sicut ubique in omni ecclesia doceo.
|
Heb 3:10
|
quadraginta annis: propter quod infensus fui generationi huic, et dixi: Semper errant corde. Ipsi autem non cognoverunt vias meas,
|