Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

vias

Deut 28:29 et palpes in meridie sicut palpare solet cæcus in tenebris, et non dirigas vias tuas. Omnique tempore calumniam sustineas, et opprimaris violentia, nec habeas qui liberet te.
II Reg 22:22 Quia custodivi vias Domini, et non egi impie a Deo meo.
III Reg 2:4 ut confirmet Dominus sermones suos, quos locutus est de me, dicens: Si custodierint filii tui vias suas, et ambulaverint coram me in veritate, in omni corde suo, et in omni anima sua, non auferetur tibi vir de solio Israël.
III Reg 8:39 tu exaudies in cælo in loco habitationis tuæ, et repropitiaberis, et facies ut des unicuique secundum omnes vias suas, sicut videris cor ejus (quia tu nosti solus cor omnium filiorum hominum)
IV Reg 22:2 Fecitque quod placitum erat coram Domino, et ambulavit per omnes vias David patris sui: non declinavit ad dexteram, sive ad sinistram.
II Par 6:16 Nunc ergo Domine Deus Israël, imple servo tuo patri meo David quæcumque locutus es, dicens: Non deficiet ex te vir coram me, qui sedeat super thronum Israël: ita tamen si custodierint filii tui vias suas, et ambulaverint in lege mea, sicut et tu ambulasti coram me.
II Par 6:30 tu exaudies de cælo, de sublimi scilicet habitaculo tuo, et propitiare, et redde unicuique secundum vias suas, quas nosti eum habere in corde suo (tu enim solus nosti corda filiorum hominum):
II Par 17:6 Cumque sumpsisset cor ejus audaciam propter vias Domini, etiam excelsa et lucos de Juda abstulit.
II Par 22:3 Sed et ipse ingressus est per vias domus Achab: mater enim ejus impulit eum ut impie ageret.
II Par 27:6 Corroboratusque est Joatham, eo quod direxisset vias suas coram Domino Deo suo.
Tob 4:20 Omni tempore benedic Deum: et pete ab eo, ut vias tuas dirigat, et omnia consilia tua in ipso permaneant.
Tob 10:7 Illa autem nullo modo consolari poterat, sed quotidie exiliens circumspiciebat, et circuibat vias omnes, per quas spes remeandi videbatur, ut procul videret eum, si fieri posset, venientem.
Iudith 15:2 ita ut nullus loqueretur cum proximo suo, sed inclinato capite, relictis omnibus, evadere festinabant Hebræos, quos armatos super se venire audiebant, fugientes per vias camporum et semitas collium.
Iob 13:15 Etiam si occiderit me, in ipso sperabo: verumtamen vias meas in conspectu ejus arguam.
Iob 24:13 Ipsi fuerunt rebelles lumini: nescierunt vias ejus, nec reversi sunt per semitas ejus.
Iob 31:4 Nonne ipse considerat vias meas, et cunctos gressus meos dinumerat?
Iob 34:11 Opus enim hominis reddet ei, et juxta vias singulorum restituet eis.
Iob 34:21 Oculi enim ejus super vias hominum, et omnes gressus eorum considerat.
Iob 34:27 qui quasi de industria recesserunt ab eo, et omnes vias ejus intelligere noluerunt:
Iob 36:23 Quis poterit scrutari vias ejus? aut quis potest ei dicere: Operatus es iniquitatem?
Ps 15:11 Notas mihi fecisti vias vitæ; adimplebis me lætitia cum vultu tuo: delectationes in dextera tua usque in finem.
Ps 16:4 Ut non loquatur os meum opera hominum: propter verba labiorum tuorum, ego custodivi vias duras.
Ps 17:22 quia custodivi vias Domini, nec impie gessi a Deo meo;
Ps 24:9 Diriget mansuetos in judicio; docebit mites vias suas.
Ps 38:2 Dixi: Custodiam vias meas; locutus sum in lingua mea: posui ori meo custodiam cum consisteret peccator adversum me.
Ps 50:15 Docebo iniquos vias tuas, et impii ad te convertentur.
Ps 94:11 Et isti non cognoverunt vias meas: ut juravi in ira mea: Si introibunt in requiem meam.
Ps 102:7 Notas fecit vias suas Moysi, filiis Israël voluntates suas.
Ps 118:15 In mandatis tuis exercebor, et considerabo vias tuas.
Ps 118:59 Cogitavi vias meas, et converti pedes meos in testimonia tua.
Ps 138:4 et omnes vias meas prævidisti, quia non est sermo in lingua mea.
Ps 145:9 Dominus custodit advenas; pupillum et viduam suscipiet, et vias peccatorum disperdet.
Prov 2:8 servans semitas justitiæ, et vias sanctorum custodiens.
Prov 2:13 qui relinquunt iter rectum, et ambulant per vias tenebrosas;
Prov 3:31 Ne æmuleris hominem injustum, nec imiteris vias ejus:
Prov 4:27 Ne declines ad dexteram neque ad sinistram; averte pedem tuum a malo: vias enim quæ a dextris sunt novit Dominus: perversæ vero sunt quæ a sinistris sunt. Ipse autem rectos faciet cursus tuos, itinera autem tua in pace producet.
Prov 5:21 Respicit Dominus vias hominis, et omnes gressus ejus considerat.
Prov 6:6 Vade ad formicam, o piger, et considera vias ejus, et disce sapientiam.
Prov 8:32 Nunc ergo, filii, audite me: beati qui custodiunt vias meas.
Prov 9:6 Relinquite infantiam, et vivite, et ambulate per vias prudentiæ.
Prov 10:9 Qui ambulat simpliciter ambulat confidenter; qui autem depravat vias suas manifestus erit.
Prov 23:26 Præbe, fili mi, cor tuum mihi, et oculi tui vias meas custodiant.
Sap 5:7 Lassati sumus in via iniquitatis et perditionis; et ambulavimus vias difficiles, viam autem Domini ignoravimus.
Sap 10:10 Hæc profugum iræ fratris justum deduxit per vias rectas; et ostendit illi regnum Dei, et dedit illi scientiam sanctorum, honestavit illum in laboribus, et complevit labores illius.
Eccli 2:16 Væ his qui perdiderunt sustinentiam, et qui dereliquerunt vias rectas, et diverterunt in vias pravas!
Eccli 2:16 Væ his qui perdiderunt sustinentiam, et qui dereliquerunt vias rectas, et diverterunt in vias pravas!
Eccli 3:28 Cor ingrediens duas vias non habebit successus, et pravus corde in illis scandalizabitur.
Eccli 6:27 In omni animo tuo accede ad illam, et in omni virtute tua conserva vias ejus.
Eccli 11:28 quoniam facile est coram Deo in die obitus retribuere unicuique secundum vias suas.
Eccli 14:23 qui excogitat vias illius in corde suo, et in absconditis suis intelligens, vadens post illam quasi investigator, et in viis illius consistens: