Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

via

Ps 100:6 Oculi mei ad fideles terræ, ut sedeant mecum; ambulans in via immaculata, hic mihi ministrabat.
Ps 101:24 Respondit ei in via virtutis suæ: Paucitatem dierum meorum nuntia mihi:
Ps 106:17 Suscepit eos de via iniquitatis eorum, propter injustitias enim suas humiliati sunt.
Ps 106:40 Effusa est contemptio super principes; et errare fecit eos in invio, et non in via.
Ps 109:7 de torrente in via bibet; propterea exaltabit caput.
Ps 118:1 Alleluja. ALEPH. Beati immaculati in via, qui ambulant in lege Domini.
Ps 118:14 In via testimoniorum tuorum delectatus sum, sicut in omnibus divitiis.
Ps 118:37 Averte oculos meos, ne videant vanitatem; in via tua vivifica me.
Ps 118:101 Ab omni via mala prohibui pedes meos, ut custodiam verba tua.
Ps 138:24 Et vide si via iniquitatis in me est; et deduc me in via æterna.
Ps 138:24 Et vide si via iniquitatis in me est; et deduc me in via æterna.
Ps 141:4 In deficiendo ex me spiritum meum, et tu cognovisti semitas meas; in via hac qua ambulabam absconderunt laqueum mihi.
Prov 2:12 ut eruaris a via mala, et ab homine qui perversa loquitur;
Prov 2:20 Ut ambules in via bona, et cales justorum custodias:
Prov 3:23 Tunc ambulabis fiducialiter in via tua, et pes tuus non impinget.
Prov 4:14 Ne delecteris in semitis impiorum, nec tibi placeat malorum via.
Prov 6:23 Quia mandatum lucerna est, et lex lux, et via vitæ increpatio disciplinæ;
Prov 7:19 Non est enim vir in domo sua: abiit via longissima;
Prov 10:29 Fortitudo simplicis via Domini, et pavor his qui operantur malum.
Prov 14:2 Ambulans recto itinere, et timens Deum, despicitur ab eo qui infami graditur via.
Prov 14:12 Est via quæ videtur homini justa, novissima autem ejus deducunt ad mortem.
Prov 14:15 Innocens credit omni verbo; astutus considerat gressus suos. Filio doloso nihil erit boni; servo autem sapienti prosperi erunt actus, et dirigetur via ejus.
Prov 15:9 Abominatio est Domino via impii; qui sequitur justitiam diligitur ab eo.
Prov 15:19 Iter pigrorum quasi sepes spinarum; via justorum absque offendiculo.
Prov 16:25 Est via quæ videtur homini recta, et novissima ejus ducunt ad mortem.
Prov 21:2 Omnis via viri recta sibi videtur, appendit autem corda Dominus.
Prov 21:8 Perversa via viri aliena est; qui autem mundus est, rectum opus ejus.
Prov 21:16 Vir qui erraverit a via doctrinæ in cœtu gigantum commorabitur.
Prov 22:5 Arma et gladii in via perversi; custos autem animæ suæ longe recedit ab eis.
Prov 23:19 Audi, fili mi, et esto sapiens, et dirige in via animum tuum.
Prov 23:28 Insidiatur in via quasi latro, et quos incautos viderit interficiet.
Prov 26:13 Dicit piger: Leo est in via, et leæna in itineribus.
Prov 28:10 Qui decipit justos in via mala, in interitu suo corruet, et simplices possidebunt bona ejus.
Prov 29:27 Abominantur justi virum impium, et abominantur impii eos qui in recta sunt via. Verbum custodiens filius extra perditionem erit.
Prov 30:20 Talis est et via mulieris adulteræ, quæ comedit, et tergens os suum dicit: Non sum operata malum.
Eccles 10:3 Sed et in via stultus ambulans, cum ipse insipiens sit, omnes stultos æstimat.
Eccles 11:5 Quomodo ignoras quæ sit via spiritus, et qua ratione compingantur ossa in ventre prægnantis, sic nescis opera Dei, qui fabricator est omnium.
Eccles 12:5 excelsa quoque timebunt, et formidabunt in via. Florebit amygdalus, impinguabitur locusta, et dissipabitur capparis, quoniam ibit homo in domum æternitatis suæ, et circuibunt in platea plangentes.
Sap 5:6 Ergo erravimus a via veritatis, et justitiæ lumen non luxit nobis, et sol intelligentiæ non est ortus nobis.
Sap 5:7 Lassati sumus in via iniquitatis et perditionis; et ambulavimus vias difficiles, viam autem Domini ignoravimus.
Sap 10:17 Et reddidit justis mercedem laborum suorum, et deduxit illos in via mirabili, et fuit illis in velamento diei, et in luce stellarum per noctem;
Sap 12:24 Etenim in erroris via diutius erraverunt, deos æstimantes hæc quæ in animalibus sunt supervacua, infantium insensatorum more viventes.
Sap 19:7 Nam nubes castra eorum obumbrabat; et ex aqua quæ ante erat, terra arida apparuit; et in mari Rubro via sine impedimento, et campus germinans de profundo nimio;
Eccli 4:12 Sapientia filiis suis vitam inspirat: et suscipit inquirentes se, et præibit in via justitiæ.
Eccli 5:12 Esto firmus in via Domini, et in veritate sensus tui et scientia: et prosequatur te verbum pacis et justitiæ.
Eccli 8:18 Cum audace non eas in via, ne forte gravet mala sua in te: ipse enim secundum voluntatem suam vadit, et simul cum stultitia illius peries.
Eccli 9:10 Omnis mulier quæ est fornicaria, quasi stercus in via conculcabitur.
Eccli 21:19 Narratio fatui quasi sarcina in via: nam in labiis sensati invenietur gratia.
Eccli 32:25 In via ruinæ non eas, et non offendes in lapides: nec credas te viæ laboriosæ, ne ponas animæ tuæ scandalum.
Eccli 33:33 et si extollens discesserit, quem quæras et in qua via quæras illum nescis.