Mc 6:11
|
et quicumque non receperint vos, nec audierint vos, exeuntes inde, excutite pulverem de pedibus vestris in testimonium illis.
|
Lc 3:14
|
Interrogabant autem eum et milites, dicentes: Quid faciemus et nos? Et ait illis: Neminem concutiatis, neque calumniam faciatis: et contenti estote stipendiis vestris.
|
Lc 4:21
|
Cœpit autem dicere ad illos: Quia hodie impleta est hæc scriptura in auribus vestris.
|
Lc 5:22
|
Ut cognovit autem Jesus cogitationes eorum, respondens, dixit ad illos: Quid cogitatis in cordibus vestris?
|
Lc 9:44
|
Stupebant autem omnes in magnitudine Dei: omnibusque mirantibus in omnibus quæ faciebat, dixit ad discipulos suos: Ponite vos in cordibus vestris sermones istos: Filius enim hominis futurum est ut tradatur in manus hominum.
|
Lc 11:13
|
Si ergo vos, cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris: quanto magis Pater vester de cælo dabit spiritum bonum petentibus se?
|
Lc 12:35
|
Sint lumbi vestri præcincti, et lucernæ ardentes in manibus vestris,
|
Lc 21:14
|
Ponite ergo in cordibus vestris non præmeditari quemadmodum respondeatis:
|
Io 8:24
|
Dixi ergo vobis quia moriemini in peccatis vestris: si enim non credideritis quia ego sum, moriemini in peccato vestro.
|
Act 2:39
|
Vobis enim est repromissio, et filiis vestris, et omnibus qui longe sunt, quoscumque advocaverit Dominus Deus noster.
|
Act 3:22
|
Moyses quidem dixit: Quoniam prophetam suscitabit vobis Dominus Deus vester de fratribus vestris, tamquam me, ipsum audietis juxta omnia quæcumque locutus fuerit vobis.
|
Act 7:37
|
Hic est Moyses, qui dixit filiis Israël: Prophetam suscitabit vobis Deus de fratribus vestris, tamquam me, ipsum audietis.
|
Act 13:41
|
Videte contemptores, et admiramini, et disperdimini: quia opus operor ego in diebus vestris, opus quod non credetis, si quis enarraverit vobis.
|
Rom 15:30
|
Obsecro ergo vos fratres per Dominum nostrum Jesum Christum, et per caritatem Sancti Spiritus, ut adjuvetis me in orationibus vestris pro me ad Deum,
|
Rom 16:20
|
Deus autem pacis conterat Satanam sub pedibus vestris velociter. Gratia Domini nostri Jesu Christi vobiscum.
|
I Cor 15:17
|
Quod si Christus non resurrexit, vana est fides vestra: adhuc enim estis in peccatis vestris.
|
II Cor 5:11
|
Scientes ergo timorem Domini, hominibus suademus, Deo autem manifesti sumus. Spero autem et in conscientiis vestris manifestos nos esse.
|
II Cor 6:12
|
Non angustiamini in nobis: angustiamini autem in visceribus vestris:
|
II Cor 12:15
|
Ego autem libentissime impendam, et super impendar ipse pro animabus vestris: licet plus vos diligens, minus diligar.
|
Eph 2:1
|
Et vos, cum essetis mortui delictis et peccatis vestris,
|
Eph 3:17
|
Christum habitare per fidem in cordibus vestris: in caritate radicati, et fundati,
|
Eph 5:19
|
loquentes vobismetipsis in psalmis, et hymnis, et canticis spiritualibus, cantantes et psallentes in cordibus vestris Domino,
|
Eph 6:1
|
Filii, obedite parentibus vestris in Domino: hoc enim justum est.
|
Col 3:15
|
et pax Christi exsultet in cordibus vestris, in qua et vocati estis in uno corpore: et grati estote.
|
Col 3:16
|
Verbum Christi habitet in vobis abundanter, in omni sapientia, docentes, et commonentes vosmetipsos, psalmis, hymnis, et canticis spiritualibus, in gratia cantantes in cordibus vestris Deo.
|
I Thess 2:14
|
vos enim imitatores facti estis, fratres, ecclesiarum Dei, quæ sunt in Judæa in Christo Jesu: quia eadem passi estis et vos a contribulibus vestris, sicut et ipsi a Judæis:
|
I Thess 4:11
|
et opera detis ut quieti sitis, et ut vestrum negotium agatis, et operemini manibus vestris, sicut præcepimus vobis:
|
II Thess 1:4
|
ita ut et nos ipsi in vobis gloriemur in ecclesiis Dei, pro patientia vestra, et fide, et in omnibus persecutionibus vestris, et tribulationibus, quas sustinetis
|
Heb 12:3
|
Recogitate enim eum qui talem sustinuit a peccatoribus adversum semetipsum contradictionem: ut ne fatigemini, animis vestris deficientes.
|
Heb 12:13
|
et gressus rectos facite pedibus vestris: ut non claudicans quis erret, magis autem sanetur.
|
Heb 13:17
|
Obedite præpositis vestris, et subjacete eis. Ipsi enim pervigilant quasi rationem pro animabus vestris reddituri, ut cum gaudio hoc faciant, et non gementes: hoc enim non expedit vobis.
|
Heb 13:17
|
Obedite præpositis vestris, et subjacete eis. Ipsi enim pervigilant quasi rationem pro animabus vestris reddituri, ut cum gaudio hoc faciant, et non gementes: hoc enim non expedit vobis.
|
Iac 3:14
|
Quod si zelum amarum habetis, et contentiones sint in cordibus vestris: nolite gloriari, et mendaces esse adversus veritatem:
|
Iac 4:1
|
Unde bella et lites in vobis? nonne hinc: ex concupiscentiis vestris, quæ militant in membris vestris?
|
Iac 4:1
|
Unde bella et lites in vobis? nonne hinc: ex concupiscentiis vestris, quæ militant in membris vestris?
|
Iac 4:3
|
Petitis, et non accipitis: eo quod male petatis: ut in concupiscentiis vestris insumatis.
|
Iac 4:16
|
Nunc autem exsultatis in superbiis vestris. Omnis exsultatio talis, maligna est.
|
Iac 5:1
|
Agite nunc divites, plorate ululantes in miseriis vestris, quæ advenient vobis.
|
I Petr 3:15
|
Dominum autem Christum sanctificate in cordibus vestris, parati semper ad satisfactionem omni poscenti vos rationem de ea, quæ in vobis est, spe.
|
II Petr 1:19
|
Et habemus firmiorem propheticum sermonem: cui benefacitis attendentes quasi lucernæ lucenti in caliginoso donec dies elucescat, et lucifer oriatur in cordibus vestris:
|