Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

vestra

II Thess 1:3 Gratias agere debemus semper Deo pro vobis, fratres, ita ut dignum est, quoniam supercrescit fides vestra, et abundat caritas uniuscujusque vestrum in invicem:
II Thess 1:4 ita ut et nos ipsi in vobis gloriemur in ecclesiis Dei, pro patientia vestra, et fide, et in omnibus persecutionibus vestris, et tribulationibus, quas sustinetis
II Thess 2:16 exhortetur corda vestra, et confirmet in omni opere et sermone bono.
II Thess 3:5 Dominus autem dirigat corda vestra in caritate Dei, et patientia Christi.
Heb 3:8 nolite obdurare corda vestra, sicut in exacerbatione secundum diem tentationis in deserto,
Heb 3:15 Dum dicitur: Hodie si vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra, quemadmodum in illa exacerbatione.
Heb 4:7 iterum terminat diem quemdam, Hodie, in David dicendo, post tantum temporis, sicut supra dictum est: Hodie si vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra.
Iac 4:15 Quæ est enim vita vestra? vapor est ad modicum parens, et deinceps exterminabitur; pro eo ut dicatis: Si Dominus voluerit. Et: Si vixerimus, faciemus hoc, aut illud.
Iac 5:2 Divitiæ vestræ putrefactæ sunt, et vestimenta vestra a tineis comesta sunt.
Iac 5:5 Epulati estis super terram, et in luxuriis enutristis corda vestra in die occisionis.
Iac 5:8 Patientes igitur estote et vos, et confirmate corda vestra: quoniam adventus Domini appropinquavit.
Iac 5:16 Confitemini ergo alterutrum peccata vestra, et orate pro invicem ut salvemini: multum enim valet deprecatio justi assidua.
I Petr 1:18 Scientes quod non corruptibilibus, auro vel argento, redempti estis de vana vestra conversatione paternæ traditionis:
I Petr 1:21 qui per ipsum fideles estis in Deo, qui suscitavit eum a mortuis, et dedit ei gloriam, ut fides vestra et spes esset in Deo:
II Petr 1:5 Vos autem curam omnem subinferentes, ministrate in fide vestra virtutem, in virtute autem scientiam,
Iudae 1:3 Carissimi, omnem sollicitudinem faciens scribendi vobis de communi vestra salute, necesse habui scribere vobis: deprecans supercertari semel traditæ sanctis fidei.