Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

vestimenta

Mc 11:7 Et duxerunt pullum ad Jesum: et imponunt illi vestimenta sua, et sedit super eum.
Mc 11:8 Multi autem vestimenta sua straverunt in via: alii autem frondes cædebant de arboribus, et sternebant in via.
Mc 14:63 Summus autem sacerdos scindens vestimenta sua, ait: Quid adhuc desideramus testes?
Mc 15:24 Et crucifigentes eum, diviserunt vestimenta ejus, mittentes sortem super eis, quis quid tolleret.
Lc 19:35 Et duxerunt illum ad Jesum. Et jacentes vestimenta sua supra pullum, imposuerunt Jesum.
Lc 19:36 Eunte autem illo, substernebant vestimenta sua in via:
Lc 23:34 Jesus autem dicebat: Pater, dimitte illis: non enim sciunt quid faciunt. Dividentes vero vestimenta ejus, miserunt sortes.
Io 13:4 surgit a cœna, et ponit vestimenta sua, et cum accepisset linteum, præcinxit se.
Io 13:12 Postquam ergo lavit pedes eorum, et accepit vestimenta sua: cum recubuisset iterum, dixit eis: Scitis quid fecerim vobis?
Io 19:23 Milites ergo cum crucifixissent eum, acceperunt vestimenta ejus (et fecerunt quatuor partes, unicuique militi partem) et tunicam. Erat autem tunica inconsutilis, desuper contexta per totum.
Io 19:24 Dixerunt ergo ad invicem: Non scindamus eam, sed sortiamur de illa cujus sit. Ut Scriptura impleretur, dicens: Partiti sunt vestimenta mea sibi: et in vestem meam miserunt sortem. Et milites quidem hæc fecerunt.
Act 7:57 Et ejicientes eum extra civitatem lapidabant: et testes deposuerunt vestimenta sua secus pedes adolescentis qui vocabatur Saulus.
Act 18:6 Contradicentibus autem eis, et blasphemantibus, excutiens vestimenta sua, dixit ad eos: Sanguis vester super caput vestrum: mundus ego, ex hoc ad gentes vadam.
Act 22:20 et cum funderetur sanguis Stephani testis tui, ego astabam, et consentiebam, et custodiebam vestimenta interficientium illum.
Act 22:23 Vociferantibus autem eis, et projicientibus vestimenta sua, et pulverem jactantibus in aërem,
Iac 5:2 Divitiæ vestræ putrefactæ sunt, et vestimenta vestra a tineis comesta sunt.
Apoc 3:4 Sed habes pauca nomina in Sardis qui non inquinaverunt vestimenta sua: et ambulabunt mecum in albis, quia digni sunt.
Apoc 16:15 Ecce venio sicut fur. Beatus qui vigilat, et custodit vestimenta sua, ne nudus ambulet, et videant turpitudinem ejus.