Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

vester

Ier 2:30 Frustra percussi filios vestros, disciplinam non receperunt: devoravit gladius vester prophetas vestros: quasi leo vastator
Ier 3:14 Convertimini, filii revertentes, dicit Dominus, quia ego vir vester: et assumam vos unum de civitate, et duos de cognatione, et introducam vos in Sion.
Bar 4:28 Sicut enim fuit sensus vester ut erraretis a Deo, decies tantum iterum convertentes requiretis eum:
Ezech 9:5 Et illis dixit, audiente me: Transite per civitatem sequentes eum, et percutite: non parcat oculus vester, neque misereamini:
Ezech 16:45 Filia matris tuæ es tu, quæ projecit virum suum et filios suos: et soror sororum tuarum es tu, quæ projecerunt viros suos et filios suos: mater vestra Cethæa, et pater vester Amorrhæus.
Ezech 20:5 Et dices ad eos: Hæc dicit Dominus Deus: In die qua elegi Israël, et levavi manum meam pro stirpe domus Jacob, et apparui eis in terra Ægypti, et levavi manum meam pro eis, dicens: Ego Dominus Deus vester:
Ezech 20:7 Et dixi ad eos: Unusquisque offensiones oculorum suorum abjiciat, et in idolis Ægypti nolite pollui: ego Dominus Deus vester.
Ezech 20:19 Ego Dominus Deus vester: in præceptis meis ambulate; judicia mea custodite, et facite ea:
Ezech 20:20 et sabbata mea sanctificate, ut sint signum inter me et vos, et sciatis quia ego sum Dominus Deus vester.
Ezech 34:31 Vos autem, greges mei, greges pascuæ meæ, homines estis: et ego Dominus Deus vester, dicit Dominus Deus.
Dan 2:47 Loquens ergo rex, ait Danieli: Vere Deus vester Deus deorum est, et Dominus regum, et revelans mysteria: quoniam tu potuisti aperire hoc sacramentum.
Dan 10:21 Verumtamen annuntiabo tibi quod expressum est in scriptura veritatis: et nemo est adjutor meus in omnibus his, nisi Michaël princeps vester.
Osee 1:9 Et dixit: Voca nomen ejus, Non populus meus, quia vos non populus meus, et ego non ero vester.
Ioël 2:27 Et scietis quia in medio Israël ego sum, et ego Dominus Deus vester, et non est amplius; et non confundetur populus meus in æternum.
Ioël 3:17 Et scietis quia ego Dominus Deus vester, habitans in Sion monte sancto meo; et erit Jerusalem sancta, et alieni non transibunt per eam amplius.
I Mach 2:65 Et ecce Simon frater vester, scio quod vir consilii est: ipsum audite semper, et ipse erit vobis pater.
I Mach 10:72 Interroga, et disce quis sum ego, et ceteri qui auxilio sunt mihi, qui et dicunt quia non potest stare pes vester ante faciem nostram, quia bis in fugam conversi sunt patres tui in terra sua:
Mt 5:37 Sit autem sermo vester, est, est: non, non: quod autem his abundantius est, a malo est.
Mt 5:48 Estote ergo vos perfecti, sicut et Pater vester cælestis perfectus est.
Mt 6:8 Nolite ergo assimilari eis: scit enim Pater vester, quid opus sit vobis, antequam petatis eum.
Mt 6:14 Si enim dimiseritis hominibus peccata eorum: dimittet et vobis Pater vester cælestis delicta vestra.
Mt 6:15 Si autem non dimiseritis hominibus: nec Pater vester dimittet vobis peccata vestra.
Mt 6:26 Respicite volatilia cæli, quoniam non serunt, neque metunt, neque congregant in horrea: et Pater vester cælestis pascit illa. Nonne vos magis pluris estis illis?
Mt 6:32 hæc enim omnia gentes inquirunt. Scit enim Pater vester, quia his omnibus indigetis.
Mt 7:11 Si ergo vos, cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris: quanto magis Pater vester, qui in cælis est, dabit bona petentibus se?
Mt 9:11 Et videntes pharisæi, dicebant discipulis ejus: Quare cum publicanis et peccatoribus manducat magister vester?
Mt 17:23 Et cum venissent Capharnaum, accesserunt qui didrachma accipiebant ad Petrum, et dixerunt ei: Magister vester non solvit didrachma?
Mt 20:26 Non ita erit inter vos: sed quicumque voluerit inter vos major fieri, sit vester minister:
Mt 20:27 et qui voluerit inter vos primus esse, erit vester servus.
Mt 23:8 Vos autem nolite vocari Rabbi: unus est enim magister vester, omnes autem vos fratres estis.
Mt 23:9 Et patrem nolite vocare vobis super terram: unus est enim pater vester qui in cælis est.
Mt 23:10 Nec vocemini magistri: quia magister vester unus est, Christus.
Mt 23:11 Qui major est vestrum, erit minister vester.
Mt 24:42 Vigilate ergo, quia nescitis qua hora Dominus vester venturus sit.
Mc 2:16 Et scribæ et pharisæi videntes quia manducaret cum publicanis et peccatoribus, dicebant discipulis ejus: Quare cum publicanis et peccatoribus manducat et bibit Magister vester?
Mc 10:43 Non ita est autem in vobis, sed quicumque voluerit fieri major, erit vester minister:
Mc 11:25 Et cum stabitis ad orandum, dimittite si quis habetis adversus aliquem: ut et Pater vester, qui in cælis est, dimittat vobis peccata vestra.
Mc 11:26 Quod si vos non dimiseritis: nec Pater vester, qui in cælis est, dimittet vobis peccata vestra.
Lc 6:36 Estote ergo misericordes sicut et Pater vester misericors est.
Lc 11:13 Si ergo vos, cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris: quanto magis Pater vester de cælo dabit spiritum bonum petentibus se?
Lc 12:30 hæc enim omnia gentes mundi quærunt. Pater autem vester scit quoniam his indigetis.
Lc 12:34 Ubi enim thesaurus vester est, ibi et cor vestrum erit.
Io 8:42 Dixit ergo eis Jesus: Si Deus pater vester esset, diligeretis utique et me; ego enim ex Deo processi, et veni: neque enim a meipso veni, sed ille me misit.
Io 8:54 Respondit Jesus: Si ego glorifico meipsum, gloria mea nihil est: est Pater meus, qui glorificat me, quem vos dicitis quia Deus vester est,
Io 8:56 Abraham pater vester exsultavit ut videret diem meum: vidit, et gavisus est.
Io 9:19 et interrogaverunt eos, dicentes: Hic est filius vester, quem vos dicitis quia cæcus natus est? quomodo ergo nunc videt?
Io 15:16 Non vos me elegistis, sed ego elegi vos, et posui vos ut eatis, et fructum afferatis, et fructus vester maneat: ut quodcumque petieritis Patrem in nomine meo, det vobis.
Io 19:14 Erat enim parasceve Paschæ, hora quasi sexta, et dicit Judæis: Ecce rex vester.
Act 3:22 Moyses quidem dixit: Quoniam prophetam suscitabit vobis Dominus Deus vester de fratribus vestris, tamquam me, ipsum audietis juxta omnia quæcumque locutus fuerit vobis.
Act 18:6 Contradicentibus autem eis, et blasphemantibus, excutiens vestimenta sua, dixit ad eos: Sanguis vester super caput vestrum: mundus ego, ex hoc ad gentes vadam.