Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

veritate

Io 4:23 Sed venit hora, et nunc est, quando veri adoratores adorabunt Patrem in spiritu et veritate. Nam et Pater tales quærit, qui adorent eum.
Io 4:24 Spiritus est Deus: et eos qui adorant eum, in spiritu et veritate oportet adorare.
Io 8:44 Vos ex patre diabolo estis: et desideria patris vestri vultis facere. Ille homicida erat ab initio, et in veritate non stetit: quia non est veritas in eo: cum loquitur mendacium, ex propriis loquitur, quia mendax est, et pater ejus.
Io 17:17 Sanctifica eos in veritate. Sermo tuus veritas est.
Io 17:19 et pro eis ego sanctificabo meipsum: ut sint et ipsi sanctificati in veritate.
Io 18:37 Dixit itaque ei Pilatus: Ergo rex es tu? Respondit Jesus: Tu dicis quia rex sum ego. Ego in hoc natus sum, et ad hoc veni in mundum, ut testimonium perhibeam veritati: omnis qui est ex veritate, audit vocem meam.
Act 10:34 Aperiens autem Petrus os suum, dixit: In veritate comperi quia non est personarum acceptor Deus;
II Cor 7:14 et si quid apud illum de vobis gloriatus sum, non sum confusus: sed sicut omnia vobis in veritate locuti sumus, ita et gloriatio nostra, quæ fuit ad Titum, veritas facta est,
II Cor 13:8 Non enim possumus aliquid adversus veritatem, sed pro veritate.
Eph 5:9 fructus enim lucis est in omni bonitate, et justitia, et veritate:
Eph 6:14 State ergo succincti lumbos vestros in veritate, et induti loricam justitiæ,
Col 1:6 quod pervenit ad vos, sicut et in universo mundo est, et fructificat, et crescit sicut in vobis, ex ea die, qua audistis, et cognovistis gratiam Dei in veritate,
I Tim 2:7 in quo positus sum ego prædicator, et Apostolus (veritatem dico, non mentior) doctor gentium in fide, et veritate.
I Tim 6:5 conflictationes hominum mente corruptorum, et qui veritate privati sunt, existimantium quæstum esse pietatem.
II Tim 2:18 qui a veritate exciderunt, dicentes resurrectionem esse jam factam, et subverterunt quorumdam fidem.
II Tim 4:4 et a veritate quidem auditum avertent, ad fabulas autem convertentur.
Tit 1:14 non intendentes judaicis fabulis, et mandatis hominum, aversantium se a veritate.
Iac 5:19 Fratres mei, si quis ex vobis erraverit a veritate, et converterit quis eum:
II Petr 1:12 Propter quod incipiam vos semper commonere de his: et quidem scientes et confirmatos vos in præsenti veritate.
I Io 2:21 Non scripsi vobis quasi ignorantibus veritatem, sed quasi scientibus eam: et quoniam omne mendacium ex veritate non est.
I Io 3:18 Filioli mei, non diligamus verbo neque lingua, sed opere et veritate:
I Io 3:19 in hoc cognoscimus quoniam ex veritate sumus: et in conspectu ejus suadebimus corda nostra.
II Io 1:1 Senior Electæ dominæ, et natis ejus, quos ego diligo in veritate, et non ego solus, sed et omnes qui cognoverunt veritatem,
II Io 1:3 Sit vobiscum gratia, misericordia, pax a Deo Patre, et a Christo Jesu Filio Patris in veritate, et caritate.
II Io 1:4 Gavisus sum valde, quoniam inveni de filiis tuis ambulantes in veritate, sicut mandatum accepimus a Patre.
III Io 1:1 Senior Gajo carissimo, quem ego diligo in veritate.
III Io 1:3 Gavisus sum valde venientibus fratribus, et testimonium perhibentibus veritati tuæ, sicut tu in veritate ambulas.
III Io 1:4 Majorem horum non habeo gratiam, quam ut audiam filios meos in veritate ambulare.
III Io 1:12 Demetrio testimonium redditur ab omnibus, et ab ipsa veritate, sed et nos testimonium perhibemus: et nosti quoniam testimonium nostrum verum est.