Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

verbum

I Par 15:15 Et tulerunt filii Levi arcam Dei, sicut præceperat Moyses juxta verbum Domini, humeris suis in vectibus.
II Par 18:18 At ille, Idcirco, ait, audite verbum Domini: vidi Dominum sedentem in solio suo, et omnem exercitum cæli assistentem ei a dextris et a sinistris.
II Par 30:12 In Juda vero facta est manus Domini ut daret eis cor unum, ut facerent juxta præceptum regis et principum verbum Domini.
I Esd 1:1 In anno primo Cyri regis Persarum, ut compleretur verbum Domini ex ore Jeremiæ, suscitavit Dominus spiritum Cyri regis Persarum: et traduxit vocem in omni regno suo, etiam per scripturam, dicens:
I Esd 9:4 Convenerunt autem ad me omnes, qui timebant verbum Dei Israël, pro transgressione eorum qui de captivitate venerant, et ego sedebam tristis usque ad sacrificium vespertinum:
I Esd 10:5 Surrexit ergo Esdras, et adjuravit principes sacerdotum et Levitarum, et omnem Israël, ut facerent secundum verbum hoc: et juraverunt.
I Esd 10:12 Et respondit universa multitudo, dixitque voce magna: Juxta verbum tuum ad nos, sic fiat.
II Esd 5:13 Insuper excussi sinum meum, et dixi: Sic excutiat Deus omnem virum, qui non compleverit verbum istud, de domo sua, et de laboribus suis: sic excutiatur, et vacuus fiat. Et dixit universa multitudo: Amen: et laudaverunt Deum. Fecit ergo populus sicut erat dictum.
II Esd 6:4 Miserunt autem ad me secundum verbum hoc per quatuor vices: et respondi eis juxta sermonem priorem.
II Esd 6:5 Et misit ad me Sanaballat juxta verbum prius quinta vice puerum suum, et epistolam habebat in manu sua scriptam hoc modo:
II Esd 11:24 et Phathahia filius Mesezebel, de filiis Zara filii Juda in manu regis, juxta omne verbum populi,
Tob 14:6 Prope erit interitus Ninive: non enim excidit verbum Domini: et fratres nostri, qui dispersi sunt a terra Israël, revertentur ad eam.
Iudith 2:1 Anno tertiodecimo Nabuchodonosor regis vigesima et secunda die mensis primi, factum est verbum in domo Nabuchodonosor regis Assyriorum ut defenderet se.
Iudith 5:5 Tunc Achior dux omnium filiorum Ammon respondens, ait: Si digneris audire, domine mi, dicam veritatem in conspectu tuo de populo isto, qui in montanis habitat, et non egredietur verbum falsum ex ore meo.
Iudith 6:12 In medio itaque seniorum, et in conspectu omnium, Achior dixit omnia quæ locutus ipse fuerat ab Holoferne interrogatus: et qualiter populus Holofernis voluisset propter hoc verbum interficere eum,
Iudith 8:8 Et erat hæc in omnibus famosissima, quoniam timebat Dominum valde, nec erat qui loqueretur de illa verbum malum.
Iudith 8:10 Et venerunt ad illam, et dixit illis: Quod est hoc verbum, in quo consensit Ozias, ut tradat civitatem Assyriis si intra quinque dies non venerit vobis adjutorium?
Iudith 9:18 Memento, Domine, testamenti tui, et da verbum in ore meo, et in corde meo consilium corrobora, ut domus tua in sanctificatione tua permaneat:
Esth 7:8 Qui cum reversus esset de horto nemoribus consito, et intrasset convivii locum, reperit Aman super lectulum corruisse, in quo jacebat Esther, et ait: Etiam reginam vult opprimere, me præsente, in domo mea. Necdum verbum de ore regis exierat, et statim operuerunt faciem ejus.
Iob 2:13 Et sederunt cum eo in terra septem diebus et septem noctibus; et nemo loquebatur ei verbum, videbant enim dolorem esse vehementem.
Iob 4:12 Porro ad me dictum est verbum absconditum, et quasi furtive suscepit auris mea venas susurri ejus.
Ps 18:3 Dies diei eructat verbum, et nox nocti indicat scientiam.
Ps 32:4 Quia rectum est verbum Domini, et omnia opera ejus in fide.
Ps 44:2 Eructavit cor meum verbum bonum; dico ego opera mea regi. Lingua mea calamus scribæ velociter scribentis.
Ps 55:11 In Deo laudabo verbum; in Domino laudabo sermonem. In Deo speravi: non timebo quid faciat mihi homo.
Ps 67:12 Dominus dabit verbum evangelizantibus, virtute multa.
Ps 102:20 Benedicite Domino, omnes angeli ejus, potentes virtute, facientes verbum illius, ad audiendam vocem sermonum ejus.
Ps 104:19 donec veniret verbum ejus, eloquium Domini inflammavit eum.
Ps 106:20 Misit verbum suum, et sanavit eos, et eripuit eos de interitionibus eorum.
Ps 118:25 DALETH. Adhæsit pavimento anima mea; vivifica me secundum verbum tuum.
Ps 118:42 Et respondebo exprobrantibus mihi verbum, quia speravi in sermonibus tuis.
Ps 118:43 Et ne auferas de ore meo verbum veritatis usquequaque, quia in judiciis tuis supersperavi.
Ps 118:65 TETH. Bonitatem fecisti cum servo tuo, Domine, secundum verbum tuum.
Ps 118:81 CAPH. Defecit in salutare tuum anima mea, et in verbum tuum supersperavi.
Ps 118:89 LAMED. In æternum, Domine, verbum tuum permanet in cælo.
Ps 118:105 NUN. Lucerna pedibus meis verbum tuum, et lumen semitis meis.
Ps 118:107 Humiliatus sum usquequaque, Domine; vivifica me secundum verbum tuum.
Ps 118:114 Adjutor et susceptor meus es tu, et in verbum tuum supersperavi.
Ps 147:18 Emittet verbum suum, et liquefaciet ea; flabit spiritus ejus, et fluent aquæ.
Ps 147:19 Qui annuntiat verbum suum Jacob, justitias et judicia sua Israël.
Ps 148:8 ignis, grando, nix, glacies, spiritus procellarum, quæ faciunt verbum ejus;
Prov 25:2 Gloria Dei est celare verbum, et gloria regum investigare sermonem.
Prov 25:11 Mala aurea in lectis argenteis, qui loquitur verbum in tempore suo.
Eccli 1:5 Fons sapientiæ verbum Dei in excelsis, et ingressus illius mandata æterna.
Eccli 4:28 nec retineas verbum in tempore salutis. Non abscondas sapientiam tuam in decore suo:
Eccli 5:12 Esto firmus in via Domini, et in veritate sensus tui et scientia: et prosequatur te verbum pacis et justitiæ.
Eccli 5:13 Esto mansuetus ad audiendum verbum, ut intelligas, et cum sapientia proferas responsum verum.
Eccli 7:15 Noli verbosus esse in multitudine presbyterorum, et non iteres verbum in oratione tua.
Eccli 9:24 In manu artificum opera laudabuntur, et princeps populi in sapientia sermonis sui, in sensu vero seniorum verbum.
Eccli 11:8 Priusquam audias, ne respondeas verbum: et in medio sermonum ne adjicias loqui.