Ex 4:8
|
Si non crediderint, inquit, tibi, neque audierint sermonem signi prioris, credent verbo signi sequentis.
|
Deut 8:3
|
Afflixit te penuria, et dedit tibi cibum manna, quod ignorabas tu et patres tui: ut ostenderet tibi quod non in solo pane vivat homo, sed in omni verbo quod egreditur de ore Dei.
|
I Reg 20:23
|
De verbo autem quod locuti sumus ego et tu, sit Dominus inter me et te usque in sempiternum.
|
III Reg 11:10
|
et præceperat de verbo hoc ne sequeretur deos alienos, et non custodivit quæ mandavit ei Dominus.
|
III Reg 21:4
|
Venit ergo Achab in domum suam indignans, et frendens super verbo, quod locutus fuerat ad eum Naboth Jezrahelites, dicens: Non dabo tibi hæreditatem patrum meorum. Et projiciens se in lectulum suum, avertit faciem suam ad parietem, et non comedit panem.
|
Tob 4:14
|
Superbiam numquam in tuo sensu, aut in tuo verbo dominari permittas: in ipsa enim initium sumpsit omnis perditio.
|
Tob 7:11
|
Quo audito verbo Raguel, expavit, sciens quid evenerit illis septem viris, qui ingressi sunt ad eam: et timere cœpit ne forte et hunc similiter contingeret: et cum nutaret, et non daret petenti ullum responsum,
|
Ps 90:3
|
Quoniam ipse liberavit me de laqueo venantium, et a verbo aspero.
|
Ps 105:24
|
Et pro nihilo habuerunt terram desiderabilem; non crediderunt verbo ejus.
|
Ps 129:4
|
Quia apud te propitiatio est; et propter legem tuam sustinui te, Domine. Sustinuit anima mea in verbo ejus;
|
Prov 14:15
|
Innocens credit omni verbo; astutus considerat gressus suos. Filio doloso nihil erit boni; servo autem sapienti prosperi erunt actus, et dirigetur via ejus.
|
Prov 16:20
|
Eruditus in verbo reperiet bona, et qui sperat in Domino beatus est.
|
Sap 9:1
|
Deus patrum meorum, et Domine misericordiæ, qui fecisti omnia verbo tuo,
|
Sap 12:9
|
Non quia impotens eras in bello subjicere impios justis, aut bestiis sævis, aut verbo duro simul exterminare;
|
Sap 18:22
|
Vicit autem turbas non in virtute corporis, nec armaturæ potentia; sed verbo illum qui se vexabat subjecit, juramenta parentum, et testamentum commemorans.
|
Eccli 2:18
|
Qui timent Dominum non erunt incredibiles verbo illius: et qui diligunt illum conservabunt viam illius.
|
Eccli 4:29
|
in lingua enim sapientia dignoscitur: et sensus, et scientia, et doctrina in verbo sensati, et firmamentum in operibus justitiæ.
|
Eccli 4:30
|
Non contradicas verbo veritatis ullo modo, et de mendacio ineruditionis tuæ confundere.
|
Eccli 5:14
|
Si est tibi intellectus, responde proximo: sin autem, sit manus tua super os tuum, ne capiaris in verbo indisciplinato, et confundaris.
|
Eccli 9:25
|
Terribilis est in civitate sua homo linguosus: et temerarius in verbo suo odibilis erit.
|
Eccli 14:1
|
Beatus vir qui non est lapsus verbo ex ore suo, et non est stimulatus in tristitia delicti.
|
Eccli 16:29
|
non sis incredibilis verbo illius.
|
Eccli 19:16
|
et non omni verbo credas. Est qui labitur lingua, sed non ex animo:
|
Eccli 32:16
|
et age conceptiones tuas, et non in delictis et verbo superbo:
|
Eccli 39:22
|
In verbo ejus stetit aqua sicut congeries: et in sermone oris illius sicut exceptoria aquarum:
|
Eccli 42:3
|
de verbo sociorum et viatorum, et de datione hæreditatis amicorum,
|
Eccli 47:9
|
In omni opere dedit confessionem Sancto, et Excelso in verbo gloriæ.
|
Eccli 48:5
|
qui sustulisti mortuum ab inferis de sorte mortis, in verbo Domini Dei:
|
Eccli 51:7
|
de altitudine ventris inferi, et a lingua coinquinata, et a verbo mendacii, a rege iniquo, et a lingua injusta.
|
Isa 29:21
|
qui peccare faciebant homines in verbo, et arguentem in porta supplantabant, et declinaverunt frustra a justo.
|
Isa 50:4
|
Dominus dedit mihi linguam eruditam, ut sciam sustentare eum qui lassus est verbo. Erigit mane, mane erigit mihi aurem, ut audiam quasi magistrum.
|
Ier 1:12
|
Et dixit Dominus ad me: Bene vidisti: quia vigilabo ego super verbo meo, ut faciam illud.
|
Ier 7:22
|
quia non sum locutus cum patribus vestris, et non præcepi eis, in die qua eduxi eos de terra Ægypti, de verbo holocautomatum et victimarum:
|
Bar 4:37
|
Ecce enim veniunt filii tui, quos dimisisti dispersos: veniunt collecti ab oriente usque ad occidentem, in verbo Sancti, gaudentes in honorem Dei.
|
Bar 5:5
|
Exsurge, Jerusalem, et sta in excelso: et circumspice ad orientem, et vide collectos filios tuos ab oriente sole usque ad occidentem, in verbo Sancti, gaudentes Dei memoria.
|
II Mach 11:20
|
De ceteris autem per singula verbo mandavi et istis, et his, qui a me missi sunt, colloqui vobiscum.
|
Mt 4:4
|
Qui respondens dixit: Scriptum est: Non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo, quod procedit de ore Dei.
|
Mt 8:8
|
Et respondens centurio, ait: Domine, non sum dignus ut intres sub tectum meum: sed tantum dic verbo, et sanabitur puer meus.
|
Mt 8:16
|
Vespere autem facto, obtulerunt ei multos dæmonia habentes: et ejiciebat spiritus verbo, et omnes male habentes curavit:
|
Mt 15:12
|
Tunc accedentes discipuli ejus, dixerunt ei: Scis quia pharisæi audito verbo hoc, scandalizati sunt?
|
Mc 5:36
|
Jesus autem audito verbo quod dicebatur, ait archisynagogo: Noli timere: tantummodo crede.
|
Mc 10:22
|
Qui contristatus in verbo, abiit mœrens: erat enim habens multas possessiones.
|
Mc 12:13
|
Et mittunt ad eum quosdam ex pharisæis, et herodianis, ut eum caperent in verbo.
|
Lc 2:17
|
Videntes autem cognoverunt de verbo, quod dictum erat illis de puero hoc.
|
Lc 4:4
|
Et respondit ad illum Jesus: Scriptum est: Quia non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo Dei.
|
Lc 5:5
|
Et respondens Simon, dixit illi: Præceptor, per totam noctem laborantes nihil cepimus: in verbo autem tuo laxabo rete.
|
Lc 7:7
|
propter quod et meipsum non sum dignum arbitratus ut venirem ad te: sed dic verbo, et sanabitur puer meus.
|
Lc 8:50
|
Jesus autem, audito hoc verbo, respondit patri puellæ: Noli timere, crede tantum, et salva erit.
|
Lc 9:45
|
At illi ignorabant verbum istud, et erat velatum ante eos ut non sentirent illud: et timebant eum interrogare de hoc verbo.
|
Act 7:29
|
Fugit autem Moyses in verbo isto: et factus est advena in terra Madian, ubi generavit filios duos.
|