Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

verbo

Ex 4:8 Si non crediderint, inquit, tibi, neque audierint sermonem signi prioris, credent verbo signi sequentis.
Deut 8:3 Afflixit te penuria, et dedit tibi cibum manna, quod ignorabas tu et patres tui: ut ostenderet tibi quod non in solo pane vivat homo, sed in omni verbo quod egreditur de ore Dei.
I Reg 20:23 De verbo autem quod locuti sumus ego et tu, sit Dominus inter me et te usque in sempiternum.
III Reg 11:10 et præceperat de verbo hoc ne sequeretur deos alienos, et non custodivit quæ mandavit ei Dominus.
III Reg 21:4 Venit ergo Achab in domum suam indignans, et frendens super verbo, quod locutus fuerat ad eum Naboth Jezrahelites, dicens: Non dabo tibi hæreditatem patrum meorum. Et projiciens se in lectulum suum, avertit faciem suam ad parietem, et non comedit panem.
Tob 4:14 Superbiam numquam in tuo sensu, aut in tuo verbo dominari permittas: in ipsa enim initium sumpsit omnis perditio.
Tob 7:11 Quo audito verbo Raguel, expavit, sciens quid evenerit illis septem viris, qui ingressi sunt ad eam: et timere cœpit ne forte et hunc similiter contingeret: et cum nutaret, et non daret petenti ullum responsum,
Ps 90:3 Quoniam ipse liberavit me de laqueo venantium, et a verbo aspero.
Ps 105:24 Et pro nihilo habuerunt terram desiderabilem; non crediderunt verbo ejus.
Ps 129:4 Quia apud te propitiatio est; et propter legem tuam sustinui te, Domine. Sustinuit anima mea in verbo ejus;
Prov 14:15 Innocens credit omni verbo; astutus considerat gressus suos. Filio doloso nihil erit boni; servo autem sapienti prosperi erunt actus, et dirigetur via ejus.
Prov 16:20 Eruditus in verbo reperiet bona, et qui sperat in Domino beatus est.
Sap 9:1 Deus patrum meorum, et Domine misericordiæ, qui fecisti omnia verbo tuo,
Sap 12:9 Non quia impotens eras in bello subjicere impios justis, aut bestiis sævis, aut verbo duro simul exterminare;
Sap 18:22 Vicit autem turbas non in virtute corporis, nec armaturæ potentia; sed verbo illum qui se vexabat subjecit, juramenta parentum, et testamentum commemorans.
Eccli 2:18 Qui timent Dominum non erunt incredibiles verbo illius: et qui diligunt illum conservabunt viam illius.
Eccli 4:29 in lingua enim sapientia dignoscitur: et sensus, et scientia, et doctrina in verbo sensati, et firmamentum in operibus justitiæ.
Eccli 4:30 Non contradicas verbo veritatis ullo modo, et de mendacio ineruditionis tuæ confundere.
Eccli 5:14 Si est tibi intellectus, responde proximo: sin autem, sit manus tua super os tuum, ne capiaris in verbo indisciplinato, et confundaris.
Eccli 9:25 Terribilis est in civitate sua homo linguosus: et temerarius in verbo suo odibilis erit.
Eccli 14:1 Beatus vir qui non est lapsus verbo ex ore suo, et non est stimulatus in tristitia delicti.
Eccli 16:29 non sis incredibilis verbo illius.
Eccli 19:16 et non omni verbo credas. Est qui labitur lingua, sed non ex animo:
Eccli 32:16 et age conceptiones tuas, et non in delictis et verbo superbo:
Eccli 39:22 In verbo ejus stetit aqua sicut congeries: et in sermone oris illius sicut exceptoria aquarum:
Eccli 42:3 de verbo sociorum et viatorum, et de datione hæreditatis amicorum,
Eccli 47:9 In omni opere dedit confessionem Sancto, et Excelso in verbo gloriæ.
Eccli 48:5 qui sustulisti mortuum ab inferis de sorte mortis, in verbo Domini Dei:
Eccli 51:7 de altitudine ventris inferi, et a lingua coinquinata, et a verbo mendacii, a rege iniquo, et a lingua injusta.
Isa 29:21 qui peccare faciebant homines in verbo, et arguentem in porta supplantabant, et declinaverunt frustra a justo.
Isa 50:4 Dominus dedit mihi linguam eruditam, ut sciam sustentare eum qui lassus est verbo. Erigit mane, mane erigit mihi aurem, ut audiam quasi magistrum.
Ier 1:12 Et dixit Dominus ad me: Bene vidisti: quia vigilabo ego super verbo meo, ut faciam illud.
Ier 7:22 quia non sum locutus cum patribus vestris, et non præcepi eis, in die qua eduxi eos de terra Ægypti, de verbo holocautomatum et victimarum:
Bar 4:37 Ecce enim veniunt filii tui, quos dimisisti dispersos: veniunt collecti ab oriente usque ad occidentem, in verbo Sancti, gaudentes in honorem Dei.
Bar 5:5 Exsurge, Jerusalem, et sta in excelso: et circumspice ad orientem, et vide collectos filios tuos ab oriente sole usque ad occidentem, in verbo Sancti, gaudentes Dei memoria.
II Mach 11:20 De ceteris autem per singula verbo mandavi et istis, et his, qui a me missi sunt, colloqui vobiscum.
Mt 4:4 Qui respondens dixit: Scriptum est: Non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo, quod procedit de ore Dei.
Mt 8:8 Et respondens centurio, ait: Domine, non sum dignus ut intres sub tectum meum: sed tantum dic verbo, et sanabitur puer meus.
Mt 8:16 Vespere autem facto, obtulerunt ei multos dæmonia habentes: et ejiciebat spiritus verbo, et omnes male habentes curavit:
Mt 15:12 Tunc accedentes discipuli ejus, dixerunt ei: Scis quia pharisæi audito verbo hoc, scandalizati sunt?
Mc 5:36 Jesus autem audito verbo quod dicebatur, ait archisynagogo: Noli timere: tantummodo crede.
Mc 10:22 Qui contristatus in verbo, abiit mœrens: erat enim habens multas possessiones.
Mc 12:13 Et mittunt ad eum quosdam ex pharisæis, et herodianis, ut eum caperent in verbo.
Lc 2:17 Videntes autem cognoverunt de verbo, quod dictum erat illis de puero hoc.
Lc 4:4 Et respondit ad illum Jesus: Scriptum est: Quia non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo Dei.
Lc 5:5 Et respondens Simon, dixit illi: Præceptor, per totam noctem laborantes nihil cepimus: in verbo autem tuo laxabo rete.
Lc 7:7 propter quod et meipsum non sum dignum arbitratus ut venirem ad te: sed dic verbo, et sanabitur puer meus.
Lc 8:50 Jesus autem, audito hoc verbo, respondit patri puellæ: Noli timere, crede tantum, et salva erit.
Lc 9:45 At illi ignorabant verbum istud, et erat velatum ante eos ut non sentirent illud: et timebant eum interrogare de hoc verbo.
Act 7:29 Fugit autem Moyses in verbo isto: et factus est advena in terra Madian, ubi generavit filios duos.