Ier 22:5
|
Quod si non audieritis verba hæc: in memetipso juravi, dicit Dominus, quia in solitudinem erit domus hæc.
|
Ier 23:16
|
Hæc dicit Dominus exercituum: Nolite audire verba prophetarum qui prophetant vobis, et decipiunt vos: visionem cordis sui loquuntur, non de ore Domini.
|
Ier 23:22
|
Si stetissent in consilio meo, et nota fecissent verba mea populo meo, avertissem utique eos a via sua mala et a cogitationibus suis pessimis.
|
Ier 23:29
|
Numquid non verba mea sunt quasi ignis, dicit Dominus, et quasi malleus conterens petram?
|
Ier 23:30
|
Propterea ecce ego ad prophetas, ait Dominus, qui furantur verba mea unusquisque a proximo suo.
|
Ier 23:36
|
Et onus Domini ultra non memorabitur: quia onus erit unicuique sermo suus, et pervertistis verba Dei viventis, Domini exercituum, Dei nostri.
|
Ier 25:8
|
Propterea hæc dicit Dominus exercituum: Pro eo quod non audistis verba mea,
|
Ier 25:13
|
Et adducam super terram illam omnia verba mea, quæ locutus sum contra eam, omne quod scriptum est in libro isto, quæcumque prophetavit Jeremias adversum omnes gentes:
|
Ier 25:30
|
Et tu prophetabis ad eos omnia verba hæc, et dices ad illos: Dominus de excelso rugiet, et de habitaculo sancto suo dabit vocem suam: rugiens rugiet super decorem suum: celeuma quasi calcantium concinetur adversus omnes habitatores terræ.
|
Ier 26:7
|
Et audierunt sacerdotes, et prophetæ, et omnis populus, Jeremiam loquentem verba hæc in domo Domini.
|
Ier 26:10
|
Et audierunt principes Juda verba hæc, et ascenderunt de domo regis in domum Domini, et sederunt in introitu portæ domus Domini novæ.
|
Ier 26:12
|
Et ait Jeremias ad omnes principes, et ad universum populum, dicens: Dominus misit me ut prophetarem ad domum istam, et ad civitatem hanc, omnia verba quæ audistis.
|
Ier 26:15
|
Verumtamen scitote et cognoscite quod, si occideritis me, sanguinem innocentem tradetis contra vosmetipsos, et contra civitatem istam, et habitatores ejus: in veritate enim misit me Dominus ad vos, ut loquerer in auribus vestris omnia verba hæc.
|
Ier 26:20
|
Fuit quoque vir prophetans in nomine Domini, Urias filius Semei de Cariathiarim, et prophetavit adversus civitatem istam, et adversus terram hanc, juxta omnia verba Jeremiæ.
|
Ier 26:21
|
Et audivit rex Joakim, et omnes potentes et principes ejus, verba hæc, et quæsivit rex interficere eum: et audivit Urias, et timuit, fugitque et ingressus est Ægyptum.
|
Ier 27:12
|
Et ad Sedeciam regem Juda locutus sum secundum omnia verba hæc, dicens: Subjicite colla vestra sub jugo regis Babylonis, et servite ei, et populo ejus, et vivetis.
|
Ier 27:14
|
Nolite audire verba prophetarum dicentium vobis: Non servietis regi Babylonis: quia mendacium ipsi loquuntur vobis.
|
Ier 27:16
|
Et ad sacerdotes, et ad populum istum, locutus sum, dicens: Hæc dicit Dominus: Nolite audire verba prophetarum vestrorum, qui prophetant vobis, dicentes: Ecce vasa Domini revertentur de Babylone nunc cito: mendacium enim prophetant vobis.
|
Ier 28:6
|
et ait Jeremias propheta: Amen! sic faciat Dominus, suscitet Dominus verba tua quæ prophetasti, ut referantur vasa in domum Domini, et omnis transmigratio de Babylone ad locum istum.
|
Ier 29:1
|
Et hæc sunt verba libri quem misit Jeremias propheta de Jerusalem ad reliquias seniorum transmigrationis, et ad sacerdotes, et ad prophetas, et ad omnem populum quem traduxerat Nabuchodonosor de Jerusalem in Babylonem,
|
Ier 29:19
|
eo quod non audierint verba mea, dicit Dominus, quæ misit ad eos per servos meos prophetas, de nocte consurgens et mittens: et non audistis, dicit Dominus.
|
Ier 30:2
|
Hæc dicit Dominus Deus Israël, dicens: Scribe tibi omnia verba, quæ locutus sum ad te, in libro.
|
Ier 30:4
|
Et hæc verba quæ locutus est Dominus ad Israël et ad Judam:
|
Ier 34:6
|
Et locutus est Jeremias propheta ad Sedeciam regem Juda universa verba hæc in Jerusalem.
|
Ier 34:18
|
Et dabo viros qui prævaricantur fœdus meum, et non observaverunt verba fœderis quibus assensi sunt in conspectu meo, vitulum quem conciderunt in duas partes, et transierunt inter divisiones ejus,
|
Ier 36:2
|
Tolle volumen libri, et scribes in eo omnia verba quæ locutus sum tibi adversum Israël et Judam, et adversum omnes gentes, a die qua locutus sum ad te, ex diebus Josiæ usque ad diem hanc:
|
Ier 36:6
|
Ingredere ergo tu, et lege de volumine in quo scripsisti ex ore meo verba Domini, audiente populo in domo Domini, in die jejunii, insuper et audiente universo Juda, qui veniunt de civitatibus suis, leges eis,
|
Ier 36:13
|
et nuntiavit eis Michæas omnia verba quæ audivit, legente Baruch ex volumine in auribus populi.
|
Ier 36:16
|
Igitur cum audissent omnia verba, obstupuerunt unusquisque ad proximum suum, et dixerunt ad Baruch: Nuntiare debemus regi omnes sermones istos.
|
Ier 38:4
|
Et dixerunt principes regi: Rogamus ut occidatur homo iste: de industria enim dissolvit manus virorum bellantium qui remanserunt in civitate hac, et manus universi populi, loquens ad eos juxta verba hæc: siquidem homo iste non quærit pacem populo huic, sed malum.
|
Ier 38:24
|
Dixit ergo Sedecias ad Jeremiam: Nullus sciat verba hæc, et non morieris.
|
Ier 38:27
|
Venerunt ergo omnes principes ad Jeremiam, et interrogaverunt eum, et locutus est eis juxta omnia verba quæ præceperat ei rex: et cessaverunt ab eo: nihil enim fuerat auditum.
|
Ier 42:4
|
Dixit autem ad eos Jeremias propheta: Audivi. Ecce ego oro ad Dominum Deum vestrum secundum verba vestra: omne verbum quodcumque responderit mihi indicabo vobis, nec celabo vos quidquam.
|
Ier 43:1
|
Factum est autem, cum complesset Jeremias loquens ad populum universos sermones Domini Dei eorum, pro quibus miserat eum Dominus Deus eorum ad illos, omnia verba hæc,
|
Ier 45:1
|
Verbum quod locutus est Jeremias propheta ad Baruch filium Neriæ, cum scripsisset verba hæc in libro ex ore Jeremiæ, anno quarto Joakim filii Josiæ regis Juda, dicens:
|
Ier 48:27
|
Fuit enim in derisum tibi Israël, quasi inter fures reperisses eum: propter verba ergo tua quæ adversum illum locutus es, captivus duceris.
|
Ier 51:60
|
Et scripsit Jeremias omne malum, quod venturum erat super Babylonem, in libro uno, omnia verba hæc quæ scripta sunt contra Babylonem.
|
Ier 51:61
|
Et dixit Jeremias ad Saraiam: Cum veneris in Babylonem, et videris, et legeris omnia verba hæc,
|
Ier 51:64
|
et dices: Sic submergetur Babylon, et non consurget a facie afflictionis quam ego adduco super eam, et dissolvetur. Hucusque verba Jeremiæ.
|
Bar 1:1
|
Et hæc verba libri quæ scripsit Baruch filius Neriæ, filii Maasiæ, filii Sedeciæ, filii Sedei, filii Helciæ, in Babylonia,
|
Bar 1:3
|
Et legit Baruch verba libri hujus ad aures Jechoniæ filii Joakim regis Juda, et ad aures universi populi venientis ad librum,
|
Bar 1:21
|
Et non audivimus vocem Domini Dei nostri, secundum omnia verba prophetarum quos misit ad nos:
|
Bar 2:24
|
Et non audierunt vocem tuam, ut operarentur regi Babylonis: et statuisti verba tua, quæ locutus es in manibus puerorum tuorum prophetarum, ut transferrentur ossa regum nostrorum et ossa patrum nostrorum de loco suo:
|
Ezech 2:7
|
Loqueris ergo verba mea ad eos, si forte audiant, et quiescant: quoniam irritatores sunt.
|
Ezech 3:4
|
Et dixit ad me: Fili hominis, vade ad domum Israël, et loqueris verba mea ad eos.
|
Ezech 11:25
|
Et locutus sum ad transmigrationem omnia verba Domini quæ ostenderat mihi.
|
Ezech 33:32
|
Et es eis quasi carmen musicum, quod suavi dulcique sono canitur: et audiunt verba tua, et non faciunt ea.
|
Ezech 35:13
|
Et insurrexistis super me ore vestro, et derogastis adversum me verba vestra: ego audivi.
|
Dan 10:11
|
Et dixit ad me: Daniel vir desideriorum, intellige verba quæ ego loquor ad te, et sta in gradu tuo: nunc enim sum missus ad te. Cumque dixisset mihi sermonem istum, steti tremens.
|
Dan 10:12
|
Et ait ad me: Noli metuere, Daniel: quia ex die primo, quo posuisti cor tuum ad intelligendum ut te affligeres in conspectu Dei tui, exaudita sunt verba tua: et ego veni propter sermones tuos.
|