Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

venit

IV Reg 15:29 In diebus Phacee regis Israël venit Theglathphalasar rex Assur, et cepit Ajon, et Abel-Domum, Maacha et Janoë, et Cedes, et Asor, et Galaad, et Galilæam, et universam terram Nephthali: et transtulit eos in Assyrios.
IV Reg 19:33 Per viam, qua venit, revertetur: et civitatem hanc non ingredietur, dicit Dominus.
IV Reg 19:35 Factum est igitur in nocte illa, venit angelus Domini, et percussit in castris Assyriorum centum octoginta quinque millia. Cumque diluculo surrexisset, vidit omnia corpora mortuorum: et recedens abiit,
IV Reg 20:1 In diebus illis ægrotavit Ezechias usque ad mortem: et venit ad eum Isaias filius Amos, propheta, dixitque ei: Hæc dicit Dominus Deus: Præcipe domui tuæ: morieris enim tu, et non vives.
IV Reg 23:17 Et ait: Quis est titulus ille, quem video? Responderuntque ei cives urbis illius: Sepulchrum est hominis Dei, qui venit de Juda, et prædixit verba hæc, quæ fecisti super altare Bethel.
IV Reg 25:1 Factum est autem anno nono regni ejus, mense decimo, decima die mensis, venit Nabuchodonosor rex Babylonis, ipse et omnis exercitus ejus in Jerusalem, et circumdederunt eam: et exstruxerunt in circuitu ejus munitiones.
IV Reg 25:8 Mense quinto, septima die mensis, ipse est annus nonusdecimus regis Babylonis: venit Nabuzardan princeps exercitus, servus regis Babylonis, in Jerusalem.
IV Reg 25:25 Factum est autem in mense septimo, venit Ismahel filius Nathaniæ filii Elisama de semine regio, et decem viri cum eo: percusseruntque Godoliam, qui et mortuus est: sed et Judæos et Chaldæos, qui erant cum eo in Maspha.
I Par 16:33 Tunc laudabunt ligna saltus coram Domino: quia venit judicare terram.
II Par 9:1 Regina quoque Saba, cum audisset famam Salomonis, venit ut tentaret eum in ænigmatibus in Jerusalem, cum magnis opibus et camelis, qui portabant aromata, et auri plurimum, gemmasque pretiosas. Cumque venisset ad Salomonem, locuta est ei quæcumque erant in corde suo.
II Par 10:3 Vocaveruntque eum, et venit cum universo Israël, et locuti sunt ad Roboam, dicentes:
II Par 12:4 Cepitque civitates munitissimas in Juda, et venit usque in Jerusalem.
II Par 14:9 Egressus est autem contra eos Zara Æthiops cum exercitu suo, decies centena millia, et curribus trecentis: et venit usque Maresa.
II Par 16:7 In tempore illo venit Hanani propheta ad Asa regem Juda, et dixit ei: Quia habuisti fiduciam in rege Syriæ, et non in Domino Deo tuo, idcirco evasit Syriæ regis exercitus de manu tua.
II Par 18:29 Dixitque rex Israël ad Josaphat: Mutabo habitum, et sic ad pugnam vadam: tu autem induere vestibus tuis. Mutatoque rex Israël habitu, venit ad bellum.
II Par 32:1 Post quæ et hujuscemodi veritatem, venit Sennacherib rex Assyriorum, et ingressus Judam, obsedit civitates munitas, volens eas capere.
II Par 32:26 Humiliatusque est postea eo quod exaltatum fuisset cor ejus, tam ipse, quam habitatores Jerusalem: et idcirco non venit super eos ira Domini in diebus Ezechiæ.
I Esd 5:3 In ipso autem tempore venit ad eos Thathanai, qui erat dux trans flumen, et Stharbuzanai, et consiliarii eorum: sicque dixerunt eis: Quis dedit vobis consilium ut domum hanc ædificaretis, et muros ejus instauraretis?
I Esd 5:16 Tunc itaque Sassabasar ille venit et posuit fundamenta templi Dei in Jerusalem, et ex eo tempore usque nunc ædificatur, et necdum completum est.
I Esd 7:9 Quia in primo die mensis primi cœpit ascendere de Babylone, et in primo die mensis quinti venit in Jerusalem, juxta manum Dei sui bonam super se.
II Esd 1:2 Et venit Hanani unus de fratribus meis, ipse et viri ex Juda: et interrogavi eos de Judæis, qui remanserant, et supererant de captivitate, et Jerusalem.
Tob 11:6 Et dum ex eodem loco specularetur adventum ejus, vidit a longe, et illico agnovit venientem filium suum: currensque nuntiavit viro suo, dicens: Ecce venit filius tuus.
Tob 12:1 Tunc vocavit ad se Tobias filium suum, dixitque ei: Quid possumus dare viro isti sancto, qui venit tecum?
Iudith 2:12 Cumque pertransisset fines Assyriorum, venit ad magnos montes Ange, qui sunt a sinistro Ciliciæ, ascenditque omnia castella eorum, et obtinuit omnem munitionem.
Iudith 2:14 Et transivit Euphraten, et venit in Mesopotamiam: et fregit omnes civitates excelsas, quæ erant ibi, a torrente Mambre usquequo perveniatur ad mare:
Iudith 3:14 Pertransiens autem Syriam Sobal, et omnem Apameam, omnemque Mesopotamiam, venit ad Idumæos in terram Gabaa,
Iudith 8:3 instabat enim super alligantes manipulos in campo, et venit æstus super caput ejus, et mortuus est in Bethulia civitate sua, et sepultus est illic cum patribus suis.
Iudith 13:27 Porro Achior vocatus venit, et dixit ei Judith: Deus Israël, cui tu testimonium dedisti quod ulciscatur se de inimicis suis, ipse caput omnium incredulorum incidit hac nocte in manu mea.
Iudith 15:9 Joacim autem summus pontifex de Jerusalem venit in Bethuliam cum universis presbyteris suis ut videret Judith.
Iudith 16:22 Et factum est post hæc, omnis populus post victoriam venit in Jerusalem adorare Dominum: et mox ut purificati sunt, obtulerunt omnes holocausta, et vota, et repromissiones suas.
Iob 1:14 nuntius venit ad Job, qui diceret: Boves arabant, et asinæ pascebantur juxta eos;
Iob 1:16 Cumque adhuc ille loqueretur, venit alter, et dixit: Ignis Dei cecidit e cælo, et tactas oves puerosque consumpsit; et effugi ego solus, ut nuntiarem tibi.
Iob 1:17 Sed et illo adhuc loquente, venit alius, et dixit: Chaldæi fecerunt tres turmas, et invaserunt camelos, et tulerunt eos, necnon et pueros percusserunt gladio: et ego fugi solus, ut nuntiarem tibi.
Iob 3:21 Qui expectant mortem, et non venit, quasi effodientes thesaurum;
Iob 3:26 Nonne dissimulavi? nonne silui? nonne quievi? Et venit super me indignatio.
Iob 4:5 Nunc autem venit super te plaga, et defecisti; tetigit te, et conturbatus es.
Iob 28:20 Unde ergo sapientia venit? et quis est locus intelligentiæ?
Iob 37:22 Ab aquilone aurum venit, et ad Deum formidolosa laudatio.
Ps 50:2 cum venit ad eum Nathan propheta, quando intravit ad Bethsabee.
Ps 51:2 cum venit Doëg Idumæus, et nuntiavit Sauli: Venit David in domum Achimelech.
Ps 82:9 Etenim Assur venit cum illis, facti sunt in adjutorium filiis Lot.
Ps 95:13 a facie Domini, quia venit, quoniam venit judicare terram. Judicabit orbem terræ in æquitate, et populos in veritate sua.
Ps 95:13 a facie Domini, quia venit, quoniam venit judicare terram. Judicabit orbem terræ in æquitate, et populos in veritate sua.
Ps 97:9 a conspectu Domini, quoniam venit judicare terram. Judicabit orbem terrarum in justitia, et populos in æquitate.
Ps 101:14 Tu exsurgens misereberis Sion, quia tempus miserendi ejus, quia venit tempus;
Ps 104:31 Dixit, et venit cœnomyia, et ciniphes in omnibus finibus eorum.
Ps 104:34 Dixit, et venit locusta, et bruchus cujus non erat numerus;
Ps 104:40 Petierunt, et venit coturnix, et pane cæli saturavit eos.
Ps 117:26 Benedictus qui venit in nomine Domini: benediximus vobis de domo Domini.
Prov 18:17 Justus prior est accusator sui: venit amicus ejus, et investigabit eum.