Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

veni

Mt 10:34 Nolite arbitrari quia pacem venerim mittere in terram: non veni pacem mittere, sed gladium:
Mt 10:35 veni enim separare hominem adversus patrem suum, et filiam adversus matrem suam, et nurum adversus socrum suam:
Mt 19:21 Ait illi Jesus: Si vis perfectus esse, vade, vende quæ habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in cælo: et veni, sequere me.
Mc 1:38 Et ait illis: Eamus in proximos vicos, et civitates, ut et ibi prædicem: ad hoc enim veni.
Mc 2:17 Hoc audito Jesus ait illis: Non necesse habent sani medico, sed qui male habent: non enim veni vocare justos, sed peccatores.
Mc 5:23 et deprecabatur eum multum, dicens: Quoniam filia mea in extremis est, veni, impone manum super eam, ut salva sit, et vivat.
Mc 10:21 Jesus autem intuitus eum, dilexit eum, et dixit ei: Unum tibi deest: vade, quæcumque habes vende, et da pauperibus, et habebis thesaurum in cælo: et veni, sequere me.
Lc 5:32 Non veni vocare justos, sed peccatores ad pœnitentiam.
Lc 12:49 Ignem veni mittere in terram, et quid volo nisi ut accendatur?
Lc 12:51 Putatis quia pacem veni dare in terram? non, dico vobis, sed separationem:
Lc 18:22 Quo audito, Jesus ait ei: Adhuc unum tibi deest: omnia quæcumque habes vende, et da pauperibus, et habebis thesaurum in cælo: et veni, sequere me.
Io 1:31 et ego nesciebam eum, sed ut manifestetur in Israël, propterea veni ego in aqua baptizans.
Io 4:16 Dicit ei Jesus: Vade, voca virum tuum, et veni huc.
Io 5:43 Ego veni in nomine Patris mei, et non accipitis me; si alius venerit in nomine suo, illum accipietis.
Io 7:28 Clamabat ergo Jesus in templo docens, et dicens: Et me scitis, et unde sim scitis: et a meipso non veni, sed est verus qui misit me, quem vos nescitis.
Io 8:14 Respondit Jesus, et dixit eis: Et si ego testimonium perhibeo de meipso, verum est testimonium meum: quia scio unde veni et quo vado; vos autem nescitis unde venio aut quo vado.
Io 8:42 Dixit ergo eis Jesus: Si Deus pater vester esset, diligeretis utique et me; ego enim ex Deo processi, et veni: neque enim a meipso veni, sed ille me misit.
Io 8:42 Dixit ergo eis Jesus: Si Deus pater vester esset, diligeretis utique et me; ego enim ex Deo processi, et veni: neque enim a meipso veni, sed ille me misit.
Io 9:39 Et dixit Jesus: In judicium ego in hunc mundum veni: ut qui non vident videant, et qui vident cæci fiant.
Io 10:10 Fur non venit nisi ut furetur, et mactet, et perdat. Ego veni ut vitam habeant, et abundantius habeant.
Io 11:34 et dixit: Ubi posuistis eum? Dicunt ei: Domine, veni, et vide.
Io 11:43 Hæc cum dixisset, voce magna clamavit: Lazare, veni foras.
Io 12:27 Nunc anima mea turbata est. Et quid dicam? Pater, salvifica me ex hac hora. Sed propterea veni in horam hanc:
Io 12:46 Ego lux in mundum veni, ut omnis qui credit in me, in tenebris non maneat.
Io 12:47 Et si quis audierit verba mea, et non custodierit, ego non judico eum; non enim veni ut judicem mundum, sed ut salvificem mundum.
Io 16:28 Exivi a Patre, et veni in mundum: iterum relinquo mundum, et vado ad Patrem.
Io 18:37 Dixit itaque ei Pilatus: Ergo rex es tu? Respondit Jesus: Tu dicis quia rex sum ego. Ego in hoc natus sum, et ad hoc veni in mundum, ut testimonium perhibeam veritati: omnis qui est ex veritate, audit vocem meam.
Act 7:3 et dixit ad illum: Exi de terra tua, et de cognatione tua, et veni in terram quam monstravero tibi.
Act 7:34 Videns vidi afflictionem populi mei, qui est in Ægypto, et gemitum eorum audivi, et descendi liberare eos. Et nunc veni, et mittam te in Ægyptum.
Act 10:29 Propter quod sine dubitatione veni accersitus. Interrogo ergo, quam ob causam accersistis me?
Act 22:11 Et cum non viderem præ claritate luminis illius, ad manum deductus a comitibus, veni Damascum.
Act 24:17 Post annos autem plures eleemosynas facturus in gentem meam, veni, et oblationes, et vota,
I Cor 2:1 Et ego, cum venissem ad vos, fratres, veni non in sublimitate sermonis, aut sapientiæ, annuntians vobis testimonium Christi.
II Cor 1:23 Ego autem testem Deum invoco in animam meam, quod parcens vobis, non veni ultra Corinthum:
Gal 1:17 neque veni Jerosolymam ad antecessores meos Apostolos: sed abii in Arabiam, et iterum reversus sum Damascum:
Gal 1:18 deinde post annos tres veni Jerosolymam videre Petrum, et mansi apud eum diebus quindecim:
Gal 1:21 Deinde veni in partes Syriæ, et Ciliciæ.