Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

venerunt

Gen 14:7 Reversique sunt, et venerunt ad fontem Misphat, ipsa est Cades: et percusserunt omnem regionem Amalecitarum, et Amorrhæum, qui habitabat in Asasonthamar.
Gen 14:24 exceptis his, quæ comederunt juvenes, et partibus virorum, qui venerunt mecum, Aner, Escol et Mambre: isti accipient partes suas.
Gen 22:9 Et venerunt ad locum quem ostenderat ei Deus, in quo ædificavit altare, et desuper ligna composuit; cumque alligasset Isaac filium suum, posuit eum in altare super struem lignorum.
Gen 26:32 Ecce autem venerunt in ipso die servi Isaac annuntiantes ei de puteo, quem foderant, atque dicentes: Invenimus aquam.
Gen 42:10 Qui dixerunt: Non est ita, domine, sed servi tui venerunt ut emerent cibos.
Gen 45:25 Qui ascendentes ex Ægypto, venerunt in terram Chanaan ad patrem suum Jacob.
Gen 46:31 At ille locutus est ad fratres suos, et ad omnem domum patris sui: Ascendam, et nuntiabo Pharaoni, dicamque ei: Fratres mei, et domus patris mei, qui erant in terra Chanaan, venerunt ad me:
Gen 47:1 Ingressus ergo Joseph nuntiavit Pharaoni, dicens: Pater meus et fratres, oves eorum et armenta, et cuncta quæ possident, venerunt de terra Chanaan: et ecce consistunt in terra Gessen.
Gen 47:5 Dixit itaque rex ad Joseph: Pater tuus et fratres tui venerunt ad te.
Ex 2:16 Erant autem sacerdoti Madian septem filiæ, quæ venerunt ad hauriendam aquam: et impletis canalibus adaquare cupiebant greges patris sui.
Ex 15:23 Et venerunt in Mara, nec poterant bibere aquas de Mara, eo quod essent amaræ: unde et congruum loco nomen imposuit, vocans illum Mara, id est, amaritudinem.
Ex 16:22 In die autem sexta collegerunt cibos duplices, id est, duo gomor per singulos homines: venerunt autem omnes principes multitudinis, et narraverunt Moysi.
Ex 19:1 Mense tertio egressionis Israël de terra Ægypti, in die hac venerunt in solitudinem Sinai.
Ex 34:32 venerunt ad eum etiam omnes filii Israël: quibus præcepit cuncta quæ audierat a Domino in monte Sinai.
Num 11:34 Vocatusque est ille locus, Sepulchra concupiscentiæ: ibi enim sepelierunt populum qui desideraverat. Egressi autem de Sepulchris concupiscentiæ, venerunt in Haseroth, et manserunt ibi.
Num 13:23 Ascenderuntque ad meridiem, et venerunt in Hebron, ubi erant Achiman et Sisai et Tholmai filii Enac: nam Hebron septem annis ante Tanim urbem Ægypti condita est.
Num 13:27 venerunt ad Moysen et Aaron et ad omnem cœtum filiorum Israël in desertum Pharan, quod est in Cades. Locutique eis et omni multitudini ostenderunt fructus terræ:
Num 20:22 Cumque castra movissent de Cades, venerunt in montem Hor, qui est in finibus terræ Edom:
Num 21:7 venerunt ad Moysen, atque dixerunt: Peccavimus, quia locuti sumus contra Dominum et te: ora ut tollat a nobis serpentes. Oravitque Moyses pro populo,
Num 21:12 Et inde moventes, venerunt ad torrentem Zared.
Num 22:20 Venit ergo Deus ad Balaam nocte, et ait ei: Si vocare te venerunt homines isti, surge, et vade cum eis: ita dumtaxat, ut quod tibi præcepero, facias.
Num 22:39 Perrexerunt ergo simul, et venerunt in urbem, quæ in extremis regni ejus finibus erat.
Num 32:2 venerunt ad Moysen, et ad Elezarum sacerdotem, et principes multitudinis, atque dixerunt:
Num 33:6 Et de Soccoth venerunt in Etham, quæ est in extremis finibus solitudinis.
Num 33:7 Inde egressi venerunt contra Phihahiroth, quæ respicit Beelsephon, et castrametati sunt ante Magdalum.
Num 33:9 Profectique de Mara, venerunt in Elim, ubi erant duodecim fontes aquarum, et palmæ septuaginta: ibique castrametati sunt.
Num 33:12 Unde egressi, venerunt in Daphca.
Num 33:16 Sed et de solitudine Sinai egressi, venerunt ad sepulchra concupiscentiæ.
Num 33:18 Et de Haseroth venerunt in Rethma.
Num 33:20 Unde egressi venerunt in Lebna.
Num 33:22 Egressique de Ressa, venerunt in Ceelatha.
Num 33:24 Egressi de monte Sepher, venerunt in Arada.
Num 33:26 Profectique de Maceloth, venerunt in Thahath.
Num 33:30 Profectique de Hesmona, venerunt in Moseroth.
Num 33:32 Profectique de Benejaacan, venerunt in montem Gadgad.
Num 33:34 Et de Jetebatha venerunt in Hebrona.
Num 33:36 Inde profecti, venerunt in desertum Sin, hæc est Cades.
Num 33:42 Unde egressi, venerunt in Phunon.
Num 33:44 Et de Oboth venerunt in Ijeabarim, quæ est in finibus Moabitarum.
Num 33:47 Egressique de Helmondeblathaim, venerunt ad montes Abarim contra Nabo.
Deut 1:24 Qui cum perrexissent, et ascendissent in montana, venerunt usque ad Vallem botri: et considerata terra,
Deut 10:7 Inde venerunt in Gadgad: de quo loco profecti, castrametati sunt in Jetebatha, in terra aquarum atque torrentium.
Deut 32:17 Immolaverunt dæmoniis et non Deo, diis quos ignorabant: novi recentesque venerunt, quos non coluerunt patres eorum:
Ios 2:3 Misitque rex Jericho ad Rahab, dicens: Educ viros, qui venerunt ad te, et ingressi sunt domum tuam: exploratores quippe sunt, et omnem terram considerare venerunt.
Ios 2:3 Misitque rex Jericho ad Rahab, dicens: Educ viros, qui venerunt ad te, et ingressi sunt domum tuam: exploratores quippe sunt, et omnem terram considerare venerunt.
Ios 2:4 Tollensque mulier viros, abscondit, et ait: Fateor, venerunt ad me, sed nesciebam unde essent:
Ios 2:23 Quibus urbem ingressis, reversi sunt, et descenderunt exploratores de monte: et, transmisso Jordane, venerunt ad Josue filium Nun, narraveruntque ei omnia quæ acciderant sibi,
Ios 3:1 Igitur Josue de nocte consurgens movit castra: egredientesque de Setim, venerunt ad Jordanem ipse et omnes filii Israël, et morati sunt ibi tres dies.
Ios 9:9 Responderunt: De terra longinqua valde venerunt servi tui in nomine Domini Dei tui. Audivimus enim famam potentiæ ejus, cuncta quæ fecit in Ægypto,
Ios 9:17 Moveruntque castra filii Israël, et venerunt in civitates eorum die tertio, quarum hæc vocabua sunt, Gabaon, et Caphira, et Beroth, et Cariathiarim.