Gen 14:7
|
Reversique sunt, et venerunt ad fontem Misphat, ipsa est Cades: et percusserunt omnem regionem Amalecitarum, et Amorrhæum, qui habitabat in Asasonthamar.
|
Gen 14:24
|
exceptis his, quæ comederunt juvenes, et partibus virorum, qui venerunt mecum, Aner, Escol et Mambre: isti accipient partes suas.
|
Gen 22:9
|
Et venerunt ad locum quem ostenderat ei Deus, in quo ædificavit altare, et desuper ligna composuit; cumque alligasset Isaac filium suum, posuit eum in altare super struem lignorum.
|
Gen 26:32
|
Ecce autem venerunt in ipso die servi Isaac annuntiantes ei de puteo, quem foderant, atque dicentes: Invenimus aquam.
|
Gen 42:10
|
Qui dixerunt: Non est ita, domine, sed servi tui venerunt ut emerent cibos.
|
Gen 45:25
|
Qui ascendentes ex Ægypto, venerunt in terram Chanaan ad patrem suum Jacob.
|
Gen 46:31
|
At ille locutus est ad fratres suos, et ad omnem domum patris sui: Ascendam, et nuntiabo Pharaoni, dicamque ei: Fratres mei, et domus patris mei, qui erant in terra Chanaan, venerunt ad me:
|
Gen 47:1
|
Ingressus ergo Joseph nuntiavit Pharaoni, dicens: Pater meus et fratres, oves eorum et armenta, et cuncta quæ possident, venerunt de terra Chanaan: et ecce consistunt in terra Gessen.
|
Gen 47:5
|
Dixit itaque rex ad Joseph: Pater tuus et fratres tui venerunt ad te.
|
Ex 2:16
|
Erant autem sacerdoti Madian septem filiæ, quæ venerunt ad hauriendam aquam: et impletis canalibus adaquare cupiebant greges patris sui.
|
Ex 15:23
|
Et venerunt in Mara, nec poterant bibere aquas de Mara, eo quod essent amaræ: unde et congruum loco nomen imposuit, vocans illum Mara, id est, amaritudinem.
|
Ex 16:22
|
In die autem sexta collegerunt cibos duplices, id est, duo gomor per singulos homines: venerunt autem omnes principes multitudinis, et narraverunt Moysi.
|
Ex 19:1
|
Mense tertio egressionis Israël de terra Ægypti, in die hac venerunt in solitudinem Sinai.
|
Ex 34:32
|
venerunt ad eum etiam omnes filii Israël: quibus præcepit cuncta quæ audierat a Domino in monte Sinai.
|
Num 11:34
|
Vocatusque est ille locus, Sepulchra concupiscentiæ: ibi enim sepelierunt populum qui desideraverat. Egressi autem de Sepulchris concupiscentiæ, venerunt in Haseroth, et manserunt ibi.
|
Num 13:23
|
Ascenderuntque ad meridiem, et venerunt in Hebron, ubi erant Achiman et Sisai et Tholmai filii Enac: nam Hebron septem annis ante Tanim urbem Ægypti condita est.
|
Num 13:27
|
venerunt ad Moysen et Aaron et ad omnem cœtum filiorum Israël in desertum Pharan, quod est in Cades. Locutique eis et omni multitudini ostenderunt fructus terræ:
|
Num 20:22
|
Cumque castra movissent de Cades, venerunt in montem Hor, qui est in finibus terræ Edom:
|
Num 21:7
|
venerunt ad Moysen, atque dixerunt: Peccavimus, quia locuti sumus contra Dominum et te: ora ut tollat a nobis serpentes. Oravitque Moyses pro populo,
|
Num 21:12
|
Et inde moventes, venerunt ad torrentem Zared.
|
Num 22:20
|
Venit ergo Deus ad Balaam nocte, et ait ei: Si vocare te venerunt homines isti, surge, et vade cum eis: ita dumtaxat, ut quod tibi præcepero, facias.
|
Num 22:39
|
Perrexerunt ergo simul, et venerunt in urbem, quæ in extremis regni ejus finibus erat.
|
Num 32:2
|
venerunt ad Moysen, et ad Elezarum sacerdotem, et principes multitudinis, atque dixerunt:
|
Num 33:6
|
Et de Soccoth venerunt in Etham, quæ est in extremis finibus solitudinis.
|
Num 33:7
|
Inde egressi venerunt contra Phihahiroth, quæ respicit Beelsephon, et castrametati sunt ante Magdalum.
|
Num 33:9
|
Profectique de Mara, venerunt in Elim, ubi erant duodecim fontes aquarum, et palmæ septuaginta: ibique castrametati sunt.
|
Num 33:12
|
Unde egressi, venerunt in Daphca.
|
Num 33:16
|
Sed et de solitudine Sinai egressi, venerunt ad sepulchra concupiscentiæ.
|
Num 33:18
|
Et de Haseroth venerunt in Rethma.
|
Num 33:20
|
Unde egressi venerunt in Lebna.
|
Num 33:22
|
Egressique de Ressa, venerunt in Ceelatha.
|
Num 33:24
|
Egressi de monte Sepher, venerunt in Arada.
|
Num 33:26
|
Profectique de Maceloth, venerunt in Thahath.
|
Num 33:30
|
Profectique de Hesmona, venerunt in Moseroth.
|
Num 33:32
|
Profectique de Benejaacan, venerunt in montem Gadgad.
|
Num 33:34
|
Et de Jetebatha venerunt in Hebrona.
|
Num 33:36
|
Inde profecti, venerunt in desertum Sin, hæc est Cades.
|
Num 33:42
|
Unde egressi, venerunt in Phunon.
|
Num 33:44
|
Et de Oboth venerunt in Ijeabarim, quæ est in finibus Moabitarum.
|
Num 33:47
|
Egressique de Helmondeblathaim, venerunt ad montes Abarim contra Nabo.
|
Deut 1:24
|
Qui cum perrexissent, et ascendissent in montana, venerunt usque ad Vallem botri: et considerata terra,
|
Deut 10:7
|
Inde venerunt in Gadgad: de quo loco profecti, castrametati sunt in Jetebatha, in terra aquarum atque torrentium.
|
Deut 32:17
|
Immolaverunt dæmoniis et non Deo, diis quos ignorabant: novi recentesque venerunt, quos non coluerunt patres eorum:
|
Ios 2:3
|
Misitque rex Jericho ad Rahab, dicens: Educ viros, qui venerunt ad te, et ingressi sunt domum tuam: exploratores quippe sunt, et omnem terram considerare venerunt.
|
Ios 2:3
|
Misitque rex Jericho ad Rahab, dicens: Educ viros, qui venerunt ad te, et ingressi sunt domum tuam: exploratores quippe sunt, et omnem terram considerare venerunt.
|
Ios 2:4
|
Tollensque mulier viros, abscondit, et ait: Fateor, venerunt ad me, sed nesciebam unde essent:
|
Ios 2:23
|
Quibus urbem ingressis, reversi sunt, et descenderunt exploratores de monte: et, transmisso Jordane, venerunt ad Josue filium Nun, narraveruntque ei omnia quæ acciderant sibi,
|
Ios 3:1
|
Igitur Josue de nocte consurgens movit castra: egredientesque de Setim, venerunt ad Jordanem ipse et omnes filii Israël, et morati sunt ibi tres dies.
|
Ios 9:9
|
Responderunt: De terra longinqua valde venerunt servi tui in nomine Domini Dei tui. Audivimus enim famam potentiæ ejus, cuncta quæ fecit in Ægypto,
|
Ios 9:17
|
Moveruntque castra filii Israël, et venerunt in civitates eorum die tertio, quarum hæc vocabua sunt, Gabaon, et Caphira, et Beroth, et Cariathiarim.
|