Mt 20:14
|
Tolle quod tuum est, et vade: volo autem et huic novissimo dare sicut et tibi.
|
Mt 21:28
|
Quid autem vobis videtur? Homo quidam habebat duos filios, et accedens ad primum, dixit: Fili, vade hodie, operare in vinea mea.
|
Mc 1:44
|
et dicit ei: Vide nemini dixeris: sed vade, ostende te principi sacerdotum, et offer pro emundatione tua, quæ præcepit Moyses in testimonium illis.
|
Mc 2:11
|
tibi dico: Surge, tolle grabatum tuum, et vade in domum tuam.
|
Mc 5:34
|
Ille autem dixit ei: Filia, fides tua te salvam fecit: vade in pace, et esto sana a plaga tua.
|
Mc 7:29
|
Et ait illi: Propter hunc sermonem vade: exiit dæmonium a filia tua.
|
Mc 10:21
|
Jesus autem intuitus eum, dilexit eum, et dixit ei: Unum tibi deest: vade, quæcumque habes vende, et da pauperibus, et habebis thesaurum in cælo: et veni, sequere me.
|
Lc 5:24
|
Ut autem sciatis quia Filius hominis habet potestatem in terra dimittendi peccata, (ait paralytico) tibi dico, surge, tolle lectum tuum, et vade in domum tuam.
|
Lc 7:50
|
Dixit autem ad mulierem: Fides tua te salvam fecit: vade in pace.
|
Lc 8:48
|
At ipse dixit ei: Filia, fides tua salvam te fecit: vade in pace.
|
Lc 9:60
|
Dixitque ei Jesus: Sine ut mortui sepeliant mortuos suos: tu autem vade, et annuntia regnum Dei.
|
Lc 13:31
|
In ipsa die accesserunt quidam pharisæorum, dicentes illi: Exi, et vade hinc: quia Herodes vult te occidere.
|
Lc 14:10
|
Sed cum vocatus fueris, vade, recumbe in novissimo loco: ut, cum venerit qui te invitavit, dicat tibi: Amice, ascende superius. Tunc erit tibi gloria coram simul discumbentibus:
|
Lc 17:19
|
Et ait illi: Surge, vade: quia fides tua te salvum fecit.
|
Io 7:3
|
Dixerunt autem ad eum fratres ejus: Transi hinc, et vade in Judæam, ut et discipuli tui videant opera tua, quæ facis.
|
Io 8:11
|
Quæ dixit: Nemo, Domine. Dixit autem Jesus: Nec ego te condemnabo: vade, et jam amplius noli peccare.
|
Io 20:17
|
Dicit ei Jesus: Noli me tangere, nondum enim ascendi ad Patrem meum: vade autem ad fratres meos, et dic eis: Ascendo ad Patrem meum, et Patrem vestrum, Deum meum, et Deum vestrum.
|
Act 8:26
|
Angelus autem Domini locutus est ad Philippum, dicens: Surge, et vade contra meridianum, ad viam quæ descendit ab Jerusalem in Gazam: hæc est deserta.
|
Act 9:11
|
Et Dominus ad eum: Surge, et vade in vicum qui vocatur Rectus: et quære in domo Judæ Saulum nomine Tarsensem: ecce enim orat.
|
Act 10:20
|
Surge itaque, descende, et vade cum eis nihil dubitans: quia ego misi illos.
|
Act 22:10
|
Et dixi: Quid faciam, Domine? Dominus autem dixit ad me: Surgens vade Damascum: et ibi tibi dicetur de omnibus quæ te oporteat facere.
|
Act 24:25
|
Disputante autem illo de justitia, et castitate, et de judicio futuro, tremefactus Felix, respondit: Quod nunc attinet, vade: tempore autem opportuno accersam te:
|