Gen 15:4
|
Statimque sermo Domini factus est ad eum, dicens: Non erit hic hæres tuus, sed qui egredietur de utero tuo, ipsum habebis hæredem.
|
Gen 25:22
|
Sed collidebantur in utero ejus parvuli; quæ ait: Si sic mihi futurum erat, quid necesse fuit concipere? perrexitque ut consuleret Dominum.
|
Gen 25:23
|
Qui respondens ait: Duæ gentes sunt in utero tuo, et duo populi ex ventre tuo dividentur, populusque populum superabit, et major serviet minori.
|
Gen 25:24
|
Jam tempus pariendi advenerat, et ecce gemini in utero ejus reperti sunt.
|
Gen 38:27
|
Instante autem partu, apparuerunt gemini in utero: atque in ipsa effusione infantium unus protulit manum, in qua obstetrix ligavit coccinum, dicens:
|
Num 5:22
|
Ingrediantur aquæ maledictæ in ventrem tuum, et utero tumescente putrescat femur. Et respondebit mulier: Amen, amen.
|
Idc 13:5
|
quia concipies, et paries filium, cujus non tanget caput novacula: erit enim nazaræus Dei ab infantia sua, et ex matris utero, et ipse incipiet liberare Israël de manu Philisthinorum.
|
Idc 13:7
|
sed hoc respondit: Ecce concipies et paries filium: cave ne vinum bibas, nec siceram, et ne aliquo vescaris immundo: erit enim puer nazaræus Dei ab infantia sua, ex utero matris suæ usque ad diem mortis suæ.
|
Idc 16:17
|
Tunc aperiens veritatem rei, dixit ad eam: Ferrum numquam ascendit super caput meum, quia nazaræus, id est, consecratus Deo sum de utero matris meæ: si rasum fuerit caput meum, recedet a me fortitudo mea, et deficiam, eroque sicut ceteri homines.
|
Ruth 1:11
|
Quibus illa respondit: Revertimini, filiæ meæ, cur venitis mecum? num ultra habeo filios in utero meo, ut viros ex me sperare possitis?
|
II Reg 7:12
|
Cumque completi fuerint dies tui, et dormieris cum patribus tuis, suscitabo semen tuum post te, quod egredietur de utero tuo, et firmabo regnum ejus.
|
II Reg 16:11
|
Et ait rex Abisai, et universis servis suis: Ecce filius meus, qui egressus est de utero meo, quærit animam meam: quanto magis nunc filius Jemini? Dimittite eum ut maledicat juxta præceptum Domini:
|
IV Reg 4:16
|
dixit ad eam: In tempore isto, et in hac eadem hora, si vita comes fuerit, habebis in utero filium. At illa respondit: Noli quæso, domine mi, vir Dei, noli mentiri ancillæ tuæ.
|
II Par 32:21
|
Et misit Dominus angelum, qui percussit omnem virum robustum, et bellatorem, et principem exercitus regis Assyriorum: reversusque est cum ignominia in terram suam. Cumque ingressus esset domum dei sui, filii qui egressi fuerant de utero ejus interfecerunt eum gladio.
|
Tob 4:4
|
memor enim esse debes, quæ et quanta pericula passa sit propter te in utero suo.
|
Iob 1:21
|
et dixit: Nudus egressus sum de utero matris meæ, et nudus revertar illuc. Dominus dedit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit, ita factum est. Sit nomen Domini benedictum.
|
Iob 3:11
|
Quare non in vulva mortuus sum? egressus ex utero non statim perii?
|
Iob 10:19
|
Fuissem quasi non essem, de utero translatus ad tumulum.
|
Iob 20:14
|
Panis ejus in utero illius vertetur in fel aspidum intrinsecus.
|
Iob 31:15
|
Numquid non in utero fecit me, qui et illum operatus est? et formavit me in vulva unus?
|
Iob 31:18
|
(quia ab infantia mea crevit mecum miseratio, et de utero matris meæ egressa est mecum):
|
Iob 38:29
|
De cujus utero egressa est glacies? et gelu de cælo quis genuit?
|
Ps 21:11
|
In te projectus sum ex utero; de ventre matris meæ Deus meus es tu;
|
Ps 57:4
|
Alienati sunt peccatores a vulva; erraverunt ab utero, locuti sunt falsa.
|
Ps 70:6
|
In te confirmatus sum ex utero; de ventre matris meæ tu es protector meus; in te cantatio mea semper.
|
Ps 109:3
|
Tecum principium in die virtutis tuæ in splendoribus sanctorum; ex utero, ante luciferum, genui te.
|
Ps 138:13
|
Quia tu possedisti renes meos; suscepisti me de utero matris meæ.
|
Eccles 5:14
|
Sicut egressus est nudus de utero matris suæ, sic revertetur, et nihil auferet secum de labore suo.
|
Isa 44:2
|
Hæc dicit Dominus faciens et formans te, ab utero auxiliator tuus: Noli timere, serve meus Jacob, et rectissime, quem elegi.
|
Isa 44:24
|
Hæc dicit Dominus, redemptor tuus, et formator tuus ex utero: Ego sum Dominus, faciens omnia, extendens cælos solus, stabiliens terram, et nullus mecum;
|
Isa 46:3
|
Audite me, domus Jacob, et omne residuum domus Israël; qui portamini a meo utero, qui gestamini a mea vulva.
|
Isa 48:8
|
Neque audisti, neque cognovisti, neque ex tunc aperta est auris tua; scio enim quia prævaricans prævaricaberis, et transgressorem ex utero vocavi te.
|
Isa 49:1
|
Audite, insulæ; et attendite, populi de longe; Dominus ab utero vocavit me, de ventre matris meæ recordatus est nominis mei.
|
Isa 49:5
|
Et nunc dicit Dominus, formans me ex utero servum sibi, ut reducam Jacob ad eum, et Israël non congregabitur; et glorificatus sum in oculis Domini, et Deus meus factus est fortitudo mea.
|
Ier 1:5
|
Priusquam te formarem in utero, novi te: et antequam exires de vulva, sanctificavi te, et prophetam in gentibus dedi te.
|
Osee 9:11
|
Ephraim quasi avis avolavit; gloria eorum a partu, et ab utero, et a conceptu.
|
Osee 12:3
|
In utero supplantavit fratrem suum, et in fortitudine sua directus est cum angelo.
|
II Mach 7:22
|
dixit ad eos: Nescio qualiter in utero meo apparuistis, neque enim ego spiritum et animam donavi vobis et vitam, et singulorum membra non ego ipsa compegi:
|
II Mach 7:27
|
Itaque inclinata ad illum, irridens crudelem tyrannum, ait patria voce: Fili mi, miserere mei, quæ te in utero novem mensibus portavi, et lac triennio dedi et alui, et in ætatem istam perduxi.
|
Mt 1:18
|
Christi autem generatio sic erat: cum esset desponsata mater ejus Maria Joseph, antequam convenirent inventa est in utero habens de Spiritu Sancto.
|
Mt 1:23
|
Ecce virgo in utero habebit, et pariet filium: et vocabunt nomen ejus Emmanuel, quod est interpretatum Nobiscum Deus.
|
Mt 19:12
|
Sunt enim eunuchi, qui de matris utero sic nati sunt: et sunt eunuchi, qui facti sunt ab hominibus: et sunt eunuchi, qui seipsos castraverunt propter regnum cælorum. Qui potest capere capiat.
|
Lc 1:15
|
erit enim magnus coram Domino: et vinum et siceram non bibet, et Spiritu Sancto replebitur adhuc ex utero matris suæ:
|
Lc 1:31
|
Ecce concipies in utero, et paries filium, et vocabis nomen ejus Jesum:
|
Lc 1:41
|
Et factum est, ut audivit salutationem Mariæ Elisabeth, exsultavit infans in utero ejus: et repleta est Spiritu Sancto Elisabeth:
|
Lc 1:44
|
Ecce enim ut facta est vox salutationis tuæ in auribus meis, exsultavit in gaudio infans in utero meo.
|
Lc 2:21
|
Et postquam consummati sunt dies octo, ut circumcideretur puer, vocatum est nomen ejus Jesus, quod vocatum est ab angelo priusquam in utero conciperetur.
|
Act 3:2
|
Et quidam vir, qui erat claudus ex utero matris suæ, bajulabatur: quem ponebant quotidie ad portam templi, quæ dicitur Speciosa, ut peteret eleemosynam ab introëuntibus in templum.
|
Act 14:7
|
Et quidam vir Lystris infirmus pedibus sedebat, claudus ex utero matris suæ, qui numquam ambulaverat.
|
Gal 1:15
|
Cum autem placuit ei, qui me segregavit ex utero matris meæ, et vocavit per gratiam suam,
|