Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

ut

Esth 16:11 et tantam in se expertus humanitatem, ut pater noster vocaretur, et adoraretur ab omnibus post regem secundus:
Esth 16:12 qui in tantum arrogantiæ tumorem sublatus est, ut regno privare nos niteretur et spiritu.
Esth 16:14 hoc cogitans ut illis interfectis, insidiaretur nostræ solitudini, et regnum Persarum transferret in Macedonas.
Esth 16:19 Hoc autem edictum, quod nunc mittimus, in cunctis urbibus proponatur, ut liceat Judæis uti legibus suis.
Esth 16:20 Quibus debetis esse adminiculo, ut eos, qui se ad necem eorum paraverant, possint interficere tertiadecima die mensis duodecimi, qui vocatur Adar.
Esth 16:22 Unde et vos inter ceteros festos dies, hanc habetote diem, et celebrate eam cum omni lætitia, ut et in posterum cognoscatur
Esth 16:24 Omnis autem provincia et civitas, quæ noluerit solemnitatis hujus esse particeps, gladio et igne pereat, et sic deleatur, ut non solum hominibus, sed etiam bestiis invia sit in sempiternum, pro exemplo contemptus, et inobedientiæ.
Iob 1:4 Et ibant filii ejus, et faciebant convivium per domos, unusquisque in die suo. Et mittentes vocabant tres sorores suas, ut comederent et biberent cum eis.
Iob 1:6 Quadam autem die, cum venissent filii Dei ut assisterent coram Domino, affuit inter eos etiam Satan.
Iob 1:15 et irruerunt Sabæi, tuleruntque omnia, et pueros percusserunt gladio; et evasi ego solus, ut nuntiarem tibi.
Iob 1:16 Cumque adhuc ille loqueretur, venit alter, et dixit: Ignis Dei cecidit e cælo, et tactas oves puerosque consumpsit; et effugi ego solus, ut nuntiarem tibi.
Iob 1:17 Sed et illo adhuc loquente, venit alius, et dixit: Chaldæi fecerunt tres turmas, et invaserunt camelos, et tulerunt eos, necnon et pueros percusserunt gladio: et ego fugi solus, ut nuntiarem tibi.
Iob 1:19 repente ventus vehemens irruit a regione deserti, et concussit quatuor angulos domus, quæ corruens oppressit liberos tuos, et mortui sunt; et effugi ego solus, ut nuntiarem tibi.
Iob 2:2 ut diceret Dominus ad Satan: Unde venis? Qui respondens ait: Circuivi terram, et perambulavi eam.
Iob 2:3 Et dixit Dominus ad Satan: Numquid considerasti servum meum Job, quod non sit ei similis in terra, vir simplex et rectus, ac timens Dem, et recedens a malo, et adhuc retinens innocentiam? Tu autem commovisti me adversus eum, ut affligerem eum frustra.
Iob 2:11 Igitur audientes tres amici Job omne malum quod accidisset ei, venerunt singuli de loco suo, Eliphaz Themanites, et Baldad Suhites, et Sophar Naamathites. Condixerant enim ut pariter venientes visitarent eum, et consolarentur.
Iob 5:27 Ecce hoc, ut investigavimus, ita est. Quod auditum, mente pertracta.
Iob 6:8 Quis det ut veniat petitio mea, et quod expecto tribuat mihi Deus?
Iob 6:10 Et hæc mihi sit consolatio, ut affligens me dolore, non parcat, nec contradicam sermonibus Sancti.
Iob 6:11 Quæ est enim fortitudo mea, ut sustineam? aut quis finis meus, ut patienter agam?
Iob 6:11 Quæ est enim fortitudo mea, ut sustineam? aut quis finis meus, ut patienter agam?
Iob 6:17 Tempore quo fuerint dissipati, peribunt; et ut incaluerit, solventur de loco suo.
Iob 7:7 Memento quia ventus est vita mea, et non revertetur oculus meus ut videat bona.
Iob 7:19 Usquequo non parcis mihi, nec dimittis me ut glutiam salivam meam?
Iob 8:7 in tantum, ut si priora tua fuerint parva, et novissima tua multiplicentur nimis.
Iob 8:19 Hæc est enim lætitia viæ ejus, ut rursum de terra alii germinentur,
Iob 9:14 Quantus ergo sum ego, ut respondeam ei, et loquar verbis meis cum eo?
Iob 10:6 ut quæras iniquitatem meam, et peccatum meum scruteris,
Iob 10:20 Numquid non paucitas dierum meorum finietur brevi? Dimitte ergo me, ut plangam paululum dolorem meum;
Iob 11:6 ut ostenderet tibi secreta sapientiæ, et quod multiplex esset lex ejus, et intelligeres quod multo minora exigaris ab eo quam meretur iniquitas tua!
Iob 11:17 Et quasi meridianus fulgor consurget tibi ad vesperam; et cum te consumptum putaveris, orieris ut lucifer.
Iob 12:24 Qui immutat cor principum populi terræ, et decipit eos ut frustra incedant per invium.
Iob 13:5 Atque utinam taceretis, ut putaremini esse sapientes!
Iob 13:7 Numquid Deus indiget vestro mendacio, ut pro illo loquamini dolos?
Iob 13:9 aut placebit ei quem celare nihil potest? aut decipietur, ut homo, vestris fraudulentiis?
Iob 13:11 Statim ut se commoverit, turbabit vos, et terror ejus irruet super vos.
Iob 13:13 Tacete paulisper, ut loquar quodcumque mihi mens suggesserit.
Iob 14:6 Recede paululum ab eo, ut quiescat, donec optata veniat, sicut mercenarii, dies ejus.
Iob 14:13 Quis mihi hoc tribuat, ut in inferno protegas me, et abscondas me, donec pertranseat furor tuus, et constituas mihi tempus in quo recorderis mei?
Iob 14:20 Roborasti eum paululum, ut in perpetuum transiret: immutabis faciem ejus, et emittes eum.
Iob 15:11 Numquid grande est ut consoletur te Deus? sed verba tua prava hoc prohibent.
Iob 15:13 Quid tumet contra Deum spiritus tuus, ut proferas de ore tuo hujuscemodi sermones?
Iob 15:14 Quid est homo ut immaculatus sit, et ut justus appareat natus de muliere?
Iob 15:14 Quid est homo ut immaculatus sit, et ut justus appareat natus de muliere?
Iob 18:3 Quare reputati sumus ut jumenta, et sorduimus coram vobis?
Iob 19:23 Quis mihi tribuat ut scribantur sermones mei? quis mihi det ut exarentur in libro,
Iob 19:23 Quis mihi tribuat ut scribantur sermones mei? quis mihi det ut exarentur in libro,
Iob 20:23 Utinam impleatur venter ejus, ut emittat in eum iram furoris sui, et pluat super illum bellum suum!
Iob 21:4 Numquid contra hominem disputatio mea est, ut merito non debeam contristari?
Iob 21:15 Quis est Omnipotens, ut serviamus ei? et quid nobis prodest si oraverimus illum?