Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

usque

II Tim 2:9 in quo laboro usque ad vincula, quasi male operans: sed verbum Dei non est alligatum.
Heb 3:6 Christus vero tamquam filius in domo sua: quæ domus sumus nos, si fiduciam, et gloriam spei usque ad finem, firmam retineamus.
Heb 3:14 Participes enim Christi effecti sumus, si tamen initium substantiæ ejus usque ad finem firmum retineamus.
Heb 4:12 Vivus est enim sermo Dei, et efficax et penetrabilior omni gladio ancipiti: et pertingens usque ad divisionem animæ ac spiritus: compagum quoque ac medullarum, et discretor cogitationum et intentionum cordis.
Heb 6:11 Cupimus autem unumquemque vestrum eamdem ostentare sollicitudinem ad expletionem spei usque in finem:
Heb 6:19 quam sicut anchoram habemus animæ tutam ac firmam, et incedentem usque ad interiora velaminis,
Heb 8:11 et non docebit unusquisque proximum suum, et unusquisque fratrem suum, dicens: Cognosce Dominum: quoniam omnes scient me a minore usque ad majorem eorum:
Heb 9:10 et variis baptismatibus, et justitiis carnis usque ad tempus correctionis impositis.
Heb 12:4 Nondum enim usque ad sanguinem restitistis, adversus peccatum repugnantes:
Iac 5:7 Patientes igitur estote, fratres, usque ad adventum Domini. Ecce agricola exspectat pretiosum fructum terræ, patienter ferens donec accipiat temporaneum et serotinum.
I Io 2:9 Qui dicit se in luce esse, et fratrem suum odit, in tenebris est usque adhuc.
Apoc 2:10 Nihil horum timeas quæ passurus es. Ecce missurus est diabolus aliquos ex vobis in carcerem ut tentemini: et habebitis tribulationem diebus decem. Esto fidelis usque ad mortem, et dabo tibi coronam vitæ.
Apoc 2:26 Et qui vicerit, et custodierit usque in finem opera mea, dabo illi potestatem super gentes,
Apoc 12:11 Et ipsi vicerunt eum propter sanguinem Agni, et propter verbum testimonii sui, et non dilexerunt animas suas usque ad mortem.
Apoc 14:20 et calcatus est lacus extra civitatem, et exivit sanguis de lacu usque ad frenos equorum per stadia mille sexcenta.
Apoc 18:5 Quoniam pervenerunt peccata ejus usque ad cælum, et recordatus est Dominus iniquitatum ejus.