Isa 27:12
|
Et erit: in die illa percutiet Dominus ab alveo fluminis usque ad torrentem Ægypti; et vos congregabimini unus et unus, filii Israël.
|
Ier 24:2
|
Calathus unus ficus bonas habebat nimis, ut solent ficus esse primi temporis: et calathus unus ficus habebat malas nimis, quæ comedi non poterant eo quod essent malæ.
|
Ier 24:2
|
Calathus unus ficus bonas habebat nimis, ut solent ficus esse primi temporis: et calathus unus ficus habebat malas nimis, quæ comedi non poterant eo quod essent malæ.
|
Ezech 9:2
|
Et ecce sex viri veniebant de via portæ superioris, quæ respicit ad aquilonem, et uniuscujusque vas interitus in manu ejus: vir quoque unus in medio eorum vestitus erat lineis, et atramentarium scriptoris ad renes ejus: et ingressi sunt, et steterunt juxta altare æreum.
|
Ezech 33:30
|
Et tu, fili hominis, filii populi tui, qui loquuntur de te juxta muros et in ostiis domorum, et dicunt unus ad alterum, vir ad proximum suum, loquentes: Venite, et audiamus quis sit sermo egrediens a Domino.
|
Ezech 37:22
|
Et faciam eos in gentem unam in terra in montibus Israël, et rex unus erit omnibus imperans: et non erunt ultra duæ gentes, nec dividentur amplius in duo regna:
|
Ezech 37:24
|
Et servus meus David rex super eos, et pastor unus erit omnium eorum. In judiciis meis ambulabunt, et mandata mea custodient, et facient ea.
|
Ezech 40:12
|
Et marginem ante thalamos, cubiti unius, et cubitus unus finis utrimque: thalami autem sex cubitorum erant hinc et inde.
|
Ezech 43:13
|
Istæ autem mensuræ altaris in cubito verissimo, qui habebat cubitum et palmum: in sinu ejus erat cubitus, et cubitus in latitudine: et definitio ejus usque ad labium ejus, et in circuitu palmus unus: hæc quoque erat fossa altaris.
|
Dan 6:2
|
Et super eos principes tres, ex quibus Daniel unus erat: ut satrapæ illis redderent rationem, et rex non sustineret molestiam.
|
Dan 6:17
|
Allatusque est lapis unus, et positus est super os laci: quem obsignavit rex annulo suo, et annulo optimatum suorum, ne quid fieret contra Danielem.
|
Dan 8:3
|
Et levavi oculus meos, et vidi: et ecce aries unus stabat ante paludem, habens cornua excelsa, et unum excelsius altero atque succrescens. Postea
|
Dan 8:13
|
Et audivi unum de sanctis loquentem: et dixit unus sanctus alteri nescio cui loquenti: Usquequo visio, et juge sacrificium, et peccatum desolationis quæ facta est: et sanctuarium, et fortitudo conculcabitur?
|
Dan 10:5
|
Et levavi oculos meos, et vidi: et ecce vir unus vestitus lineis, et renes ejus accincti auro obrizo:
|
Dan 10:13
|
Princeps autem regni Persarum restitit mihi viginti et uno diebus: et ecce Michaël, unus de principibus primis, venit in adjutorium meum, et ego remansi ibi juxta regem Persarum.
|
Dan 12:5
|
Et vidi ego Daniel, et ecce quasi duo alii stabant: unus hinc super ripam fluminis, et alius inde ex altera ripa fluminis.
|
Dan 13:25
|
Et cucurrit unus ad ostia pomarii, et aperuit.
|
Abd 1:11
|
In die cum stares adversus eum, quando capiebant alieni exercitum ejus, et extranei ingrediebantur portas ejus, et super Jerusalem mittebant sortem, tu quoque eras quasi unus ex eis.
|
Zach 8:21
|
et vadant habitatores, unus ad alterum, dicentes: Eamus, et deprecemur faciem Domini, et quæramus Dominum exercituum: vadam etiam ego.
|
Zach 14:9
|
Et erit Dominus rex super omnem terram: in die illa erit Dominus unus, et erit nomen ejus unum.
|
Mal 2:10
|
Numquid non pater unus omnium nostrum? numquid non Deus unus creavit nos? quare ergo despicit unusquisque nostrum fratrem suum, violans pactum patrum nostrorum?
|
Mal 2:10
|
Numquid non pater unus omnium nostrum? numquid non Deus unus creavit nos? quare ergo despicit unusquisque nostrum fratrem suum, violans pactum patrum nostrorum?
|
Mal 2:15
|
Nonne unus fecit, et residuum spiritus ejus est? et quid unus quærit, nisi semen Dei? custodite ergo spiritum vestrum, et uxorem adolescentiæ tuæ noli despicere.
|
Mal 2:15
|
Nonne unus fecit, et residuum spiritus ejus est? et quid unus quærit, nisi semen Dei? custodite ergo spiritum vestrum, et uxorem adolescentiæ tuæ noli despicere.
|
I Mach 1:43
|
Et scripsit rex Antiochus omni regno suo ut esset omnis populus unus: et relinqueret unusquisque legem suam.
|
I Mach 7:46
|
et exierunt de omnibus castellis Judææ in circuitu, et ventilabant eos cornibus, et convertebantur iterum ad eos, et ceciderunt omnes gladio, et non est relictus ex eis nec unus.
|
II Mach 6:18
|
Igitur Eleazarus, unus de primoribus scribarum, vir ætate provectus, et vultu decorus, aperto ore hians compellebatur carnem porcinam manducare.
|
Mt 5:18
|
Amen quippe dico vobis, donec transeat cælum et terra, jota unum aut unus apex non præteribit a lege, donec omnia fiant.
|
Mt 8:19
|
Et accedens unus scriba, ait illi: Magister, sequar te, quocumque ieris.
|
Mt 9:18
|
Hæc illo loquente ad eos, ecce princeps unus accessit, et adorabat eum, dicens: Domine, filia mea modo defuncta est: sed veni, impone manum tuam super eam, et vivet.
|
Mt 10:29
|
Nonne duo passeres asse veneunt? et unus ex illis non cadet super terram sine Patre vestro.
|
Mt 18:14
|
Sic non est voluntas ante Patrem vestrum, qui in cælis est, ut pereat unus de pusillis istis.
|
Mt 18:24
|
Et cum cœpisset rationem ponere, oblatus est ei unus, qui debebat ei decem millia talenta.
|
Mt 19:16
|
Et ecce unus accedens, ait illi: Magister bone, quid boni faciam ut habeam vitam æternam?
|
Mt 20:21
|
Qui dixit ei: Quid vis? Ait illi: Dic ut sedeant hi duo filii mei, unus ad dexteram tuam, et unus ad sinistram in regno tuo.
|
Mt 20:21
|
Qui dixit ei: Quid vis? Ait illi: Dic ut sedeant hi duo filii mei, unus ad dexteram tuam, et unus ad sinistram in regno tuo.
|
Mt 22:35
|
et interrogavit eum unus ex eis legis doctor, tentans eum:
|
Mt 23:8
|
Vos autem nolite vocari Rabbi: unus est enim magister vester, omnes autem vos fratres estis.
|
Mt 23:9
|
Et patrem nolite vocare vobis super terram: unus est enim pater vester qui in cælis est.
|
Mt 23:10
|
Nec vocemini magistri: quia magister vester unus est, Christus.
|
Mt 24:40
|
Tunc duo erunt in agro: unus assumetur, et unus relinquetur.
|
Mt 24:40
|
Tunc duo erunt in agro: unus assumetur, et unus relinquetur.
|
Mt 26:14
|
Tunc abiit unus de duodecim, qui dicebatur Judas Iscariotes, ad principes sacerdotum:
|
Mt 26:21
|
Et edentibus illis, dixit: Amen dico vobis, quia unus vestrum me traditurus est.
|
Mt 26:47
|
Adhuc eo loquente, ecce Judas unus de duodecim venit, et cum eo turba multa cum gladiis et fustibus, missi a principibus sacerdotum, et senioribus populi.
|
Mt 26:51
|
Et ecce unus ex his qui erant cum Jesu, extendens manum, exemit gladium suum, et percutiens servum principis sacerdotum amputavit auriculam ejus.
|
Mt 27:38
|
Tunc crucifixi sunt cum eo duo latrones: unus a dextris, et unus a sinistris.
|
Mt 27:38
|
Tunc crucifixi sunt cum eo duo latrones: unus a dextris, et unus a sinistris.
|
Mt 27:48
|
Et continuo currens unus ex eis, acceptam spongiam implevit aceto, et imposuit arundini, et dabat ei bibere.
|
Mc 6:15
|
Alii autem dicebant: Quia Elias est; alii vero dicebant: Quia propheta est, quasi unus ex prophetis.
|