Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

universæ

Ps 21:28 Reminiscentur et convertentur ad Dominum universi fines terræ; et adorabunt in conspectu ejus universæ familiæ gentium;
Ps 47:3 Fundatur exsultatione universæ terræ mons Sion; latera aquilonis, civitas regis magni.
Prov 1:30 nec acquieverint consilio meo, et detraxerint universæ correptioni meæ.
Prov 4:22 vita enim sunt invenientibus ea, et universæ carni sanitas.
Eccles 5:8 et insuper universæ terræ rex imperat servienti.
Isa 8:9 Congregamini, populi, et vincimini; et audite, universæ procul terræ: confortamini, et vincimini; accingite vos, et vincimini.
Isa 56:9 Omnes bestiæ agri, venite ad devorandum, universæ bestiæ saltus.
Isa 64:6 Et facti sumus ut immundus omnes nos, et quasi pannus menstruatæ universæ justitiæ nostræ; et cecidimus quasi folium universi, et iniquitates nostræ quasi ventus abstulerunt nos.
Ier 4:29 A voce equitis et mittentis sagittam fugit omnis civitas: ingressi sunt ardua, et ascenderunt rupes: universæ urbes derelictæ sunt, et non habitat in eis homo.
Ier 12:12 Super omnes vias deserti venerunt vastatores, quia gladius Domini devorabit: ab extremo terræ usque ad extremum ejus, non est pax universæ carni.
Ier 30:6 Interrogate, et videte si generat masculus: quare ergo vidi omnis viri manum super lumbum suum, quasi parturientis, et conversæ sunt universæ facies in auruginem?
Ier 32:27 Ecce ego Dominus Deus universæ carnis: numquid mihi difficile erit omne verbum?
Ier 36:9 Factum est autem in anno quinto Joakim filii Josiæ regis Juda, in mense nono: prædicaverunt jejunium in conspectu Domini omni populo in Jerusalem, et universæ multitudini quæ confluxerat de civitatibus Juda in Jerusalem.
Ier 44:15 Responderunt autem Jeremiæ omnes viri scientes quod sacrificarent uxores eorum diis alienis, et universæ mulieres quarum stabat multitudo grandis, et omnis populus habitantium in terra Ægypti in Phatures, dicentes:
Ier 50:23 Quomodo confractus est et contritus malleus universæ terræ? quomodo versa est in desertum Babylon in gentibus?
Ier 51:41 Quomodo capta est Sesach, et comprehensa est inclyta universæ terræ! quomodo facta est in stuporem Babylon inter gentes!
Lam 2:15 SAMECH. Plauserunt super te manibus omnes transeuntes per viam; sibilaverunt et moverunt caput suum super filiam Jerusalem: Hæccine est urbs, dicentes, perfecti decoris, gaudium universæ terræ?
Ezech 13:18 et dic: Hæc dicit Dominus Deus: Væ quæ consuunt pulvillos sub omni cubito manus, et faciunt cervicalia sub capite universæ ætatis ad capiendas animas: et cum caperent animas populi mei, vivificabant animas eorum!
Ezech 21:7 Cumque dixerint ad te: Quare tu gemis? dices: Pro auditu: quia venit, et tabescet omnis cor, et dissolventur universæ manus, et infirmabitur omnis spiritus, et per cuncta genua fluent aquæ: ecce venit, et fiet, ait Dominus Deus.
Ezech 31:13 In ruina ejus habitaverunt omnia volatilia cæli, et in ramis ejus fuerunt universæ bestiæ regionis.
Ezech 32:4 Et projiciam te in terram; super faciem agri abjiciam te: et habitare faciam super te omnia volatilia cæli, et saturabo de te bestias universæ terræ.
Dan 2:39 Et post te consurget regnum aliud minus te argenteum: et regnum tertium aliud æreum, quod imperabit universæ terræ.
Dan 4:8 Magna arbor, et fortis, et proceritas ejus contingens cælum: aspectus illius erat usque ad terminos universæ terræ.
Dan 4:19 tu es rex, qui magnificatus es, et invaluisti: et magnitudo tua crevit, et pervenit usque ad cælum, et potestas tua in terminos universæ terræ.
Mich 4:13 Surge, et tritura, filia Sion, quia cornu tuum ponam ferreum, et ungulas tuas ponam æreas; et comminues populos multos, et interficies Domino rapinas eorum, et fortitudinem eorum Domino universæ terræ.
Zach 4:14 Et dixit: Isti sunt duo filii olei, qui assistunt Dominatori universæ terræ.
I Mach 8:16 et committunt uni homini magistratum suum per singulos annos dominari universæ terræ suæ, et omnes obediunt uni, et non est invidia, neque zelus inter eos.
I Mach 13:6 Vindicabo itaque gentem meam, et sancta, natos quoque nostros, et uxores: quia congregatæ sunt universæ gentes conterere nos inimicitiæ gratia.
I Mach 15:1 Et misit rex Antiochus filius Demetrii epistolas ab insulis maris Simoni sacerdoti, et principi gentis Judæorum, et universæ genti:
II Mach 3:20 universæ autem protendentes manus in cælum, deprecabantur:
II Mach 4:5 non ut civium accusator, sed communem utilitatem apud semetipsum universæ multitudinis considerans.
II Mach 4:47 et Menelaum quidem universæ malitiæ reum criminibus absolvit: miseros autem qui, etiamsi apud Scythas causam dixissent, innocentes judicarentur, hos morte damnavit.
II Mach 6:31 Et iste quidem hoc modo vita decessit, non solum juvenibus, sed et universæ genti memoriam mortis suæ ad exemplum virtutis et fortitudinis derelinquens.
II Mach 10:8 Et decreverunt communi præcepto et decreto universæ genti Judæorum omnibus annis agere dies istos.
Act 5:34 Surgens autem quidam in concilio pharisæus, nomine Gamaliel, legisdoctor, honorabilis universæ plebi, jussit foras ad breve homines fieri,
Act 27:37 Eramus vero universæ animæ in navi ducentæ septuaginta sex.
Gal 5:3 Testificor autem rursus omni homini circumcidenti se, quoniam debitor est universæ legis faciendæ.