Dan 6:4
|
Porro rex cogitabat constituere eum super omne regnum: unde principes, et satrapæ quærebant occasionem ut invenirent Danieli ex latere regis: nullamque causam, et suspicionem reperire potuerunt, eo quod fidelis esset, et omnis culpa, et suspicio non inveniretur in eo.
|
Mich 2:3
|
Idcirco hæc dicit Dominus: Ecce ego cogito super familiam istam malum, unde non auferetis colla vestra, et non ambulabitis superbi: quoniam tempus pessimum est.
|
Nah 3:7
|
Et erit: omnis qui viderit te resiliet a te, et dicet: Vastata est Ninive. Quis commovebit super te caput? unde quæram consolatorem tibi?
|
I Mach 6:12
|
Nunc vero reminiscor malorum quæ feci in Jerusalem, unde et abstuli omnia spolia aurea et argentea quæ erant in ea, et misi auferre habitantes Judæam sine causa.
|
Mt 12:44
|
Tunc dicit: Revertar in domum meam, unde exivi. Et veniens invenit eam vacantem, scopis mundatam, et ornatam.
|
Mt 13:27
|
Accedentes autem servi patrisfamilias, dixerunt ei: Domine, nonne bonum semen seminasti in agro tuo? unde ergo habet zizania?
|
Mt 13:56
|
et sorores ejus, nonne omnes apud nos sunt? unde ergo huic omnia ista?
|
Mt 14:7
|
unde cum juramento pollicitus est ei dare quodcumque postulasset ab eo.
|
Mt 18:25
|
Cum autem non haberet unde redderet, jussit eum dominus ejus venundari, et uxorem ejus, et filios, et omnia quæ habebat, et reddi.
|
Mt 21:25
|
Baptismus Joannis unde erat? e cælo, an ex hominibus? At illi cogitabant inter se, dicentes:
|
Mc 12:37
|
Ipse ergo David dicit eum Dominum, et unde est filius ejus? Et multa turba eum libenter audivit.
|
Lc 1:43
|
Et unde hoc mihi, ut veniat mater Domini mei ad me?
|
Lc 6:7
|
Observabant autem scribæ et pharisæi si in sabbato curaret, ut invenirent unde accusarent eum.
|
Lc 7:42
|
Non habentibus illis unde redderent, donavit utrisque. Quis ergo eum plus diligit?
|
Lc 11:24
|
Cum immundus spiritus exierit de homine, ambulat per loca inaquosa, quærens requiem: et non inveniens dicit: Revertar in domum meam unde exivi.
|
Lc 13:25
|
Cum autem intraverit paterfamilias, et clauserit ostium, incipietis foris stare, et pulsare ostium, dicentes: Domine, aperi nobis: et respondens dicet vobis: Nescio vos unde sitis:
|
Lc 13:27
|
Et dicet vobis: Nescio vos unde sitis: discedite a me omnes operarii iniquitatis.
|
Lc 20:7
|
Et responderunt se nescire unde esset.
|
Io 2:9
|
Ut autem gustavit architriclinius aquam vinum factam, et non sciebat unde esset, ministri autem sciebant, qui hauserant aquam: vocat sponsum architriclinius,
|
Io 3:8
|
Spiritus ubi vult spirat, et vocem ejus audis, sed nescis unde veniat, aut quo vadat: sic est omnis qui natus est ex spiritu.
|
Io 4:11
|
Dicit ei mulier: Domine, neque in quo haurias habes, et puteus altus est: unde ergo habes aquam vivam?
|
Io 7:27
|
Sed hunc scimus unde sit: Christus autem cum venerit, nemo scit unde sit.
|
Io 7:27
|
Sed hunc scimus unde sit: Christus autem cum venerit, nemo scit unde sit.
|
Io 7:28
|
Clamabat ergo Jesus in templo docens, et dicens: Et me scitis, et unde sim scitis: et a meipso non veni, sed est verus qui misit me, quem vos nescitis.
|
Io 8:14
|
Respondit Jesus, et dixit eis: Et si ego testimonium perhibeo de meipso, verum est testimonium meum: quia scio unde veni et quo vado; vos autem nescitis unde venio aut quo vado.
|
Io 8:14
|
Respondit Jesus, et dixit eis: Et si ego testimonium perhibeo de meipso, verum est testimonium meum: quia scio unde veni et quo vado; vos autem nescitis unde venio aut quo vado.
|
Io 9:29
|
Nos scimus quia Moysi locutus est Deus; hunc autem nescimus unde sit.
|
Io 9:30
|
Respondit ille homo, et dixit eis: In hoc enim mirabile est quia vos nescitis unde sit, et aperuit meos oculos:
|
Act 14:25
|
et inde navigaverunt Antiochiam, unde erant traditi gratiæ Dei in opus quod compleverunt.
|
I Cor 7:16
|
Unde enim scis mulier, si virum salvum facies? aut unde scis vir, si mulierem salvam facies?
|
Eph 4:28
|
qui furabatur, jam non furetur: magis autem laboret, operando manibus suis, quod bonum est, ut habeat unde tribuat necessitatem patienti.
|
Phil 3:20
|
Nostra autem conversatio in cælis est: unde etiam Salvatorem exspectamus Dominum nostrum Jesum Christum,
|
Heb 8:3
|
Omnis enim pontifex ad offerendum munera, et hostias constituitur: unde necesse est et hunc habere aliquid, quod offerat.
|
Heb 11:19
|
arbitrans quia et a mortuis suscitare potens est Deus: unde eum et in parabolam accepit.
|
I Io 2:18
|
Filioli, novissima hora est: et sicut audistis quia antichristus venit, et nunc antichristi multi facti sunt; unde scimus, quia novissima hora est.
|
Apoc 2:5
|
Memor esto itaque unde excideris: et age pœnitentiam, et prima opera fac: sin autem, venio tibi, et movebo candelabrum tuum de loco suo, nisi pœnitentiam egeris.
|
Apoc 7:13
|
Et respondit unus de senioribus et dixit mihi: Hi, qui amicti sunt stolis albis, qui sunt? et unde venerunt?
|