Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

ultra

Iob 20:9 Oculus qui eum viderat non videbit, neque ultra intuebitur eum locus suus.
Iob 32:15 Extimuerunt, nec responderunt ultra, abstuleruntque a se eloquia.
Iob 32:16 Quoniam igitur expectavi, et non sunt locuti: steterunt, nec ultra responderunt:
Iob 34:23 neque enim ultra in hominis potestate est, ut veniat ad Deum in judicium.
Iob 34:32 Si erravi, tu doce me: si iniquitatem locutus sum, ultra non addam.
Iob 39:35 Unum locutus sum, quod utinam non dixissem: et alterum, quibus ultra non addam.
Iob 40:27 Pone super eum manum tuam: memento belli, nec ultra addas loqui.
Iob 42:3 Quis est iste qui celat consilium absque scientia? ideo insipienter locutus sum, et quæ ultra modum excederent scientiam meam.
Ps 9:39 judicare pupillo et humili, ut non apponat ultra magnificare se homo super terram.
Ps 82:5 Dixerunt: Venite, et disperdamus eos de gente, et non memoretur nomen Israël ultra.
Prov 6:15 Huic extemplo veniet perditio sua, et subito conteretur, nec habebit ultra medicinam.
Prov 11:7 Mortuo homine impio, nulla erit ultra spes, et exspectatio sollicitorum peribit.
Eccles 2:7 Possedi servos et ancillas, multamque familiam habui: armenta quoque, et magnos ovium greges, ultra omnes qui fuerunt ante me in Jerusalem;
Eccles 2:20 Unde cessavi, renuntiavitque cor meum ultra laborare sub sole.
Eccles 9:5 Viventes enim sciunt se esse morituros; mortui vero nihil noverunt amplius, nec habent ultra mercedem, quia oblivioni tradita est memoria eorum.
Eccli 27:23 ultra eum non poteris colligare. Et maledicti est concordatio:
Isa 1:5 Super quo percutiam vos ultra, addentes prævaricationem? omne caput languidum, et omne cor mœrens.
Isa 1:13 Ne offeratis ultra sacrificium frustra: incensum abominatio est mihi. Neomeniam et sabbatum, et festivitates alias, non feram; iniqui sunt cœtus vestri.
Isa 2:4 Et judicabit gentes, et arguet populos multos; et conflabunt gladios suos in vomeres, et lanceas suas in falces. Non levabit gens contra gentem gladium, nec exercebuntur ultra ad prælium.
Isa 5:4 Quid est quod debui ultra facere vineæ meæ, et non feci ei? an quod exspectavi ut faceret uvas, et fecit labruscas?
Isa 23:10 Transi terram tuam quasi flumen, filia maris! non est cingulum ultra tibi.
Isa 23:12 et dixit: Non adjicies ultra ut glorieris, calumniam sustinens virgo filia Sidonis: in Cethim consurgens transfreta: ibi quoque non erit requies tibi.
Isa 26:21 Ecce enim Dominus egredietur de loco suo, ut visitet iniquitatem habitatoris terræ contra eum; et revelabit terra sanguinem suum, et non operiet ultra interfectos suos.
Isa 28:8 Omnes enim mensæ repletæ sunt vomitu sordiumque, ita ut non esset ultra locus.
Isa 30:20 Et dabit vobis Dominus panem arctum, et aquam brevem; et non faciet avolare a te ultra doctorem tuum; et erunt oculi tui videntes præceptorem tuum.
Isa 32:5 Non vocabitur ultra is qui insipiens est, princeps, neque fraudulentus appellabitur major;
Isa 32:10 Post dies enim et annum, vos conturbabimini confidentes; consummata est enim vindemia, collectio ultra non veniet.
Isa 38:11 Dixi: Non videbo Dominum Deum in terra viventium; non aspiciam hominem ultra, et habitatorem quietis.
Isa 45:21 Annuntiate, et venite, et consiliamini simul. Quis auditum fecit hoc ab initio, ex tunc prædixit illud? Numquid non ego Dominus, et non est ultra Deus absque me? Deus justus, et salvans non est præter me.
Isa 46:9 Recordamini prioris sæculi, quoniam ego sum Deus, et non est ultra Deus nec est similis mei.
Isa 47:1 Descende, sede in pulvere, virgo filia Babylon, sede in terra; non est solium filiæ Chaldæorum, quia ultra non vocaberis mollis et tenera.
Isa 47:5 Sede tacens, et intra in tenebras, filia Chaldæorum, quia non vocaberis ultra Domina regnorum.
Isa 51:22 Hæc dicit dominator tuus Dominus et Deus tuus, qui pugnabit pro populo suo: Ecce tuli de manu tua calicem soporis, fundum calicis indignationis meæ; non adjicies ut bibas illum ultra.
Isa 52:1 Consurge, consurge, induere fortitudini tua, Sion! induere vestimentis gloriæ tuæ, Jerusalem, civitas Sancti, quia non adjiciet ultra ut pertranseat per te incircumcisus et immundus.
Isa 54:9 Sicut in diebus Noë istud mihi est, cui juravi ne inducerem aquas Noë ultra super terram; sic juravi ut non irascar tibi, et non increpem te.
Isa 55:10 Et quomodo descendit imber et nix de cælo, et illuc ultra non revertitur, sed inebriat terram, et infundit eam, et germinare eam facit, et dat semen serenti, et panem comedenti:
Isa 60:18 Non audietur ultra iniquitas in terra tua, vastitas et contritio in terminis tuis; et occupabit salus muros tuos, et portas tuas laudatio.
Isa 60:20 Non occidet ultra sol tuus, et luna tua non minuetur, quia erit tibi Dominus in lucem sempiternam, et complebuntur dies luctus tui.
Isa 62:4 Non vocaberis ultra Derelicta, et terra tua non vocabitur amplius Desolata; sed vocaberis Voluntas mea in ea, et terra tua Inhabitata, quia complacuit Domino in te; et terra tua inhabitabitur.
Isa 62:8 Juravit Dominus in dextera sua, et in brachio fortitudinis suæ: Si dedero triticum tuum ultra cibum inimicis tuis; et si biberint filii alieni vinum tuum in quo laborasti.
Isa 64:9 Ne irascaris, Domine, satis, et ne ultra memineris iniquitatis nostræ; ecce, respice, populus tuus omnes nos.
Isa 65:19 Et exsultabo in Jerusalem, et gaudebo in populo meo, et non audietur in eo ultra vox fletus et vox clamoris.
Ier 2:31 generatio vestra. Videte verbum Domini: Numquid solitudo factus sum Israëli, aut terra serotina? Quare ergo dixit populus meus: Recessimus, non veniemus ultra ad te?
Ier 3:1 Vulgo dicitur: Si dimiserit vir uxorem suam, et recedens ab eo duxerit virum alterum, numquid revertetur ad eam ultra? numquid non polluta et contaminata erit mulier illa? Tu autem fornicatus es cum amatoribus multis: tamen revertere ad me, dicit Dominus, et ego suscipiam te.
Ier 3:16 Cumque multiplicati fueritis, et creveritis in terra in diebus illis, ait Dominus, non dicent ultra: Arca testamenti Domini: neque ascendet super cor, neque recordabuntur illius, nec visitabitur, nec fiet ultra.
Ier 3:16 Cumque multiplicati fueritis, et creveritis in terra in diebus illis, ait Dominus, non dicent ultra: Arca testamenti Domini: neque ascendet super cor, neque recordabuntur illius, nec visitabitur, nec fiet ultra.
Ier 10:20 Tabernaculum meum vastatum est, omnes funiculi mei dirupti sunt: filii mei exierunt a me, et non subsistunt. Non est qui extendat ultra tentorium meum, et erigat pelles meas.
Ier 16:14 Propterea ecce dies veniunt, dicit Dominus, et non dicetur ultra: Vivit Dominus qui eduxit filios Israël de terra Ægypti,
Ier 19:11 et dices ad eos: Hæc dicit Dominus exercituum: Sic conteram populum istum, et civitatem istam, sicut conteritur vas figuli, quod non potest ultra instaurari: et in Topheth sepelientur, eo quod non sit alius locus ad sepeliendum.
Ier 20:9 Et dixi: Non recordabor ejus, neque loquar ultra in nomine illius: et factus est in corde meo quasi ignis exæstuans, claususque in ossibus meis, et defeci, ferre non sustinens.