Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

tuum

Mt 5:29 Quod si oculus tuus dexter scandalizat te, erue eum, et projice abs te: expedit enim tibi ut pereat unum membrorum tuorum, quam totum corpus tuum mittatur in gehennam.
Mt 5:30 Et si dextra manus tua scandalizat te, abscide eam, et projice abs te: expedit enim tibi ut pereat unum membrorum tuorum, quam totum corpus tuum eat in gehennam.
Mt 5:36 neque per caput tuum juraveris, quia non potes unum capillum album facere, aut nigrum.
Mt 5:43 Audistis quia dictum est: Diliges proximum tuum, et odio habebis inimicum tuum.
Mt 5:43 Audistis quia dictum est: Diliges proximum tuum, et odio habebis inimicum tuum.
Mt 6:6 Tu autem cum oraveris, intra in cubiculum tuum, et clauso ostio, ora Patrem tuum in abscondito: et Pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi.
Mt 6:6 Tu autem cum oraveris, intra in cubiculum tuum, et clauso ostio, ora Patrem tuum in abscondito: et Pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi.
Mt 6:9 Sic ergo vos orabitis: Pater noster, qui es in cælis, sanctificetur nomen tuum.
Mt 6:10 Adveniat regnum tuum; fiat voluntas tua, sicut in cælo et in terra.
Mt 6:17 Tu autem, cum jejunas, unge caput tuum, et faciem tuam lava,
Mt 6:21 Ubi enim est thesaurus tuus, ibi est et cor tuum.
Mt 6:22 Lucerna corporis tui est oculus tuus. Si oculus tuus fuerit simplex, totum corpus tuum lucidum erit.
Mt 6:23 Si autem oculus tuus fuerit nequam, totum corpus tuum tenebrosum erit. Si ergo lumen, quod in te est, tenebræ sunt: ipsæ tenebræ quantæ erunt?
Mt 9:6 Ut autem sciatis, quia Filius hominis habet potestatem in terra dimittendi peccata, tunc ait paralytico: Surge, tolle lectum tuum, et vade in domum tuam.
Mt 18:15 Si autem peccaverit in te frater tuus, vade, et corripe eum inter te, et ipsum solum: si te audierit, lucratus eris fratrem tuum.
Mt 19:19 honora patrem tuum, et matrem tuam, et diliges proximum tuum sicut teipsum.
Mt 19:19 honora patrem tuum, et matrem tuam, et diliges proximum tuum sicut teipsum.
Mt 20:14 Tolle quod tuum est, et vade: volo autem et huic novissimo dare sicut et tibi.
Mt 22:37 Ait illi Jesus: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et in tota anima tua, et in tota mente tua.
Mt 22:39 Secundum autem simile est huic: Diliges proximum tuum, sicut teipsum.
Mt 25:25 et timens abii, et abscondi talentum tuum in terra: ecce habes quod tuum est.
Mt 25:25 et timens abii, et abscondi talentum tuum in terra: ecce habes quod tuum est.
Mt 26:52 Tunc ait illi Jesus: Converte gladium tuum in locum suum: omnes enim, qui acceperint gladium, gladio peribunt.
Mc 2:9 Quid est facilius dicere paralytico: Dimittuntur tibi peccata: an dicere: Surge, tolle grabatum tuum, et ambula?
Mc 2:11 tibi dico: Surge, tolle grabatum tuum, et vade in domum tuam.
Mc 7:10 Moyses enim dixit: Honora patrem tuum, et matrem tuam. Et: Qui maledixerit patri, vel matri, morte moriatur.
Mc 10:19 Præcepta nosti: ne adulteres, ne occidas, ne fureris, ne falsum testimonium dixeris, ne fraudum feceris, honora patrem tuum et matrem.
Mc 12:30 et diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota mente tua, et ex tota virtute tua. Hoc est primum mandatum.
Mc 12:31 Secundum autem simile est illi: Diliges proximum tuum tamquam teipsum. Majus horum aliud mandatum non est.
Lc 1:38 Dixit autem Maria: Ecce ancilla Domini: fiat mihi secundum verbum tuum. Et discessit ab illa angelus.
Lc 2:29 Nunc dimittis servum tuum Domine, secundum verbum tuum in pace:
Lc 2:29 Nunc dimittis servum tuum Domine, secundum verbum tuum in pace:
Lc 2:30 quia viderunt oculi mei salutare tuum,
Lc 4:8 Et respondens Jesus, dixit illi: Scriptum est: Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies.
Lc 4:11 et quia in manibus tollent te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum.
Lc 4:12 Et respondens Jesus, ait illi: Dictum est: Non tentabis Dominum Deum tuum.
Lc 5:24 Ut autem sciatis quia Filius hominis habet potestatem in terra dimittendi peccata, (ait paralytico) tibi dico, surge, tolle lectum tuum, et vade in domum tuam.
Lc 9:41 Respondens autem Jesus, dixit: O generatio infidelis, et perversa, usquequo ero apud vos, et patiar vos? adduc huc filium tuum.
Lc 10:27 Ille respondens dixit: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex omnibus virtutibus tuis, et ex omni mente tua: et proximum tuum sicut teipsum.
Lc 10:27 Ille respondens dixit: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex omnibus virtutibus tuis, et ex omni mente tua: et proximum tuum sicut teipsum.
Lc 11:2 Et ait illis: Cum oratis, dicite: Pater, sanctificetur nomen tuum. Adveniat regnum tuum.
Lc 11:2 Et ait illis: Cum oratis, dicite: Pater, sanctificetur nomen tuum. Adveniat regnum tuum.
Lc 11:34 Lucerna corporis tui est oculus tuus. Si oculus tuus fuerit simplex, totum corpus tuum lucidum erit: si autem nequam fuerit, etiam corpus tuum tenebrosum erit.
Lc 11:34 Lucerna corporis tui est oculus tuus. Si oculus tuus fuerit simplex, totum corpus tuum lucidum erit: si autem nequam fuerit, etiam corpus tuum tenebrosum erit.
Lc 11:36 Si ergo corpus tuum totum lucidum fuerit, non habens aliquam partem tenebrarum, erit lucidum totum, et sicut lucerna fulgoris illuminabit te.
Lc 15:29 At ille respondens, dixit patri suo: Ecce tot annis servio tibi, et numquam mandatum tuum præterivi: et numquam dedisti mihi hædum ut cum amicis meis epularer.
Lc 18:20 Mandata nosti: non occides; non mœchaberis; non furtum facies; non falsum testimonium dices; honora patrem tuum et matrem.
Lc 23:42 Et dicebat ad Jesum: Domine, memento mei cum veneris in regnum tuum.
Io 4:16 Dicit ei Jesus: Vade, voca virum tuum, et veni huc.
Io 5:8 Dicit ei Jesus: Surge, tolle grabatum tuum et ambula.