Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

tunc

I Cor 15:54 Cum autem mortale hoc induerit immortalitatem, tunc fiet sermo, qui scriptus est: Absorpta est mors in victoria.
I Cor 16:2 Per unam sabbati unusquisque vestrum apud se seponat, recondens quod ei bene placuerit: ut non, cum venero, tunc collectæ fiant.
II Cor 12:10 Propter quod placeo mihi in infirmitatibus meis, in contumeliis, in necessitatibus, in persecutionibus, in angustiis pro Christo: cum enim infirmor, tunc potens sum.
Gal 4:8 Sed tunc quidem ignorantes Deum, iis, qui natura non sunt dii, serviebatis.
Gal 4:29 Sed quomodo tunc is, qui secundum carnem natus fuerat, persequebatur eum qui secundum spiritum: ita et nunc.
Col 3:4 Cum Christus apparuerit, vita vestra: tunc et vos apparebitis cum ipso in gloria.
I Thess 5:3 cum enim dixerint, Pax et securitas: tunc repentius eis superveniet interitus, sicut dolor in utero habenti, et non effugient.
II Thess 2:8 Et tunc revelabitur ille iniquus, quem Dominus Jesus interficiet spiritu oris sui, et destruet illustratione adventus sui eum:
Heb 10:9 tunc dixi: Ecce venio, ut faciam, Deus, voluntatem tuam: aufert primum, ut sequens statuat.
Heb 12:26 Cujus vox movit terram tunc: nunc autem repromittit, dicens: Adhuc semel, et ego movebo non solum terram, sed et cælum.
II Petr 3:6 per quæ, ille tunc mundus aqua inundatus, periit.