Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

tui

Ps 101:25 ne revoces me in dimidio dierum meorum, in generationem et generationem anni tui.
Ps 101:28 tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient.
Ps 103:7 Ab increpatione tua fugient, a voce tonitrui tui formidabunt.
Ps 105:4 Memento nostri, Domine, in beneplacito populi tui; visita nos in salutari tuo:
Ps 107:7 ut liberentur dilecti tui, salvum fac dextera tua, et exaudi me.
Ps 115:19 in atriis domus Domini, in medio tui, Jerusalem.
Ps 118:13 In labiis meis pronuntiavi omnia judicia oris tui.
Ps 118:49 ZAIN. Memor esto verbi tui servo tuo, in quo mihi spem dedisti.
Ps 118:55 Memor fui nocte nominis tui, Domine, et custodivi legem tuam.
Ps 118:72 Bonum mihi lex oris tui, super millia auri et argenti.
Ps 118:84 Quot sunt dies servi tui? quando facies de persequentibus me judicium?
Ps 118:88 Secundum misericordiam tuam vivifica me, et custodiam testimonia oris tui.
Ps 127:3 Uxor tua sicut vitis abundans, in lateribus domus tuæ; filii tui sicut novellæ olivarum in circuitu mensæ tuæ.
Ps 131:9 Sacerdotes tui induantur justitiam, et sancti tui exsultent.
Ps 131:9 Sacerdotes tui induantur justitiam, et sancti tui exsultent.
Ps 131:10 Propter David, servum tuum, non avertas faciem christi tui.
Ps 131:11 Juravit Dominus David veritatem, et non frustrabitur eam: De fructu ventris tui ponam super sedem tuam.
Ps 131:12 Si custodierint filii tui testamentum meum, et testimonia mea hæc quæ docebo eos, et filii eorum usque in sæculum sedebunt super sedem tuam.
Ps 134:9 Et misit signa et prodigia in medio tui, Ægypte, in Pharaonem, et in omnes servos ejus.
Ps 136:5 Si oblitus fuero tui, Jerusalem, oblivioni detur dextera mea.
Ps 136:6 Adhæreat lingua mea faucibus meis, si non meminero tui; si non proposuero Jerusalem in principio lætitiæ meæ.
Ps 137:4 Confiteantur tibi, Domine, omnes reges terræ, quia audierunt omnia verba oris tui;
Ps 138:16 Imperfectum meum viderunt oculi tui, et in libro tuo omnes scribentur. Dies formabuntur, et nemo in eis.
Ps 138:17 Mihi autem nimis honorificati sunt amici tui, Deus; nimis confortatus est principatus eorum.
Ps 144:10 Confiteantur tibi, Domine, omnia opera tua; et sancti tui benedicant tibi.
Ps 144:11 Gloriam regni tui dicent, et potentiam tuam loquentur;
Ps 144:12 ut notam faciant filiis hominum potentiam tuam, et gloriam magnificentiæ regni tui.
Prov 1:8 Audi, fili mi, disciplinam patris tui, et ne dimittas legem matris tuæ:
Prov 3:3 Misericordia et veritas te non deserant; circumda eas gutturi tuo, et describe in tabulis cordis tui;
Prov 4:12 quas cum ingressus fueris, non arctabuntur gressus tui, et currens non habebis offendiculum.
Prov 4:21 Ne recedant ab oculis tuis, custodi ea in medio cordis tui:
Prov 4:25 Oculi tui recta videant, et palpebræ tuæ præcedant gressus tuos.
Prov 5:10 ne forte implentur extranei viribus tuis, et labores tui sint in domo aliena,
Prov 5:15 Bibe aquam de cisterna tua, et fluenta putei tui;
Prov 5:16 deriventur fontes tui foras, et in plateis aquas tuas divide.
Prov 5:17 Habeto eas solus, nec sint alieni participes tui.
Prov 6:2 illaqueatus es verbis oris tui, et captus propriis sermonibus.
Prov 6:3 Fac ergo quod dico, fili mi, et temetipsum libera, quia incidisti in manum proximi tui. Discurre, festina, suscita amicum tuum.
Prov 6:20 Conserva, fili mi, præcepta patris tui, et ne dimittas legem matris tuæ.
Prov 7:2 Fili, serva mandata mea, et vives; et legem meam quasi pupillam oculi tui:
Prov 7:3 liga eam in digitis tuis, scribe illam in tabulis cordis tui.
Prov 9:11 Per me enim multiplicabuntur dies tui, et addentur tibi anni vitæ.
Prov 22:28 Ne transgrediaris terminos antiquos, quos posuerunt patres tui.
Prov 23:9 In auribus insipientium ne loquaris, qui despicient doctrinam eloquii tui.
Prov 23:26 Præbe, fili mi, cor tuum mihi, et oculi tui vias meas custodiant.
Prov 23:33 Oculi tui videbunt extraneas, et cor tuum loquetur perversa.
Prov 25:8 Quæ viderunt oculi tui ne proferas in jurgio cito, ne postea emendare non possis, cum dehonestaveris amicum tuum.
Prov 25:17 Subtrahe pedem tuum de domo proximi tui, nequando satiatus oderit te.
Prov 27:10 Amicum tuum, et amicum patris tui ne dimiseris, et domum fratris tui ne ingrediaris in die afflictionis tuæ. Melior est vicinus juxta, quam frater procul.
Prov 27:10 Amicum tuum, et amicum patris tui ne dimiseris, et domum fratris tui ne ingrediaris in die afflictionis tuæ. Melior est vicinus juxta, quam frater procul.