Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

tuam

Ps 144:12 ut notam faciant filiis hominum potentiam tuam, et gloriam magnificentiæ regni tui.
Ps 144:16 Aperis tu manum tuam, et imples omne animal benedictione.
Prov 4:20 Fili mi, ausculta sermones meos, et ad eloquia mea inclina aurem tuam.
Prov 5:1 Fili mi, attende ad sapientiam meam, et prudentiæ meæ inclina aurem tuam:
Prov 5:8 Longe fac ab ea viam tuam, et ne appropinques foribus domus ejus.
Prov 6:1 Fili mi, si spoponderis pro amico tuo, defixisti apud extraneum manum tuam;
Prov 7:4 Dic sapientiæ: Soror mea es, et prudentiam voca amicam tuam:
Prov 19:18 Erudi filium tuum; ne desperes: ad interfectionem autem ejus ne ponas animam tuam.
Prov 22:17 Inclina aurem tuam, et audi verba sapientium, appone autem cor ad doctrinam meam:
Prov 23:1 Quando sederis ut comedas cum principe, diligenter attende quæ apposita sunt ante faciem tuam.
Prov 23:2 Et statue cultrum in gutture tuo; si tamen habes in potestate animam tuam.
Prov 24:27 Præpara foris opus tuum, et diligenter exerce agrum tuum, ut postea ædifices domum tuam.
Prov 25:9 Causam tuam tracta cum amico tuo, et secretum extraneo ne reveles:
Prov 31:3 Ne dederis mulieribus substantiam tuam, et divitias tuas ad delendos reges.
Eccles 5:5 Ne dederis os tuum ut peccare facias carnem tuam, neque dicas coram angelo: Non est providentia: ne forte iratus Deus contra sermones tuos dissipet cuncta opera manuum tuarum.
Eccles 7:19 Bonum est te sustentare justum: sed et ab illo ne subtrahas manum tuam; quia qui timet Deum nihil negligit.
Eccles 10:20 In cogitatione tua regi ne detrahas, et in secreto cubiculi tui ne maledixeris diviti: quia et aves cæli portabunt vocem tuam, et qui habet pennas annuntiabit sententiam.
Cant 2:14 columba mea, in foraminibus petræ, in caverna maceriæ, ostende mihi faciem tuam, sonet vox tua in auribus meis: vox enim tua dulcis, et facies tua decora.
Cant 8:13 SPONSUS. Quæ habitas in hortis, amici auscultant; fac me audire vocem tuam.
Sap 10:20 et decantaverunt, Domine, nomen sanctum tuum, et victricem manum tuam laudaverunt pariter:
Sap 12:22 Cum ergo das nobis disciplinam, inimicos nostros multipliciter flagellas, ut bonitatem tuam cogitemus judicantes, et cum de nobis judicatur, speremus misericordiam tuam.
Sap 12:22 Cum ergo das nobis disciplinam, inimicos nostros multipliciter flagellas, ut bonitatem tuam cogitemus judicantes, et cum de nobis judicatur, speremus misericordiam tuam.
Sap 15:2 Etenim si peccaverimus, tui sumus scientes magnitudinem tuam; et si non peccaverimus, scimus quoniam apud te sumus computati.
Sap 15:3 Nosse enim te, consummata justitia est; et scire justitiam et virtutem tuam, radix est immortalitatis.
Sap 16:15 Sed tuam manum effugere impossibile est.
Sap 16:21 Substantia enim tua dulcedinem tuam, quam in filios habes, ostendebat; et deserviens uniuscujusque voluntati, ad quod quisque volebat convertebatur.
Sap 16:28 ut notum omnibus esset, quoniam oportet prævenire solem ad benedictionem tuam, et ad ortum lucis te adorare.
Eccli 2:1 Fili, accedens ad servitutem Dei sta in justitia et timore, et præpara animam tuam ad tentationem.
Eccli 2:2 Deprime cor tuum, et sustine: inclina aurem tuam, et suscipe verba intellectus: et ne festines in tempore obductionis.
Eccli 2:6 Crede Deo, et recuperabit te: et dirige viam tuam, et spera in illum: serva timorem illius, et in illo veterasce.
Eccli 4:4 Rogationem contribulati ne abjicias, et non avertas faciem tuam ab egeno.
Eccli 4:7 Congregationi pauperum affabilem te facito: et presbytero humilia animam tuam, et magnato humilia caput tuum.
Eccli 4:8 Declina pauperi sine tristitia aurem tuam, et redde debitum tuum, et responde illi pacifica in mansuetudine.
Eccli 4:26 Ne accipias faciem adversus faciem tuam, nec adversus animam tuam mendacium.
Eccli 4:26 Ne accipias faciem adversus faciem tuam, nec adversus animam tuam mendacium.
Eccli 4:28 nec retineas verbum in tempore salutis. Non abscondas sapientiam tuam in decore suo:
Eccli 6:34 Si inclinaveris aurem tuam, excipies doctrinam: et si dilexeris audire, sapiens eris.
Eccli 7:26 Filiæ tibi sunt? serva corpus illarum, et non ostendas hilarem faciem tuam ad illas.
Eccli 7:28 Mulier si est tibi secundum animam tuam, non projicias illam: et odibili non credas te. In toto corde tuo
Eccli 7:36 Et pauperi porrige manum tuam, ut perficiatur propitiatio et benedictio tua.
Eccli 8:16 Non spondeas super virtutem tuam: quod si spoponderis, quasi restituens cogita.
Eccli 9:2 Non des mulieri potestatem animæ tuæ, ne ingrediatur in virtutem tuam, et confundaris.
Eccli 9:6 Ne des fornicariis animam tuam in ullo, ne perdas te et hæreditatem tuam.
Eccli 9:6 Ne des fornicariis animam tuam in ullo, ne perdas te et hæreditatem tuam.
Eccli 9:8 Averte faciem tuam a muliere compta, et ne circumspicias speciem alienam.
Eccli 9:19 Et si accesseris ad illum, noli aliquid committere, ne forte auferat vitam tuam.
Eccli 9:21 Secundum virtutem tuam cave te a proximo tuo, et cum sapientibus et prudentibus tracta.
Eccli 10:31 Fili, in mansuetudine serva animam tuam, et da illi honorem secundum meritum suum.
Eccli 11:31 Non omnem hominem inducas in domum tuam: multæ enim sunt insidiæ dolosi.
Eccli 12:12 Non statuas illum penes te, nec sedeat ad dexteram tuam, ne forte conversus in locum tuum, inquirat cathedram tuam, et in novissimo agnosces verba mea, et in sermonibus meis stimuleris.