Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

tua

Ps 32:22 Fiat misericordia tua, Domine, super nos, quemadmodum speravimus in te.
Ps 33:14 Prohibe linguam tuam a malo, et labia tua ne loquantur dolum.
Ps 34:3 Effunde frameam, et conclude adversus eos qui persequuntur me; dic animæ meæ: Salus tua ego sum.
Ps 35:6 Domine, in cælo misericordia tua, et veritas tua usque ad nubes.
Ps 35:6 Domine, in cælo misericordia tua, et veritas tua usque ad nubes.
Ps 35:7 Justitia tua sicut montes Dei; judicia tua abyssus multa. Homines et jumenta salvabis, Domine,
Ps 35:7 Justitia tua sicut montes Dei; judicia tua abyssus multa. Homines et jumenta salvabis, Domine,
Ps 37:2 Domine, ne in furore tuo arguas me, neque in ira tua corripias me;
Ps 39:6 Multa fecisti tu, Domine Deus meus, mirabilia tua; et cogitationibus tuis non est qui similis sit tibi. Annuntiavi et locutus sum, multiplicati sunt super numerum.
Ps 39:12 Tu autem, Domine, ne longe facias miserationes tuas a me; misericordia tua et veritas tua semper susceperunt me.
Ps 39:12 Tu autem, Domine, ne longe facias miserationes tuas a me; misericordia tua et veritas tua semper susceperunt me.
Ps 41:8 Abyssus abyssum invocat, in voce cataractarum tuarum; omnia excelsa tua, et fluctus tui super me transierunt.
Ps 42:3 Emitte lucem tuam et veritatem tuam; ipsa me deduxerunt, et adduxerunt in montem sanctum tuum, et in tabernacula tua.
Ps 43:3 Manus tua gentes disperdidit, et plantasti eos; afflixisti populos et expulisti eos.
Ps 43:4 Nec enim in gladio suo possederunt terram, et brachium eorum non salvavit eos; sed dextera tua et brachium tuum, et illuminatio vultus tui, quoniam complacuisti in eis.
Ps 43:19 Et non recessit retro cor nostrum; et declinasti semitas nostras a via tua;
Ps 44:5 Specie tua et pulchritudine tua intende, prospere procede, et regna, propter veritatem, et mansuetudinem, et justitiam; et deducet te mirabiliter dextera tua.

Ps 44:7 Sedes tua, Deus, in sæculum sæculi; virga directionis virga regni tui.
Ps 47:11 Secundum nomen tuum, Deus, sic et laus tua in fines terræ; justitia plena est dextera tua.
Ps 47:11 Secundum nomen tuum, Deus, sic et laus tua in fines terræ; justitia plena est dextera tua.
Ps 47:12 Lætetur mons Sion, et exsultent filiæ Judæ, propter judicia tua, Domine.
Ps 49:8 Non in sacrificiis tuis arguam te; holocausta autem tua in conspectu meo sunt semper.
Ps 49:9 Non accipiam de domo tua vitulos, neque de gregibus tuis hircos;
Ps 49:14 Immola Deo sacrificium laudis, et redde Altissimo vota tua.
Ps 49:19 Os tuum abundavit malitia, et lingua tua concinnabat dolos.
Ps 50:13 Ne projicias me a facie tua, et spiritum sanctum tuum ne auferas a me.
Ps 50:20 Benigne fac, Domine, in bona voluntate tua Sion, ut ædificentur muri Jerusalem.
Ps 51:4 Tota die injustitiam cogitavit lingua tua; sicut novacula acuta fecisti dolum.
Ps 53:3 Deus, in nomine tuo salvum me fac, et in virtute tua judica me.
Ps 53:7 Averte mala inimicis meis; et in veritate tua disperde illos.
Ps 55:9 Deus, vitam meam annuntiavi tibi; posuisti lacrimas meas in conspectu tuo, sicut et in promissione tua;
Ps 55:12 In me sunt, Deus, vota tua, quæ reddam, laudationes tibi:
Ps 56:6 Exaltare super cælos, Deus, et in omnem terram gloria tua.
Ps 56:11 quoniam magnificata est usque ad cælos misericordia tua, et usque ad nubes veritas tua.
Ps 56:11 quoniam magnificata est usque ad cælos misericordia tua, et usque ad nubes veritas tua.
Ps 56:12 Exaltare super cælos, Deus, et super omnem terram gloria tua.
Ps 58:12 Deus ostendet mihi super inimicos meos; ne occidas eos, nequando obliviscantur populi mei. Disperge illos in virtute tua, et depone eos, protector meus, Domine;
Ps 59:7 salvum fac dextera tua, et exaudi me.
Ps 62:4 Quoniam melior est misericordia tua super vitas, labia mea laudabunt te.
Ps 62:9 Adhæsit anima mea post te; me suscepit dextera tua.
Ps 64:7 Præparans montes in virtute tua, accinctus potentia;
Ps 65:3 Dicite Deo: Quam terribilia sunt opera tua, Domine! in multitudine virtutis tuæ mentientur tibi inimici tui.
Ps 67:11 Animalia tua habitabunt in ea; parasti in dulcedine tua pauperi, Deus.
Ps 67:11 Animalia tua habitabunt in ea; parasti in dulcedine tua pauperi, Deus.
Ps 68:17 Exaudi me, Domine, quoniam benigna est misericordia tua; secundum multitudinem miserationum tuarum respice in me.
Ps 68:30 Ego sum pauper et dolens; salus tua, Deus, suscepit me.
Ps 70:2 in justitia tua libera me, et eripe me: inclina ad me aurem tuam, et salva me.
Ps 70:17 Deus, docuisti me a juventute mea; et usque nunc pronuntiabo mirabilia tua.