Lc 9:33
|
Et factum est cum discederent ab illo, ait Petrus ad Jesum: Præceptor, bonum est nos hic esse: et faciamus tria tabernacula, unum tibi, et unum Moysi, et unum Eliæ: nesciens quid diceret.
|
Lc 13:21
|
Simile est fermento, quod acceptum mulier abscondit in farinæ sata tria, donec fermentaretur totum.
|
Act 2:41
|
Qui ergo receperunt sermonem ejus, baptizati sunt: et appositæ sunt in die illa animæ circiter tria millia.
|
Act 17:2
|
Secundum consuetudinem autem Paulus introivit ad eos, et per sabbata tria disserebat eis de Scripturis,
|
I Cor 10:8
|
Neque fornicemur, sicut quidam ex ipsis fornicati sunt, et ceciderunt una die viginti tria millia.
|
I Cor 13:13
|
Nunc autem manent fides, spes, caritas, tria hæc: major autem horum est caritas.
|