Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

timore

Gen 18:15 Negavit Sara, dicens: Non risi, timore perterrita. Dominus autem: Non est, inquit, ita: sed risisti.
Deut 12:10 Transibitis Jordanem, et habitabitis in terra, quam Dominus Deus vester daturus est vobis, ut requiescatis a cunctis hostibus per circuitum: et absque ullo timore habitetis
Deut 20:8 His dictis addent reliqua, et loquentur ad populum: Quis est homo formidolosus, et corde pavido? vadat, et revertatur in domum suam, ne pavere faciat corda fratrum suorum, sicut ipse timore perterritus est.
Ios 2:24 atque dixerunt: Tradidit Dominus omnem terram hanc in manus nostras, et timore prostrati sunt cuncti habitatores ejus.
Ios 6:1 Jericho autem clausa erat atque munita, timore filiorum Israël, et nullus egredi audebat aut ingredi.
Ios 22:25 terminum posuit Dominus inter nos et vos, o filii Ruben, et filii Gad, Jordanem fluvium, et idcirco partem non habetis in Domino: et per hanc occasionem avertent filii vestri filios nostros a timore Domini. Putavimus itaque melius,
Idc 18:7 Euntes igitur quinque viri venerunt Lais: videruntque populum habitantem in ea absque ullo timore, juxta consuetudinem Sidoniorum, securum et quietum, nullo ei penitus resistente, magnarumque opum, et procul a Sidone atque a cunctis hominibus separatum.
II Reg 23:3 Dixit Deus Israël mihi, locutus est fortis Israël, dominator hominum, justus dominator in timore Dei.
III Reg 4:25 Habitabatque Juda et Israël absque timore ullo, unusquisque sub vite sua et sub ficu sua, a Dan usque Bersabee cunctis diebus Salomonis.
I Par 10:4 Et dixit Saul ad armigerum suum: Evagina gladium tuum, et interfice me, ne forte veniant incircumcisi isti, et illudant mihi. Noluit autem armiger ejus hoc facere, timore perterritus: arripuit ergo Saul ensem, et irruit in eum.
I Par 21:30 Et non prævaluit David ire ad altare ut ibi obsecraret Deum: nimio enim fuerat in timore perterritus, videns gladium angeli Domini.
II Par 19:9 Præcepitque eis, dicens: Sic agetis in timore Domini fideliter et corde perfecto.
II Par 20:3 Josaphat autem timore perterritus, totum se contulit ad rogandum Dominum, et prædicavit jejunium universo Juda.
II Esd 5:9 Dixique ad eos: Non est bona res, quam facitis: quare non in timore Dei nostri ambulastis, ne exprobretur nobis a gentibus inimicis nostris?
Tob 2:14 sed immobilis in Dei timore permansit, agens gratias Deo omnibus diebus vitæ suæ.
Tob 3:18 Virum autem cum timore tuo, non cum libidine mea consensi suscipere.
Tob 6:22 Transacta autem tertia nocte, accipies virginem cum timore Domini, amore filiorum magis quam libidine ductus, ut in semine Abrahæ benedictionem in filiis consequaris.
Tob 9:12 Cumque omnes dixissent, Amen, accesserunt ad convivium: sed et cum timore Domini nuptiarum convivium exercebant.
Tob 13:6 Aspicite ergo quæ fecit nobiscum, et cum timore et tremore confitemini illi: regemque sæculorum exaltate in operibus vestris.
Tob 14:16 Et completis annis nonaginta novem in timore Domini, cum gaudio sepelierunt eum.
Iudith 8:24 Illi autem, qui tentationes non susceperunt cum timore Domini, et impatientiam suam et improperium murmurationis suæ contra Dominum protulerunt,
Esth 9:3 Nam et provinciarum judices, et duces, et procuratores, omnisque dignitas, quæ singulis locis ac operibus præerat, extollebant Judæos timore Mardochæi:
Esth 14:19 Deus fortis super omnes, exaudi vocem eorum, qui nullam aliam spem habent, et libera nos de manu iniquorum, et erue me a timore meo.
Esth 15:8 Ipsa autem roseo colore vultum perfusa, et gratis ac nitentibus oculis tristem celabat animum, et nimio timore contractum.
Esth 15:16 Quæ respondit: Vidi te, domine, quasi angelum Dei, et conturbatum est cor meum præ timore gloriæ tuæ.
Iob 23:15 Et idcirco a facie ejus turbatus sum, et considerans eum, timore sollicitor.
Iob 39:16 Duratur ad filios suos, quasi non sint sui: frustra laboravit, nullo timore cogente.
Ps 2:11 Servite Domino in timore, et exsultate ei cum tremore.
Ps 5:8 Ego autem in multitudine misericordiæ tuæ introibo in domum tuam; adorabo ad templum sanctum tuum in timore tuo.
Ps 13:5 Dominum non invocaverunt; illic trepidaverunt timore, ubi non erat timor.
Ps 52:6 Deum non invocaverunt; illic trepidaverunt timore, ubi non erat timor. Quoniam Deus dissipavit ossa eorum qui hominibus placent: confusi sunt, quoniam Deus sprevit eos.
Ps 63:2 Exaudi, Deus, orationem meam cum deprecor; a timore inimici eripe animam meam.
Ps 89:12 et præ timore tuo iram tuam dinumerare? Dexteram tuam sic notam fac, et eruditos corde in sapientia.
Ps 90:5 Scuto circumdabit te veritas ejus: non timebis a timore nocturno;
Ps 118:38 Statue servo tuo eloquium tuum in timore tuo.
Ps 118:120 Confige timore tuo carnes meas; a judiciis enim tuis timui.
Prov 1:33 Qui autem me audierit absque terrore requiescet, et abundantia perfruetur, timore malorum sublato.
Prov 14:26 In timore Domini fiducia fortitudinis, et filiis ejus erit spes.
Prov 15:16 Melius est parum cum timore Domini, quam thesauri magni et insatiabiles.
Prov 16:6 Misericordia et veritate redimitur iniquitas, et in timore Domini declinatur a malo.
Prov 23:17 Non æmuletur cor tuum peccatores, sed in timore Domini esto tota die;
Eccles 8:11 Etenim quia non profertur cito contra malos sententia, absque timore ullo filii hominum perpetrant mala.
Sap 5:2 Videntes turbabuntur timore horribili, et mirabuntur in subitatione insperatæ salutis;
Sap 17:4 Neque enim quæ continebat illos spelunca sine timore custodiebat, quoniam sonitus descendens perturbabat illos, et personæ tristes illis apparentes pavorem illis præstabant.
Sap 17:6 Apparebat autem illis subitaneus ignis timore plenus; et timore perculsi illius quæ non videbatur faciei, æstimabant deteriora esse quæ videbantur.
Sap 17:6 Apparebat autem illis subitaneus ignis timore plenus; et timore perculsi illius quæ non videbatur faciei, æstimabant deteriora esse quæ videbantur.
Sap 17:8 Illi enim qui promittebant timores et perturbationes expellere se ab anima languente, hi cum derisu pleni timore languebant.
Sap 17:14 aliquando monstrorum exagitabantur timore, aliquando animæ deficiebant traductione; subitaneus enim illis et insperatus timor supervenerat.
Sap 17:18 aut sonus validus præcipitatarum petrarum, aut ludentium animalium cursus invisus, aut mugientium valida bestiarum vox, aut resonans de altissimis montibus echo, deficientes faciebant illos præ timore.
Eccli 1:28 nam qui sine timore est non poterit justificari: iracundia enim animositatis illius subversio illius est.