Isa 51:7
|
Audite me, qui scitis justum: populus meus, lex mea in corde eorum; nolite timere opprobrium hominum, et blasphemias eorum ne metuatis;
|
Isa 54:4
|
Noli timere, quia non confunderis, neque erubesces; non enim te pudebit, quia confusionis adolescentiæ tuæ oblivisceris, et opprobrii viduitatis tuæ non recordaberis amplius.
|
Ier 1:17
|
Tu ergo, accinge lumbos tuos, et surge, et loquere ad eos omnia quæ ego præcipio tibi. Ne formides a facie eorum, nec enim timere te faciam vultum eorum.
|
Ier 10:5
|
in similitudinem palmæ fabricata sunt, et non loquentur: portata tollentur, quia incedere non valent. Nolite ergo timere ea, quia nec male possunt facere nec bene.
|
Ier 40:9
|
Et juravit eis Godolias filius Ahicam filii Saphan, et comitibus eorum, dicens: Nolite timere servire Chaldæis: habitate in terra, et servite regi Babylonis, et bene erit vobis.
|
Ier 42:11
|
Nolite timere a facie regis Babylonis, quem vos pavidi formidatis: nolite metuere eum, dicit Dominus, quia vobiscum sum ego ut salvos vos faciam, et eruam de manu ejus:
|
Ier 46:28
|
Et tu noli timere, serve meus Jacob, ait Dominus, quia tecum ego sum: quia ego consumam cunctas gentes ad quas ejeci te, te vero non consumam: sed castigabo te in judicio, nec quasi innocenti parcam tibi.
|
Dan 10:19
|
et dixit: Noli timere, vir desideriorum: pax tibi: confortare, et esto robustus. Cumque loqueretur mecum, convalui, et dixi: Loquere, domine mi, quia confortasti me.
|
Ioël 2:21
|
Noli timere, terra: exsulta, et lætare, quoniam magnificavit Dominus ut faceret.
|
Ioël 2:22
|
Nolite timere, animalia regionis, quia germinaverunt speciosa deserti; quia lignum attulit fructum suum, ficus et vinea dederunt virtutem suam.
|
Soph 3:16
|
In die illa dicetur Jerusalem: Noli timere; Sion: Non dissolvantur manus tuæ.
|
Agg 2:6
|
verbum quod pepigi vobiscum cum egrederemini de terra Ægypti: et spiritus meus erit in medio vestrum: nolite timere.
|
Zach 8:13
|
Et erit: sicut eratis maledictio in gentibus, domus Juda et domus Israël, sic salvabo vos, et eritis benedictio. Nolite timere; confortentur manus vestræ.
|
Zach 8:15
|
et non sum misertus: sic conversus cogitavi, in diebus istis, ut benefaciam domui Juda et Jerusalem. Nolite timere.
|
Mt 1:20
|
Hæc autem eo cogitante, ecce angelus Domini apparuit in somnis ei, dicens: Joseph, fili David, noli timere accipere Mariam conjugem tuam: quod enim in ea natum est, de Spiritu Sancto est.
|
Mt 10:28
|
Et nolite timere eos qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere: sed potius timete eum, qui potest et animam et corpus perdere in gehennam.
|
Mt 10:31
|
Nolite ergo timere: multis passeribus meliores estis vos.
|
Mt 14:27
|
Statimque Jesus locutus est eis, dicens: Habete fiduciam: ego sum, nolite timere.
|
Mt 17:7
|
Et accessit Jesus, et tetigit eos: dixitque eis: Surgite, et nolite timere.
|
Mt 28:5
|
Respondens autem angelus dixit mulieribus: Nolite timere vos: scio enim, quod Jesum, qui crucifixus est, quæritis.
|
Mt 28:10
|
Tunc ait illis Jesus: Nolite timere: ite, nuntiare fratribus meis ut eant in Galilæam; ibi me videbunt.
|
Mc 5:36
|
Jesus autem audito verbo quod dicebatur, ait archisynagogo: Noli timere: tantummodo crede.
|
Mc 6:50
|
Omnes enim viderunt eum, et conturbati sunt. Et statim locutus est cum eis, et dixit eis: Confidite, ego sum: nolite timere.
|
Lc 2:10
|
Et dixit illis angelus: Nolite timere: ecce enim evangelizo vobis gaudium magnum, quod erit omni populo:
|
Lc 5:10
|
similiter autem Jacobum et Joannem, filios Zebedæi, qui erunt socii Simonis. Et ait ad Simonem Jesus: Noli timere: ex hoc jam homines eris capiens.
|
Lc 8:50
|
Jesus autem, audito hoc verbo, respondit patri puellæ: Noli timere, crede tantum, et salva erit.
|
Lc 12:7
|
sed et capilli capitis vestri omnes numerati sunt. Nolite ergo timere: multis passeribus pluris estis vos.
|
Lc 12:32
|
Nolite timere pusillus grex, quia complacuit Patri vestro dare vobis regnum.
|
Lc 24:36
|
Dum autem hæc loquuntur, stetit Jesus in medio eorum, et dicit eis: Pax vobis: ego sum, nolite timere.
|
Io 6:20
|
Ille autem dicit eis: Ego sum, nolite timere.
|
Io 12:15
|
Noli timere, filia Sion: ecce rex tuus venit sedens super pullum asinæ.
|
Act 18:9
|
Dixit autem Dominus nocte per visionem Paulo: Noli timere, sed loquere, et ne taceas:
|
Rom 13:3
|
nam principes non sunt timori boni operis, sed mali. Vis autem non timere potestatem? Bonum fac: et habebis laudem ex illa:
|
Apoc 1:17
|
Et cum vidissem eum, cecidi ad pedes ejus tamquam mortuus. Et posuit dexteram suam super me, dicens: Noli timere: ego sum primus, et novissimus,
|