Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

testimonium

Mc 13:9 Videte autem vosmetipsos. Tradent enim vos in consiliis, et in synagogis vapulabitis, et ante præsides et reges stabitis propter me, in testimonium illis.
Mc 14:55 Summi vero sacerdotes et omne concilium quærebant adversus Jesum testimonium ut eum morti traderent: nec inveniebant.
Mc 14:56 Multi enim testimonium falsum dicebant adversus eum: et convenientia testimonia non erant.
Mc 14:57 Et quidam surgentes, falsum testimonium ferebant adversus eum, dicentes:
Mc 14:59 Et non erat conveniens testimonium illorum.
Lc 4:22 Et omnes testimonium illi dabant: et mirabantur in verbis gratiæ, quæ procedebant de ore ipsius, et dicebant: Nonne hic est filius Joseph?
Lc 5:14 Et ipse præcepit illi ut nemini diceret: sed, Vade, ostende te sacerdoti, et offer pro emundatione tua, sicut præcepit Moyses, in testimonium illis.
Lc 9:5 Et quicumque non receperint vos: exeuntes de civitate illa, etiam pulverem pedum vestrorum excutite in testimonium supra illos.
Lc 18:20 Mandata nosti: non occides; non mœchaberis; non furtum facies; non falsum testimonium dices; honora patrem tuum et matrem.
Lc 21:13 continget autem vobis in testimonium.
Lc 22:71 At illi dixerunt: Quid adhuc desideramus testimonium? ipsi enim audivimus de ore ejus.
Io 1:7 Hic venit in testimonium ut testimonium perhiberet de lumine, ut omnes crederent per illum.
Io 1:7 Hic venit in testimonium ut testimonium perhiberet de lumine, ut omnes crederent per illum.
Io 1:8 Non erat ille lux, sed ut testimonium perhiberet de lumine.
Io 1:15 Joannes testimonium perhibet de ipso, et clamat dicens: Hic erat quem dixi: Qui post me venturus est, ante me factus est: quia prior me erat.
Io 1:19 Et hoc est testimonium Joannis, quando miserunt Judæi ab Jerosolymis sacerdotes et Levitas ad eum ut interrogarent eum: Tu quis es?
Io 1:32 Et testimonium perhibuit Joannes, dicens: Quia vidi Spiritum descendentem quasi columbam de cælo, et mansit super eum.
Io 1:34 Et ego vidi: et testimonium perhibui quia hic est Filius Dei.
Io 2:25 et quia opus ei non erat ut quis testimonium perhiberet de homine: ipse enim sciebat quid esset in homine.
Io 3:11 amen, amen dico tibi, quia quod scimus loquimur, et quod vidimus testamur, et testimonium nostrum non accipitis.
Io 3:26 Et venerunt ad Joannem, et dixerunt ei: Rabbi, qui erat tecum trans Jordanem, cui tu testimonium perhibuisti, ecce hic baptizat, et omnes veniunt ad eum.
Io 3:28 Ipsi vos mihi testimonium perhibetis, quod dixerim: Non sum ego Christus: sed quia missus sum ante illum.
Io 3:32 Et quod vidit, et audivit, hoc testatur: et testimonium ejus nemo accipit.
Io 3:33 Qui accepit ejus testimonium signavit, quia Deus verax est.
Io 4:39 Ex civitate autem illa multi crediderunt in eum Samaritanorum, propter verbum mulieris testimonium perhibentis: Quia dixit mihi omnia quæcumque feci.
Io 4:44 Ipse enim Jesus testimonium perhibuit, quia propheta in sua patria honorem non habet.
Io 5:31 Si ego testimonium perhibeo de meipso, testimonium meum non est verum.
Io 5:31 Si ego testimonium perhibeo de meipso, testimonium meum non est verum.
Io 5:32 Alius est qui testimonium perhibet de me: et scio quia verum est testimonium, quod perhibet de me.
Io 5:32 Alius est qui testimonium perhibet de me: et scio quia verum est testimonium, quod perhibet de me.
Io 5:33 Vos misistis ad Joannem, et testimonium perhibuit veritati.
Io 5:34 Ego autem non ab homine testimonium accipio: sed hæc dico ut vos salvi sitis.
Io 5:36 Ego autem habeo testimonium majus Joanne. Opera enim quæ dedit mihi Pater ut perficiam ea: ipsa opera, quæ ego facio, testimonium perhibent de me, quia Pater misit me:
Io 5:36 Ego autem habeo testimonium majus Joanne. Opera enim quæ dedit mihi Pater ut perficiam ea: ipsa opera, quæ ego facio, testimonium perhibent de me, quia Pater misit me:
Io 5:37 et qui misit me Pater, ipse testimonium perhibuit de me: neque vocem ejus umquam audistis, neque speciem ejus vidistis:
Io 5:39 Scrutamini Scripturas, quia vos putatis in ipsis vitam æternam habere: et illæ sunt quæ testimonium perhibent de me:
Io 7:7 Non potest mundus odisse vos: me autem odit, quia ego testimonium perhibeo de illo quod opera ejus mala sunt.
Io 8:13 Dixerunt ergo ei pharisæi: Tu de teipso testimonium perhibes; testimonium tuum non est verum.
Io 8:13 Dixerunt ergo ei pharisæi: Tu de teipso testimonium perhibes; testimonium tuum non est verum.
Io 8:14 Respondit Jesus, et dixit eis: Et si ego testimonium perhibeo de meipso, verum est testimonium meum: quia scio unde veni et quo vado; vos autem nescitis unde venio aut quo vado.
Io 8:14 Respondit Jesus, et dixit eis: Et si ego testimonium perhibeo de meipso, verum est testimonium meum: quia scio unde veni et quo vado; vos autem nescitis unde venio aut quo vado.
Io 8:17 Et in lege vestra scriptum est, quia duorum hominum testimonium verum est.
Io 8:18 Ego sum qui testimonium perhibeo de meipso, et testimonium perhibet de me qui misit me, Pater.
Io 8:18 Ego sum qui testimonium perhibeo de meipso, et testimonium perhibet de me qui misit me, Pater.
Io 10:25 Respondit eis Jesus: Loquor vobis, et non creditis: opera quæ ego facio in nomine Patris mei, hæc testimonium perhibent de me:
Io 15:26 Cum autem venerit Paraclitus, quem ego mittam vobis a Patre, Spiritum veritatis, qui a Patre procedit, ille testimonium perhibebit de me;
Io 15:27 et vos testimonium perhibebitis, quia ab initio mecum estis.
Io 18:23 Respondit ei Jesus: Si male locutus sum, testimonium perhibe de malo: si autem bene, quid me cædis?
Io 18:37 Dixit itaque ei Pilatus: Ergo rex es tu? Respondit Jesus: Tu dicis quia rex sum ego. Ego in hoc natus sum, et ad hoc veni in mundum, ut testimonium perhibeam veritati: omnis qui est ex veritate, audit vocem meam.
Io 19:35 Et qui vidit, testimonium perhibuit: et verum est testimonium ejus. Et ille scit quia vera dicit: ut et vos credatis.