Lc 12:3
|
Quoniam quæ in tenebris dixistis, in lumine dicentur: et quod in aurem locuti estis in cubiculis, prædicabitur in tectis.
|
Io 1:5
|
et lux in tenebris lucet, et tenebræ eam non comprehenderunt.
|
Io 8:12
|
Iterum ergo locutus est eis Jesus, dicens: Ego sum lux mundi: qui sequitur me, non ambulat in tenebris, sed habebit lumen vitæ.
|
Io 12:35
|
Dixit ergo eis Jesus: Adhuc modicum, lumen in vobis est. Ambulate dum lucem habetis, ut non vos tenebræ comprehendant; et qui ambulant in tenebris, nescit quo vadat.
|
Io 12:46
|
Ego lux in mundum veni, ut omnis qui credit in me, in tenebris non maneat.
|
Act 26:18
|
aperire oculos eorum, ut convertantur a tenebris ad lucem, et de potestate Satanæ ad Deum, ut accipiant remissionem peccatorum, et sortem inter sanctos per fidem, quæ est in me.
|
Rom 2:19
|
confidis teipsum esse ducem cæcorum, lumen eorum qui in tenebris sunt,
|
II Cor 4:6
|
quoniam Deus, qui dixit de tenebris lucem splendescere, ipse illuxit in cordibus nostris ad illuminationem scientiæ claritatis Dei, in facie Christi Jesu.
|
Eph 4:18
|
tenebris obscuratum habentes intellectum, alienati a vita Dei per ignorantiam, quæ est in illis, propter cæcitatem cordis ipsorum,
|
I Thess 5:4
|
Vos autem, fratres, non estis in tenebris, ut vos die illa tamquam fur comprehendat:
|
I Petr 2:9
|
Vos autem genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus acquisitionis: ut virtutes annuntietis ejus qui de tenebris vos vocavit in admirabile lumen suum.
|
I Io 1:6
|
Si dixerimus quoniam societatem habemus cum eo, et in tenebris ambulamus, mentimur, et veritatem non facimus.
|
I Io 2:9
|
Qui dicit se in luce esse, et fratrem suum odit, in tenebris est usque adhuc.
|
I Io 2:11
|
Qui autem odit fratrem suum, in tenebris est, et in tenebris ambulat, et nescit quo eat: quia tenebræ obcæcaverunt oculos ejus.
|
I Io 2:11
|
Qui autem odit fratrem suum, in tenebris est, et in tenebris ambulat, et nescit quo eat: quia tenebræ obcæcaverunt oculos ejus.
|