Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

templum

Act 21:29 Viderant enim Trophimum Ephesium in civitate cum ipso, quem æstimaverunt quoniam in templum introduxisset Paulus.
Act 21:30 Commotaque est civitas tota, et facta est concursio populi. Et apprehendentes Paulum, trahebant eum extra templum: et statim clausæ sunt januæ.
Act 24:6 qui etiam templum violare conatus est, quem et apprehensum voluimus secundum legem nostram judicare.
Act 25:8 Paulo rationem reddente: Quoniam neque in legem Judæorum, neque in templum, neque in Cæsarem quidquam peccavi.
I Cor 3:16 Nescitis quia templum Dei estis, et Spiritus Dei habitat in vobis?
I Cor 3:17 Si quis autem templum Dei violaverit, disperdet illum Deus. Templum enim Dei sanctum est, quod estis vos.
I Cor 6:19 An nescitis quoniam membra vestra, templum sunt Spiritus Sancti, qui in vobis est, quem habetis a Deo, et non estis vestri?
II Cor 6:16 qui autem consensus templo Dei cum idolis? vos enim estis templum Dei vivi, sicut dicit Deus: Quoniam inhabitabo in illis, et inambulabo inter eos, et ero illorum Deus, et ipsi erunt mihi populus.
Eph 2:21 in quo omnis ædificatio constructa crescit in templum sanctum in Domino,
Apoc 11:1 Et datus est mihi calamus similis virgæ, et dictum est mihi: Surge, et metire templum Dei, et altare, et adorantes in eo:
Apoc 11:2 atrium autem, quod est foris templum, ejice foras, et ne metiaris illud: quoniam datum est gentibus, et civitatem sanctam calcabunt mensibus quadraginta duobus:
Apoc 11:19 Et apertum est templum Dei in cælo: et visa est arca testamenti ejus in templo ejus, et facta sunt fulgura, et voces, et terræmotus, et grando magna.
Apoc 15:5 Et post hæc vidi: et ecce apertum est templum tabernaculi testimonii in cælo,
Apoc 15:8 Et impletum est templum fumo a majestate Dei, et de virtute ejus: et nemo poterat introire in templum, donec consummarentur septem plagæ septem angelorum.
Apoc 15:8 Et impletum est templum fumo a majestate Dei, et de virtute ejus: et nemo poterat introire in templum, donec consummarentur septem plagæ septem angelorum.
Apoc 21:22 Et templum non vidi in ea: Dominus enim Deus omnipotens templum illius est, et Agnus.
Apoc 21:22 Et templum non vidi in ea: Dominus enim Deus omnipotens templum illius est, et Agnus.