Io 2:14
|
et invenit in templo vendentes boves, et oves, et columbas, et numularios sedentes.
|
Io 2:15
|
Et cum fecisset quasi flagellum de funiculis, omnes ejecit de templo, oves quoque, et boves, et numulariorum effudit æs, et mensas subvertit.
|
Io 2:21
|
Ille autem dicebat de templo corporis sui.
|
Io 5:14
|
Postea invenit eum Jesus in templo, et dixit illi: Ecce sanus factus es; jam noli peccare, ne deterius tibi aliquid contingat.
|
Io 7:28
|
Clamabat ergo Jesus in templo docens, et dicens: Et me scitis, et unde sim scitis: et a meipso non veni, sed est verus qui misit me, quem vos nescitis.
|
Io 8:20
|
Hæc verba locutus est Jesus in gazophylacio, docens in templo: et nemo apprehendit eum, quia necdum venerat hora ejus.
|
Io 8:59
|
Tulerunt ergo lapides, ut jacerent in eum: Jesus autem abscondit se, et exivit de templo.
|
Io 10:23
|
Et ambulabat Jesus in templo, in porticu Salomonis.
|
Io 11:56
|
Quærebant ergo Jesum, et colloquebantur ad invicem, in templo stantes: Quid putatis, quia non venit ad diem festum?
|
Io 18:20
|
Respondit ei Jesus: Ego palam locutus sum mundo: ego semper docui in synagoga, et in templo, quo omnes Judæi conveniunt, et in occulto locutus sum nihil.
|
Act 2:46
|
Quotidie quoque perdurantes unanimiter in templo, et frangentes circa domos panem, sumebant cibum cum exsultatione, et simplicitate cordis,
|
Act 5:20
|
Ite, et stantes loquimini in templo plebi omnia verba vitæ hujus.
|
Act 5:25
|
Adveniens autem quidam nuntiavit eis: Quia ecce viri, quos posuistis in carcerem, sunt in templo stantes, et docentes populum.
|
Act 5:42
|
Omni autem die non cessabant in templo, et circa domos docentes, et evangelizantes Christum Jesum.
|
Act 21:27
|
Dum autem septem dies consummarentur, hi qui de Asia erant Judæi, cum vidissent eum in templo, concitaverunt omnem populum, et injecerunt ei manus, clamantes:
|
Act 22:17
|
Factum est autem revertenti mihi in Jerusalem, et oranti in templo, fieri me in stupore mentis,
|
Act 24:12
|
et neque in templo invenerunt me cum aliquo disputantem, aut concursum facientem turbæ, neque in synagogis, neque in civitate:
|
Act 24:18
|
in quibus invenerunt me purificatum in templo: non cum turba, neque cum tumultu.
|
Act 26:21
|
Hac ex causa me Judæi, cum essem in templo, comprehensum tentabant interficere.
|
II Cor 6:16
|
qui autem consensus templo Dei cum idolis? vos enim estis templum Dei vivi, sicut dicit Deus: Quoniam inhabitabo in illis, et inambulabo inter eos, et ero illorum Deus, et ipsi erunt mihi populus.
|
II Thess 2:4
|
qui adversatur, et extollitur supra omne, quod dicitur Deus, aut quod colitur, ita ut in templo Dei sedeat ostendens se tamquam sit Deus.
|
Apoc 3:12
|
Qui vicerit, faciam illum columnam in templo Dei mei, et foras non egredietur amplius: et scribam super eum nomen Dei mei, et nomen civitatis Dei mei novæ Jerusalem, quæ descendit de cælo a Deo meo, et nomen meum novum.
|
Apoc 7:15
|
Ideo sunt ante thronum Dei, et serviunt ei die ac nocte in templo ejus: et qui sedet in throno, habitabit super illos:
|
Apoc 11:19
|
Et apertum est templum Dei in cælo: et visa est arca testamenti ejus in templo ejus, et facta sunt fulgura, et voces, et terræmotus, et grando magna.
|
Apoc 14:15
|
Et alius angelus exivit de templo, clamans voce magna ad sedentem super nubem: Mitte falcem tuam, et mete, quia venit hora ut metatur, quoniam aruit messis terræ.
|
Apoc 14:17
|
Et alius angelus exivit de templo, quod est in cælo, habens et ipse falcem acutam.
|
Apoc 15:6
|
et exierunt septem angeli habentes septem plagas de templo, vestiti lino mundo et candido, et præcincti circa pectora zonis aureis.
|
Apoc 16:1
|
Et audivi vocem magnam de templo, dicentem septem angelis: Ite, et effundite septem phialas iræ Dei in terram.
|
Apoc 16:17
|
Et septimus angelus effudit phialam suam in aërem, et exivit vox magna de templo a throno, dicens: Factum est.
|