II Mach 1:18
|
Facturi igitur quinta et vigesima die mensis Casleu purificationem templi, necessarium duximus significare vobis: ut et vos quoque agatis diem scenopegiæ, et diem ignis, qui datus est quando Nehemias ædificato templo et altari obtulit sacrificia.
|
II Mach 2:9
|
Magnifice etenim sapientiam tractabat: et ut sapientiam habens, obtulit sacrificium dedicationis et consummationis templi.
|
II Mach 2:20
|
De Juda vero Machabæo, et fratribus ejus, et de templi magni purificatione, et de aræ dedicatione,
|
II Mach 3:4
|
Simon autem de tribu Benjamin, præpositus templi constitutus, contendebat, obsistente sibi principe sacerdotum, iniquum aliquid in civitate moliri.
|
II Mach 14:4
|
venit ad regem Demetrium centesimo quinquagesimo anno, offerens ei coronam auream et palmam, super hæc et thallos, qui templi esse videbantur. Et ipsa quidem die siluit.
|
II Mach 14:13
|
datis mandatis ut ipsum quidem Judam caperet: eos vero qui cum illo erant, dispergeret, et constitueret Alcimum maximi templi summum sacerdotem.
|
II Mach 15:18
|
Erat enim pro uxoribus et filiis, itemque pro fratribus et cognatis, minor sollicitudo: maximus vero et primus pro sanctitate timor erat templi.
|
Mt 4:5
|
Tunc assumpsit eum diabolus in sanctam civitatem, et statuit eum super pinnaculum templi,
|
Mt 23:16
|
Væ vobis duces cæci, qui dicitis: Quicumque juraverit per templum, nihil est: qui autem juraverit in auro templi, debet.
|
Mt 24:1
|
Et egressus Jesus de templo, ibat. Et accesserunt discipuli ejus, ut ostenderent ei ædificationes templi.
|
Mt 27:51
|
Et ecce velum templi scissum est in duas partes a summo usque deorsum: et terra mota est, et petræ scissæ sunt,
|
Mc 15:38
|
Et velum templi scissum est in duo, a summo usque deorsum.
|
Lc 4:9
|
Et duxit illum in Jerusalem, et statuit eum super pinnam templi, et dixit illi: Si Filius Dei es, mitte te hinc deorsum.
|
Lc 22:52
|
Dixit autem Jesus ad eos qui venerant ad se principes sacerdotum, et magistratus templi, et seniores: Quasi ad latronem existis cum gladiis et fustibus?
|
Lc 23:45
|
Et obscuratus est sol, et velum templi scissum est medium.
|
Act 3:2
|
Et quidam vir, qui erat claudus ex utero matris suæ, bajulabatur: quem ponebant quotidie ad portam templi, quæ dicitur Speciosa, ut peteret eleemosynam ab introëuntibus in templum.
|
Act 3:10
|
Cognoscebant autem illum, quod ipse erat, qui ad eleemosynam sedebat ad Speciosam portam templi: et impleti sunt stupore et extasi in eo quod contingerat illi.
|
Act 4:1
|
Loquentibus autem illis ad populum, supervenerunt sacerdotes, et magistratus templi, et sadducæi,
|
Act 5:24
|
Ut autem audierunt hos sermones magistratus templi et principes sacerdotum, ambigebant de illis quidnam fieret.
|