II Mach 2:33
|
Hinc ergo narrationem incipiemus: de præfatione tantum dixisse sufficiat. Stultum etenim est ante historiam effluere, in ipsa autem historia succingi.
|
II Mach 4:3
|
Sed cum inimicitiæ in tantum procederent ut etiam per quosdam Simonis necessarios homicidia fierent,
|
Mt 5:47
|
Et si salutaveritis fratres vestros tantum, quid amplius facitis? nonne et ethnici hoc faciunt?
|
Mt 8:8
|
Et respondens centurio, ait: Domine, non sum dignus ut intres sub tectum meum: sed tantum dic verbo, et sanabitur puer meus.
|
Mt 9:21
|
Dicebat enim intra se: Si tetigero tantum vestimentum ejus, salva ero.
|
Mt 10:42
|
Et quicumque potum dederit uni ex minimis istis calicem aquæ frigidæ tantum in nomine discipuli: amen dico vobis, non perdet mercedem suam.
|
Mt 21:19
|
Et videns fici arborem unam secus viam, venit ad eam: et nihil invenit in ea nisi folia tantum, et ait illi: Numquam ex te fructus nascatur in sempiternum. Et arefacta est continuo ficulnea.
|
Mc 6:8
|
Et præcepit eis ne quid tollerent in via, nisi virgam tantum: non peram, non panem, neque in zona æs,
|
Mc 9:7
|
Et statim circumspicientes, neminem amplius viderunt, nisi Jesum tantum secum.
|
Mc 10:30
|
qui non accipiat centies tantum, nunc in tempore hoc: domos, et fratres, et sorores, et matres, et filios, et agros, cum persecutionibus, et in sæculo futuro vitam æternam.
|
Lc 6:4
|
quomodo intravit in domum Dei, et panes propositionis sumpsit, et manducavit, et dedit his qui cum ipso erant: quos non licet manducare nisi tantum sacerdotibus?
|
Lc 8:50
|
Jesus autem, audito hoc verbo, respondit patri puellæ: Noli timere, crede tantum, et salva erit.
|
Io 11:52
|
et non tantum pro gente, sed ut filios Dei, qui erant dispersi, congregaret in unum.
|
Io 12:9
|
Cognovit ergo turba multa ex Judæis quia illic est, et venerunt, non propter Jesum tantum, sed ut Lazarum viderent, quem suscitavit a mortuis.
|
Io 13:9
|
Dicit ei Simon Petrus: Domine, non tantum pedes meos, sed et manus, et caput.
|
Io 17:20
|
Non pro eis rogo tantum, sed et pro eis qui credituri sunt per verbum eorum in me:
|
Act 8:16
|
nondum enim in quemquam illorum venerat, sed baptizati tantum erant in nomine Domini Jesu.
|
Act 18:25
|
Hic erat edoctus viam Domini: et fervens spiritu loquebatur, et docebat diligenter ea quæ sunt Jesu, sciens tantum baptisma Joannis.
|
Act 26:29
|
Et Paulus: Opto apud Deum, et in modico, et in magno, non tantum te, sed etiam omnes qui audiunt, hodie fieri tales, qualis et ego sum, exceptis vinculis his.
|
Rom 3:29
|
An Judæorum Deus tantum? nonne et gentium? Immo et gentium:
|
Rom 4:9
|
Beatitudo ergo hæc in circumcisione tantum manet, an etiam in præputio? Dicimus enim quia reputata est Abrahæ fides ad justitiam.
|
Rom 4:12
|
et sit pater circumcisionis non iis tantum, qui sunt ex circumcisione, sed et iis qui sectantur vestigia fidei, quæ est in præputio patris nostri Abrahæ.
|
Rom 4:23
|
Non est autem scriptum tantum propter ipsum quia reputatum est illi ad justitiam:
|
Rom 12:17
|
nulli malum pro malo reddentes: providentes bona non tantum coram Deo, sed etiam coram omnibus hominibus.
|
I Cor 7:39
|
Mulier alligata est legi quanto tempore vir ejus vivit, quod si dormierit vir ejus, liberata est: cui vult nubat, tantum in Domino.
|
I Cor 15:19
|
Si in hac vita tantum in Christo sperantes sumus, miserabiliores sumus omnibus hominibus.
|
Gal 1:23
|
tantum autem auditum habebant quoniam qui persequebatur nos aliquando, nunc evangelizat fidem, quam aliquando expugnabat:
|
Gal 2:10
|
tantum ut pauperum memores essemus, quod etiam sollicitus fui hoc ipsum facere.
|
Gal 4:18
|
Bonum autem æmulamini in bono semper: et non tantum cum præsens sum apud vos.
|
Gal 5:13
|
Vos enim in libertatem vocati estis, fratres: tantum ne libertatem in occasionem detis carnis, sed per caritatem Spiritus servite invicem.
|
Gal 6:4
|
Opus autem suum probet unusquisque, et sic in semetipso tantum gloriam habebit, et non in altero.
|
Gal 6:12
|
Quicumque enim volunt placere in carne, hi cogunt vos circumcidi, tantum ut crucis Christi persecutionem non patiantur.
|
Phil 2:12
|
Itaque carissimi mei (sicut semper obedistis), non ut in præsentia mei tantum, sed multo magis nunc in absentia mea, cum metu et tremore vestram salutem operamini.
|
I Thess 1:5
|
quia Evangelium nostrum non fuit ad vos in sermone tantum, sed et in virtute, et in Spiritu Sancto, et in plenitudine multa, sicut scitis quales fuerimus in vobis propter vos.
|
II Thess 2:7
|
Nam mysterium jam operatur iniquitatis: tantum ut qui tenet nunc, teneat, donec de medio fiat.
|
Heb 4:7
|
iterum terminat diem quemdam, Hodie, in David dicendo, post tantum temporis, sicut supra dictum est: Hodie si vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra.
|
Heb 7:22
|
in tantum melioris testamenti sponsor factus est Jesus.
|
Iac 1:22
|
Estote autem factores verbi, et non auditores tantum: fallentes vosmetipsos.
|
Iac 2:24
|
Videtis quoniam ex operibus justificatur homo, et non ex fide tantum?
|
I Petr 2:18
|
Servi, subditi estote in omni timore dominis, non tantum bonis et modestis, sed etiam dyscolis.
|
I Io 2:2
|
et ipse est propitiatio pro peccatis nostris: non pro nostris autem tantum, sed etiam pro totius mundi.
|
Apoc 9:4
|
et præceptum est illis ne læderent fœnum terræ, neque omne viride, neque omnem arborem: nisi tantum homines, qui non habent signum Dei in frontibus suis:
|
Apoc 18:7
|
Quantum glorificavit se, et in deliciis fuit, tantum date illi tormentum et luctum: quia in corde suo dicit: Sedeo regina: et vidua non sum, et luctum non videbo.
|